Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
14 octobre 2007

Vae victis !

Heri factum est follis pedumque certamen semifinale inter Galliam et Britanniam. Ex quo grex qui victor evasurus erat solus poterat certamen finale adire, palmae mundialis adipiscendae causa. Hic ludus, de quo agitur, non tamen est ludus ordinarius in...
Publicité
15 septembre 2007

Denique tandem...

Denique tandem, fidelissimi lectores et lectrices, ad vos redeo, ordinatro meo iterum operante. Enimvero haud facile fuit id reficere vel sarcire. Multum temporis et satis multum pecuniae opus fuit. Sed nunc, deo Mercurio (nam hic deus esse videtur, qui...
7 mai 2007

Sicut pugil...

Sicut pugil adversarii sui pugnis contusus, percussus, conscisus, humi jacens, deficiens, spiritum aegre ducens, paulatim ad sensum sui redit, tantum ut intellegat se in summa victum, sine ulla spe acceptam cladem reddendi, et ut clarius, dum exspergiscitur,...
26 avril 2007

De tuendis silvis

Hodie in ephemeride quadam ex iis quae gratis in tramine subterraneo Lutetiano distribuuntur, et propter hoc METRO inscribitur, legi hoc nuntium valde singulare: " Cantrix quaedam Americana, nomine Sheryl Crow (nomen insolitum, quod Anglice significat...
1 avril 2007

Ver verum adest !

Decem abhinc diebus, cum in hoc diario haud sine gaudio scribebam : Nunc tandem ver adest, et notissimum carmen Horatianum proferebam quod his verbis incipit "Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni", magis calendario confidebam quam caelo quod...
Publicité
18 avril 2010

EO RVS

Vt feriarum tempore plerumque solemus, ego cum familia rus ituri sumus, ut hos quindecim dies feriarum vernarum agamus in villula nostra in Alpibus septentrionalibus sita. Utrum illic interreti uti mihi liceat, ut nuntios meos mittere pergam necne, nondum...
30 mars 2010

NON EST MAGNVS PVMILIO...

“Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit” (Seneca : Ep.ad Lucilium 76). Ita est Caudex noster, qui non nanus esse desinit — non solum corpore, sed etiam animo—, cum inter mundi principes, quod eum magnopere delectat, superbe versatur, Hodie...
21 mai 2006

S.I.D.A.

Hodie interfui decursui vel deambulationi quae facta est per vias Lutetiae, a sodalitatibus praeparatae vocantibus ad pugnandum cum morbo illo maxime mortifero cujus nomen Gallice quidem breviatur litteris S.I.D.A, Anglice vero A.I.D.S. Omnes certe (infortunate!)...
18 mai 2006

Mysteria

Quot mysteria subito nos circumstant ! Usque adhuc hoc diarium iter suum quiete faciebat. Loquebamur de hac re, de illa re, plane, clare, facile. Interdum lector quidam vel lectrix quaedam granum salis suum (ut aiunt) addebat in commentario aliquo quod...
28 janvier 2006

Pffff ?

Cur me vituperavit Myrtilla ? Cur scripsit 'pffff' in commentario suo ? Nonne legit in Odyssea historiam Ulixis et cyclopis Polyphemi ? Cum cyclops rogavisset Ulixem : "Quod est tibi nomen ?", Ulixes respondit :" Nomen mihi est Nemo". Deinde cum Ulixes...
23 avril 2011

HIEMS ABIIT, EGO EO RVS

Vale, acris hiems ! Ave, ver novum ! Denique tandem sol terram calefacit, aura suavis flat sub puellarum castulis. Omnia reviviscunt. Venit mihi tempus ab urbano cultu et tumultu procul abeundi, et rusticam nostram domum petendi. Quae in Alpibus Septentrionalibus...
7 juin 2010

PIRATICA IN MEDIO MARI

Haud semel usque adhuc Israëliani adeo audaces et petulantes se praebuerunt, ut omnes leges et jura a cunctis gentibus agnota et probata publice violarent. Nonne meminimus quomodo paucos ante annos Libanum aggressi sint eumque omni genere pyrobolorum,...
7 mai 2010

NVNC INTELLEXIMVS...

Nunc omnes qui commentarios diarii mei proxima hebdomade dati legerunt, quid evenerit blogo sodalis nostri NEMINIS intellexerunt, cujus interruptio in nobis omnibus ingens desiderium commoverat. Ergo nihil nunc nobis superest, nisi ut speremus amicum...
11 novembre 2009

RIDICVLVS

Iterum his diebus Caudex noster ridiculum se praebuit, mendacium p roferendo manifestum. Etenim occasione utendo celebrationis diei anniversarii Valli Berolinensis dirutionis, gloriatus est quod huic evento affuerit ipse die nono m. Nov. MCMLXXXIX Berolini....
12 octobre 2009

De Praemio Pacis Nobeliano

Baraco Obamae tributum est Praemium Pacis Nobelianum hornotinum. Quod valde mirati sunt plurimi homines, —quamvis contenti plerique se dicerent—, et imprimis Praeses ipse, qui ilico confessus est se minime hoc honore dignum sibi videri . Etenim primum...
8 mars 2009

SCELERA SINE REO, SINE POENA

Nuper congressi sunt in Aegypto praesides et rectores septuaginta (nisi fallor) civitatum, (quibus praeerant Caudex noster et Pharao Aegyptius) auxilium ferre cupientium regioni Gazensi, ubi permultae domus dirutae erant et mille trecenti homines (inter...
28 janvier 2009

Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet.

“Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet. ” (Ovidius) (F.II,811) Hunc versum, ex Fastis Ovidii II,811, excerptum Lucretia narratur protulisse, cum Tarquinius eam stupraturum se jactabat, quae nullo modo se tueri poterat. Etenim Lucretia, ut primum...
2 janvier 2006

Posterus dies

Posterus dies dicitur difficilis esse. Lumina exstincta sunt, clamores tacuerunt, vota et oscula commutata sunt, ad laborem eundum est. Nunc scimus festos dies praeteriisse. Multum bibimus, multum edimus, multum risimus. Satis est. Nunc annus novus incepit....
5 juillet 2008

QUIA SURDUS ?

Duobus abhinc diebus —denique tandem— liberatam esse obsidum omnium celeberrimam, Ingridem Betancourt, a manibus tromocratarum qui anno bis millesimo secundo eam comprehenderant nuntiatum est. Qui nuntius nimirum summo cum gaudio ab omnibus acceptus est,...
22 juin 2008

Calor et Musica

Heri, Saturni die, die XXI m. Junii, celebrabatur sollemniter aestatis initium, et simul dies festus Musicae dedicatus, non solum in Gallia, sed, ut fertur, in fere centum aliis terris, quae eamdem consuetudinem recepisse dicuntur. Itaque fere in omnibus...
17 février 2008

Sic locutus est Zoroaster

Modo Frederici Nietzsche librum relegi, qui "Sic locutus est Zoraoaster" inscribitur. Quem multos ante annos primum legeram, et qui valde mihi placuerat, immo haud leviter me moverat. Cur, inquietis, eum modo resumpsisti, et quae occasio effecit ut subito,...
28 octobre 2007

Caudex et "circumstantia"

Epigramma in CAVDICEM, in propugnatorem "circumstantium" impigerrimum nuperrime subito conversum Omnia sunt curae tibi, CAVDEX, omnia tractas. Gallorum rex es: Non erat id tibi sat ? Nunc aliae partes optas tibi dentur agendae: "Circumstantia" vis sanaque...
4 août 2007

Cuique suae feriae...

Mensis Augustus adest. Qui mensis in Gallia quidem feriarum aestivarum tempus significat. Omnes fere cives hoc tempore fruuntur ut curas suas interim obliviscantur, et otio optime merito gaudeant. Etiam principes nostri idem faciunt. Legumlatores quoque,...
5 mai 2007

Di meliora ferant !

“ Di meliora ferant ! nec sint mihi somnia vera, Quae tulit hesterna pessima nocte quies ! ” Haec clamabat Tibullus aut Lygdamus (uter poëtarum hanc elegiam composuerit viri periti certant, nostra quidem haud multum interest), postquam in somnio ei visum...
27 avril 2007

Acriter pugna(bi)tur

Inter duas acies quae praelium commissurae sunt de rerum potiundo in Republica nostra acrius in dies contenditur. Utrique sunt bina cornua, sinistrum et dexterum. Factioni dexterae auxilia afferuntur a cornu suo dextero, sed cornu ejus sinistrum debilius....
Publicité
<< < 10 20 21 22 23 24 25 > >>
latine
Publicité
Publicité