Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 mai 2006

S.I.D.A.

Hodie interfui decursui vel deambulationi quae facta est per vias Lutetiae, a sodalitatibus praeparatae vocantibus ad pugnandum cum morbo illo maxime mortifero cujus nomen Gallice quidem breviatur litteris S.I.D.A, Anglice vero A.I.D.S. Omnes certe (infortunate!) audiverunt de hoc morbo qui jamdudum per totum terrarum orbem disserpit , sed imprimis in Africa, ubi medicamenta ad eum curandum apta sunt cariora emptu quam ut homines hoc morbo affecti decenter sanari possint. Dum in Europa aut in America, id est in terris ditioribus, curatio morbi satis bene (quanquam non sine incommodis quibusdam) efficitur. Ergo hac deambulatione, quae facta est hodie per vias Lutetiae, (et fortasse in aliis terris et urbibus? nescio), cui interfuerunt amplius quingenta milia hominum, omnium aetatum sed praecipue juvenum, se proponebant sodalitates quae eam praepararunt, ut hortarentur moderatores Reipublicae, ut conarentur adjuvare populos pauperiores Terrae ad acquirenda medicamenta necessaria pretio quam minimo. Fuit, ut fieri solet in hoc genere deambulationis, aliquid festivissimum, cum curribus musicos vehentibus et juvenibus utriusque sexus in choro cantantibus et numerose saltantibus. Quid multis ? sonitus ingens et agitatio festiva. Nunc omnia quieta facta sunt. Valete et dormite... Pastrix PS: Lingua nova in turrim nostram Babelianam intravit, in commentario Max. Summa: novem (nisi fallor)
Publicité
Commentaires
M
Quis es? Unde venis, o Regina Noctis?

Rectissimae parabolae quae ab Iulio Caesar biduo aut triduo ante dicuntur. "Volo esse prudens --ita inquit--. Cum rosam, regina Noctis, viderat, tunc incipere ver arbitrabatur".

Potest esse. Fortasse neque Diana, dea venatus, neque Venus, dea amoris, sed Proserpina a Plutone fugiens, vere ferente, sicut procellosa procella ad hunc diarium et ad nos ipsos irrupuit.

Vel forsitan... cunctae deae in una sit.

Sed non intellego qua de causa filia deorum vel dea dearum nullam parabolam sermone Iovis Patris nobis dedicat.

Tot reginae quot linguae barbarae hactenus audivimus, vidimus et leximus.

Dic nobis, quaeso, unde ista vis a te agitur. Et hoc latine sermone loquere. :P

Ignoscite quoniam hodie nihil de principale themate dixi, sed insaniae Reginae Noctis laetificae infectus sum.

Estote felices.

Maximus
latine
Publicité
Publicité
Publicité