Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
26 novembre 2005

tympana africana

Heri vesperi nihil scribere potui ante illam mediam noctem "fatalem", quia totam vesperam egi in parvo theatro Vici X, cujus titulus est "La Java", ubi proponebatur spectaculum africanum cum illis tympanis quae in lingua guineana vocantur "djembe". Cur...
Publicité
7 novembre 2005

mea culpa

Mea culpa, mea maxima culpa. Confiteor, Thallia, me saepe inspexisse diarium vestrum. Sed nunquam ausus sum scribere commentarium. Timeo ne ridiculus videar, si, post tam facetos nuntios (praecipue tuos, Thallia), conor 'granum salis' meum addere. Verum...
6 novembre 2005

actio—reactio

Ita est, Thalia. Scriptori semper opus est lectore. Si scribis epistulam, exspectas responsum. Si dicis aliquid, speras fore aliquem responsurum. Etiam homines qui loquuntur in emissorio radiophonico, si certi non essent se auditores habere, non pergerent...
8 octobre 2005

Amadeus

O Thalia, optime scis quid sit 'Tibia magica' : Germanice 'die Zauberflöte', Gallice 'la flûte enchantée', opus compositoris celeberrimi Austriaci natione, Amadei Mozart. Ejusdem musici sunt opera alia, ut :' Dominus Johannes', 'Nuptiae Figari', Abductio...
25 septembre 2005

Ave !

Ave, nove lector ! Imo ex corde te saluto. Tu, sicut nostra Thalia, es mihi pretiosus. Cum video tam multos 'blogos' (diarios), qui, quanquam Gallice scripti, nondum invenerunt lectores qui commentarios mittant (exceptis 'blogis' ubi exhibentur photographemata...
Publicité
24 septembre 2005

Hic et nunc

Hic : Lutetiae Parisiorum, in vico quinto decimo (XV°). Nunc : die Saturni 24 m. Sept. MMV. Die Saturni, dei Temporis, ante quem praetereunt dies, menses, anni, saeculi... Jam dies decem praeterierunt, ex quo incepi hunc diarium, et mihi videtur, quasi...
23 septembre 2005

Requiescant in pace !

Requiescant in pace folia arborum mortua in autumno, sed ne requiescant folia diarii hujus, quae non mortua sunt, neque moritura. Avete, lectores, diarius hic non moriturus vos salutat ! Venite ad spectaculum, in quo non videbitis gladiatores, sed joculatores,...
22 septembre 2005

Mortuus dementer ridendo (mdr)

Autumnus adest. Dies deminui incipiunt. Sed tristis esse non potero, donec lectricem habebo ut Thalia illa, quae tam recte sibi elegit cognomen Musae Comoediae. Omnes commentarii ejus sunt vere comici. Avidissime exspecto cottidie dum eos legam, ut rideam...
30 mars 2008

Dulce bellum

" Dulce bellum inexpertis ”, est adagium optime notum, ab Erasmo prolatum, quod commode mihi in mentem venit, cum Caudicem audii Anglis et Americanis pollicitum esse se (se ipsum, suo arbitrio !) milites Gallos mille submissurum in Afghaniam, qui copiis...
19 septembre 2005

Musa me beat

Musa me beat, id est me facit beatum. Beare = facere beatum. Unde beator et beatrix = qui aut quae facit beatum, ut illa Beatrix, quae beavit Dantem bis: primum in terra, deinde in caelo, quod descripsit in sua Comoedia, quam ipse non vocavit Divinam,...
16 septembre 2005

Victoria!

Victoria! Fumus albus ascendat ad caelum! Habemus papam ? Non Papam, sed lectorem, vel potius LECTRICEM, quae respondit nuntio meo, ejus pseudonymus est Thalia, nomen Musae Comoediae. Dicit se non intellegere linguam Latinam, sed optime videtur optime...
7 janvier 2007

Spes me fefellit...

Heri vigil somniabam. Sperabam enim me regem fore, corona certe chartacea redimitum, sed regem tamen. Eheu ! Hodie nulla placenta in mensa posita, neque inter convivas divisa, neque in eam faba inclusa, neque faba in portione mea inventa. Nullum mihi...
15 décembre 2006

Epitaphia

THERSITES in diario suo nobis ostendit pulcherrimum epitaphium quod vos vehementer hortor ut legatis. Ego quoque volui mentionem facere nonnullorum epitaphiorum, sed potius ridiculorum et jocosorum quam funebrium et lugubrium. Ecce ex his unum: " HIC...
6 mai 2013

DE MENSE MAJO

“Mense Majo, dicit proverbium Gallicum, fac quod tibi placet”. Quod Galli, hoc anno , ad verbum sequi videntur. Etenim, Kalendis Majis, quae olim opificum collegiis diversis opportunitatem praebere solebant concordiam suam significandi concursum communem...
10 mai 2012

IO TRIVMPHE !

Habemus novum praesidem in Gallia. Abiit tandem iste bellator, Fruticis socius, librorum instudiosus, nationis divisor, peregrinorum hostis, adversariorum arrogans contemptor, Tsiganorum vexator, divitum amicus, pauperum despectator, Ecclesiae obsequiosus....
14 février 2012

DE SANCTO VALENTINO

Hodie celebrat Ecclesia Catholica sanctum Valentinum, patronum amantium juvenum caelestem. Hac opportunitate utentes, in multis terris, centena milia adulescentium utriusque sexus munuscula et oscula inter se commutare solent, ad amorem suum mutuum significandum....
28 avril 2007

Murifex maximus ?

Olim antiqui Romani sacerdotem suum summum vocarunt Pontificem Maximum, nam pontem facere existimabatur optimum officiorum quibus fungi posset sacerdos et magistratus. Pons enim transeundi a ripa ad ripam potestaem dat, quamvis altus sit fluvius qui eas...
23 septembre 2007

Dulce bellum inexpertis

Quis non horruit, cum audiret administrum nostrum a rebus externis, medicum, olim socialistam, nunc autem asseclam impudenter factum Caudicis, praesidis nostri (ipsius catelli Fruticis illius bellicosi), quis non horruit, inquam, cum audiret istum "humanistam",...
17 novembre 2006

Vivant mulieres !

Nunc primum, postquam Segolena Regalis majorem suffragiorum partem adepta est a sodalibus partium socialistarum Gallorum, nunc primum, inquam, omni memoria, mulier spem aliquam habet rerum potiundi in Gallia, si electa erit praeses Reipublicae anno proximo....
4 mars 2009

Intermissio

Aliquantum temporis commentarios me non emisisse, ecquis vestrum animadvertit ? Fortasse nemo. Spero tamen nonnullos lectores lectricesque fideles eorum absentiam aliquantulumdesiderasse. Si ita res se habet, veniam mihi eos daturos spero, cum certiores...
16 décembre 2010

DE “ACOMOCLITISMO”

Nuper primum in actis quibusdam diurnis Gallicis hoc vocabulum legi quod omnino nesciebam, idque in symbola explicabatur his verbis : est usus, qui apud feminas in dies magis in morem venire videtur, habendi cunnum penitus evulsum aut rasum, utique omni...
27 juillet 2008

Obamas nobiscum !

Quanto plausu, quanto assensu, quot acclamationibus exceptus est in Europa candidatus praesidalis Americanus Baracus Obamas ! Et quantum interest inter eum et Fruticem, qui, quoties in Europam aut alio veniebat, ex loco in alium non se movere solebat...
21 juillet 2008

Quanto praestet...

… Hac hebdomade cum steriliorem me sentirem quam ut aliquid ex meo proprio ingenio depromerem, neque libenter praeterire sinerem nimis temporis quin huic diario aliquid mandarem, unum locum descripsi ex libro quodam ab auctore Gallo clarissimo saeculi...
6 janvier 2008

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum...

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum, non equidem opto, sed, eheu ! eventurum praedico, quanquam vates non sum. Non enim necesse vatem esse, ut talia vaticineris. Satis est mente et animo orbem terrarum perlustrare : ubique videbis caedes nefarias...
3 novembre 2007

Pueri Afri

Quis non meminit fabulae illius inquisitoriae a scriptrice Anglica celeberrima cui nomen est Agatha Christia compositae, quae inscribitur "Decem parvi Afri" ? Nunc vero agitur fabula tristior quidem, et vera, in regione quadam Africae, nomine Tzadia,...
Publicité
<< < 10 20 21 22 23 24 25 > >>
latine
Publicité
Publicité