Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
11 février 2007

Anniversarius felix

Hodie celebrandus est anniversarius singulariter felix: etenim die 11 m. Febr. 1990, e carcere ubi inclusus erat a magistratibus injustis et "melanophobis" ante 27 annos, exibat Nelsonus Mandela, heros omnium qui rassismum et separationem phyleticam oderunt....
Publicité
4 février 2007

Ama te ipsum...

Ut solet clamari medico morbo quodam laboranti : " Medice, cura te ipsum ! ", in animo mihi est omni homini dicere : " Homo, ama te ipsum ". Quis vel quid mihi hanc sententiam suggessit ? inquietis. Eam inveni in quodam libro , cujus erat titulus : "...
24 janvier 2007

Rediit hiems

Totam in Europam rediit hiems. Post aliquot dies quibus temperies fere verna fuit, frigus rursus nos invadit. In Gallia complura milia autocinetorum in viis glacie et nive detenta sunt proxima nocte longas horas. Aëriportus quidam clausi sunt, nullis...
1 février 2007

Februarius

In Fastis Ovidii lego haec verba quae admirationem meam aliquatenus excitarunt : " Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, // Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; // Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni ...// Primus enim Jani mensis,...
23 janvier 2007

Januarius lentus...

His mensis Januarius semper longior videtur quam ceteri menses. Cur ? Nescio. Fortasse quia, quodam modo, incipere videtur a feriis Nativitatis, et habere hac de causa paene quadraginta dies ! Aut quia sumptus et impensae haud mediocres profusa sunt occasione...
Publicité
1 janvier 2007

saDDaMVs obIIt

Saddamus Hussein, prior praeses Iraquiae, ultimo die anni modo praeteriti suspendio interfectus est , ipso die festo Muslimorum qui toto orbis terrarum, sed praesertim Meccae in Arabia, celebrant anniversarium ultimae peregrinationis quam Mohammadus paulo...
6 décembre 2006

Felicem anniversarium Theodore

Die 6 m.Decembris anno 1904, id est ante duos et centum annos, praeses Civitatum Coadunatarum Americae Septentrionalis Theodorus Roosevelt publice declaravit " Americam septentrionalem posthac fore biocolytam civitatum Americae Latinae". Quod re vera...
12 octobre 2006

Vivat Hispania !

Hodie amici nostri Hispani diem festum nationalem celebrant. Eis imo ex corde congratulamur, et terrae eorum patriae omnia fausta, felicia, fortunata optamus. In Vicipaedia legi hunc diem ab eis electum esse, quia hoc ipso die Christophorus Columbus terram,...
15 octobre 2006

Anniversarius

Hodie, Idibus Octobribus, in hoc diario Latine conscripto et linguae Latinae toto dedicato, non possumus non commemorare et celebrare anniversarium celeberrimi poëtae Romani Publii Vergilii Maronis, nati Andibus prope Mantuam anno 70 a.C.n., cujus mortem...
3 octobre 2006

Non clamavi in deserto !

Ergo heri non clamavi in deserto, quoniam nonnulli lectores et lectrices benignis commentariis suis me affirmarunt se hoc diarium libenter legere et me hortati sunt ut pergerem. Sed verum est tot loca interretialia perjucunda lectu esse, ut vix tempus...
29 septembre 2006

Non solum... sed etiam...

Heri narrabam mala de quibus querebatur magistra quaedam, ut plerique collegarum suorum, qui interdum operistitium nuntiant, ut reclament gubernatoribus de institutione publica male a gubernatoribus administrata. Sed in dies magis manifestum est non solum...
28 septembre 2006

Miseros magistros !

Heri vespere hospites habebamus ad cenam, qui usque ad multam noctem manserunt, ita ut magis fessus mihi viderer, quam ut ante ordinatrum sederem ad scribendas lineas debitas. Ex iis hospitibus una est magistra biologiae in una ex scholis (publicis) quas...
22 septembre 2006

Elephantorum scelera...

Monente NEMINE, situm visitavi quem in commentario hesterno demonstraverat. In quo de 'circulo quodam poëtarum (oculis) subductorum' agitur. Situs auctor, permultis argumentis allatis, rationem reddit mortis plerorumque poëtarum saeculi Caesaris et Augusti,...
23 septembre 2006

Crescite...

Vos re vera crescitis et multiplicamini, amici scriptores diariorum (vel ephemeridum) Latinorum. Post ANSGARIUM, PSEUDOLUM, ecce THERSITES, quorum omnium scriptis fere cottidianis delectamur. REGINAM NOCTIS non praetermitto, nisi quia infortunate perraro...
5 septembre 2006

Qui pocula ...

Est in lingua Gallica proverbium quod ait : "Qui pocula frangit, pretium eorum solvat ". Quid honestius ? Quid rectius ? Quid justius ? In vita civili quis audeat huic sententiae non parere. Si in praedio vel in domo vicini tui sive voluntarie sive imprudenter...
1 septembre 2006

A Musa principium

"A Jove principium", his verbis incipere solebant antiqui poëtae opera sua ("Ek Dios arkhômestha"). Ego quidem non a Jove, sed a Musa mihi amicissima incipiam indicem lectricum et lectorum qui mihi commentarios suos miserunt pretiosissimos. Etenim prima...
22 juillet 2006

Pergite...

Certe me valde pudet quod confessus sum me de poëta Georgio Trakl nunquam audisse. Etenim, ut saepenumero fieri solet, ut primum hoc nomen in commentariis lectorum et lectricum legi, nec mora et ubique id inveni. Dominus Google ipse me certiorem fecit...
7 juillet 2006

Umbrae somnium

Vehementer congratulor novo nostro lectori SKIAS ONAR de sermone latino quo utitur, quo nihil luculentius, nihil emendatius esse potest. Valde suspicor eum linguae Latinae doctorem esse, cum plerique nostrum non simus nisi illius linguae amatores et studiosi...
24 juin 2006

Victoria !

Heri duos nuntios gratissimos accepimus. Primus est gregem Gallicum in certamine pedifollico vicisse Toganos, qui tamen non habebantur hostes tam timendi, nam jam remoti erant a competitione ! Sed, utcumque res se habebat, Gallis iter suum pergere ad...
16 juin 2006

Nox erat...

"Nox erat, et toto fulgebant sidera mundo" Ecce versus quem elegi hodie ex Iliada Latina illa, de qua egregius amicus noster Caputsaxiens heri locutus est. Eam enim facillime inveni, adjuvante excellenti benefactore nostro nomine Google. Gratiae ei agantur...
12 juin 2006

Augurium accipimus...

Vaticinationes Caputsaxientis (aut: Capitissaxientis) perlibenter accipio. Nos quoque omnes speramus nullum nebulonem, nullum pacis turbatorem, nullum rixarum tumultuumque fautorem consequi posse, ut inter certaminum pedifollicorum spectatores se furtim...
8 juin 2006

Aenigma

Habemus aenigma. Ubi est Sphinx, quae id solvat ? Legite enim commentarium ab amico nostro Maximo Hispano missum : Luculentissime disserit de aenigmate Reginae Noctis, quae nos honorat commentariis suis, non tamen cottidie, nam interdum tacet aliquot...
3 juin 2006

linguae igneae

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies Pentecostes, quo dicuntur linguae igneae descendisse super capita apostolorum, qui tum coeperunt loqui variis linguis, et " convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua...
4 juin 2006

Kantius an Mephistus ?

Novus lector, cognomine Caputsaxiens, mihi (et nobis omnibus simul) favit longiusculo et jucundo commentario, toto Latine scripto, quem spero vos omnes, optimi lectores et lectrices, diligenter legisse, cui nunc responsurus sum. Primum, de cognomine meo...
7 juin 2006

Numerus maleficus

Heri quidam homines totum diem tremuisse dicuntur, calamitates terribiles exspectantes. Cur ? Quia numerus diei erat ille qui, in Apocalypsi, numerus bestiae vocatur. Mementote : "Numerus ejus sexcenti sexaginta sex", id est 666 (notis arabicis, ut aiunt,...
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité