21 mars 2006
Quot libri !
Hodie visitavi mercatum librorum qui habetur quotannis eodem tempore in aedibus ingentibus, ubi plus quam mille editores et bibliopolae ex compluribus regionibus, sed praecipue ex eis quae linguam Gallicam colunt, exponunt novissimos suos libros. Eodem tempore fiunt in diversis conclavibus illarum aedium acroases et disputationes de variis operibus vel auctoribus tractantes. Hic mercatus durat quinque dies, et a multitudine hominum omnium aetatum frequentatur. Est quasi celebratio sollemnis libro dedicata. Ibi tamen non vidi, eheu!, ullum librum Latine scriptum. O tempora ! Sed haec celebratio certe demonstrat librum nondum locum cessisse, et, contra opinionem nimis saepe auditam, adhuc plurimos homines legere amare neque libris carere posse. Quod est nobis quidem maximo solatio. Gutenberg adhuc vivit, nondum sepultus est...
Gratias lectoribus fidelibus ago maximas. Valeant et nobis favere pergant. Ad crastinum..
Pastrix
Publicité
Commentaires
P
M
L