Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
31 octobre 2005

Nuptiae

Mense Martio anni MMI (bis millesimo primo) celebratae sunt nuptiae Domini Bertrandi Delanoï, Majoris Urbis, et Dominae Lutetiae, post ejus divortium cum Domino Johanne Tiberio, antea Majore ejusdem Urbis. Domina Lutetia vestita erat stola longa alba...
Publicité
30 octobre 2005

Cur ?

Cur non possumus mutare dies, sicut mutamus horas ? Quidam dies digni essent qui mutarentur. Exempli gratia die Veneris 28 mensis Octobris. Eram fatigatus, aeger, mihi nulla cupido erat scribendi. Itaque nihil scripsi. Hodie, Solis die, validior sum....
1 novembre 2005

Rosarum amator

Victoria ! Lector quidam novus hujus diarii apparuit, nomine J. Rosas amat. Hodie primo die mensis Novembris (apud Romanos Kalendis Novembribus), homines emunt potius 'flores aureos', Graece 'chrys-anthema', ut ornent sepulcreta vel coemeteria ubi jacent...
26 octobre 2005

Deceptio ?

Cur, optima Thulia (nam tu sola scripsisti commentarium de novissimo meo textu), cur, quando Sol convenit cum Luna, et Tao (id est Via) exspectat Philosophiam, id est Amorem Scientiae, cur deceptio longe non abest ? Explica mihi commentarium tuum. Non...
25 octobre 2005

Yin/Yang (bis)

Omnes sumus inter Yin et Yang: Yin est Luna; Yang est sol. Yin est nox; Yang est dies. Yin est humiditas; Yang est siccitas. Yin est feminitas; Yang est virilitas. Yin est niger; Yang est albus, etc. Itaque neuter est sine altero. Uterque est necessarius....
Publicité
14 octobre 2005

Asterix

Novus liber de Asterige Gallo hodie editus est. Titulus est : "Caelum in caput ejus cecidit" Nam Caesar olim scripsit Gallos hoc solum timere, ne caelum in capita sua cadat. Nondum emi hunc librum, sed intellexi in eo agi de 'scutellis volantibus' (Gallice:...
12 octobre 2005

Aestas Indica

Nunc est quam Angli vocant aestatem Indicam, tempus quo, post aliquot dies autumni aestas quasi redit cum calore suo, et caelo suo sereno. Temperatura est amoena, feminae vestiuntur vestibus levibus et brevibus, voluptas oculorum. Fruamur hoc tempore...
13 octobre 2005

... sed bonum !

Excusa me, Care Ferenunquam, non bene memineram commentarium tuum cum scripsi meum. Itaque scripsi : "Melius parum quam nunquam" pro "parum, sed bonum ! " Recte. Errores quoque feci in commentario meo de Domino Johanne. Etenim scripsi D.J. ipsum numerasse...
4 octobre 2005

Eclipsis

Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis...
9 octobre 2005

Media nocte

Media nocte : aliquot lineas scribere debeo in hoc diario. Etiamsi nihil habeo quod scribam. Hoc mihi ipsi promisi cum incepi hoc diarium vel hanc ephemerida per aëra mittere, ante viginti quinque dies. De qua re scribam ? De Dionysio, illo episcopo Parisiensi,...
7 avril 2013

FLAGITIVM TVRPISSIMVM

Flagitium turpissimum in Republica Gallica nuper coortum est, cum manifestum factum est unum ex praecipuis ministris, nomine Hieronymus Cahuzac, ex Gallia in terras exteras magnam pecuniam fraudulenter emisisse, ne tributa thesauro publico debita solveret,...
17 mars 2013

HABENT PAPAM

“Habemus” non scripsi, sed “habent”, nam inter fideles ejus me non numero. “Habent” ergo Papam. Beati manifeste sunt. Mihi quidem (quanquam meum protinus non est negotium) non displicet haec electio. Franciscus enim ille ad Societatem Jesu pertinet, quae...
9 février 2013

Narratio truffatoria (id est : nugatoria) ex

Narratio truffatoria (id est : nugatoria) ex “Chronica Fratris Francisani Salimbenis (1221-1288) excerpta,quam, forte a me inventam, hic vobis descripsi, nonnullis mendis correctis, sed non omnibus, ad servandum scribendi modum tunc temporis usitatum....
16 décembre 2012

QVOMODO RES SE HABEANT In commentario suo

QVOMODO RES SE HABEANT In commentario suo nuperrimo optimus NEMO amice me admonebat, ut de rebus Gallicis scriberem. Verum est me de iis jamdudum nihil scripsisse. Cur ? me fortasse rogabitis, optimi amici. Sincere respondebo : quia earum me omnino taedet....
17 juillet 2011

DE DIE QUARTODECIMO MENSIS IVLII

Die quarto decimo mensis Julii quotannis celebrari solet anniversarius Maximae Rerum Mutationis Gallicae, quae evenit anno millesimo septingentesimo octogesimo nono (MDCCLXXXIX), cum populus Bastillam, castellum Lutetiae situm, expugnavit, carcerem ingentem,...
19 juin 2011

FATVM ROMAE

Heri in televisione Gallica, a “catena” (ut ajunt) c.t. ARTE diffusa est pellicula quae FATVM ROMAE inscribitur. In qua narrantur res quae evenerunt a caede Caesaris usque ad pugnam Actiacam, id est ab anno quadragesimo quarto ad annum tricesimum primum...
22 mai 2011

DE DOMINICO S.K.

Postquam tot homines de casu Dominici S.K. in variis linguis et diversis modis nuper scripserunt, et praesertim post eos qui Latine id fecerunt (NEMINEM dico et ICONOCLASTEM in primis), me facere non posse quin ipse opinionem meam exponerem censui, ne...
13 février 2011

IN DIEM XIV m.FEBRARII

Ad Venerem “Tu Venus omnipotens, precibus si flecteris ullis, Fer, precor, auxilium, nonne juvare voles ? Invita Te, quis poterit fidenter amari, Laetitiaque frui cum socia facili ? O Dea, nunc videor mihi vitam ducere amaram, A cunctis linquor : Te sine,...
28 avril 2010

SALVATIO RVRE MISSA

Facere non possum quin valde mirer cur nemo (ne NEMO quidem ipse) ullum commentarium scripserit, de eo cujus mentionem in novissimo meo nuntio feci, scilicet quod NEMINIS blogum adire nemini jam licet, nisi ad hoc rite invitatus erit,. Quasi hoc omnino...
28 septembre 2009

De Sanitate Publica

De Sanitate Publica. In actis diurnis cottidie legimus quam aegre Praeses Americanus Obama suadere conetur concivibus suis ut nova lege instituatur ratio quaedam qua detur omni civi, etiam pauperi, potestas ut curetur si morbo laboret. Nam ajunt quadraginta...
14 juin 2009

DE ELECTIONIBUS EUROPAEIS

In tota Europa electiones ad delegatos in Parlamentum Argentoratense mittendos proxima hebdomade factae sunt. Infortunate plurimum abest ut omnes cives senserint hanc electionem sua interesse, nam plus quam quadragesimae centesimae eorum abstinuerunt...
7 juin 2009

DOMVM REDII

Domum redii Nunc denique tandem domum redii, postquam totum mensem in nosocomio jacui, sectinem chirurgicam exspectans, quae in fine non facta est. Equidem vehementer moveor cum commentarios vestros, carissimi amici, lego, quibus sollicitudinem vestram...
11 avril 2009

PERTINETNE TVRCIA AD EVROPAM ANNON ?

Quoties de insertione Turciae in Unionem Europaeam agitur, prima quaestio quae animo incurrit est pertineatne (geographice) haec terra ad Europam annon. Nam majorem ejus partem extra fines Europae constat exstare, minorem solum intra eos. Itaque identidem...
5 octobre 2008

De philarchia seu de cupidine imperandi

Narratur olim in Imperio Turcico persaepe evenisse, ut, si Imperator (vel Sultanus) sentiebat tumultum civilem aliquem impendere atque imminere adversus auctoritatem suam propter vectigalia graviora, vel annonae penuriam, vel injuriam quamlibet populo...
28 septembre 2008

PrAEvidere, prOvidere

Quando sciet homo a periculis se tueri quae praevidere scit ? Nunquam antea potuit homo accuratius praevidere pericula sibi imminentia. Si de tempestate agitur, homines scientiae meteorologicae periti de imbribus, de sole, de temperatura, de procellis,...
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité