Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
26 avril 2006

Trahit sua quemque voluptas

Rectissime monet amicus noster Salvator : Sunt quibus placeat rus cum amoenitate sua, aëre puro, avium cantu, silentio, solitudine, et sunt quos delectet urbs cum tumultu suo et strepitu, autoraedarum commeatu perpetuo, multitudine hominum inter se collidentium....
Publicité
28 avril 2006

Dies vacui

Sunt in transportationibus (vel commeatibus) urbanis publicis horae quaedam quae 'vacuae' vocantur, quia pauci homines his horis vehiculis publicis utuntur, et sunt horae 'plenae', quibus permulti vehuntur aut ad munera sua euntes aut ad penates suos...
20 avril 2006

Gaudeamus !

Gaudeamus igitur, nam hoc est nuntium ducentesimum hujus diarii. Plus quam mille et quingentae lineae missae per ordinatrum, ut quondam naufragi litteras in lagoena quadam inclusas mittere solebant, spe ducti fore ut aliquis forte suum nuntium inveniret...
19 avril 2006

Cras CC

Cras ducentesimum nuntium in hoc diario mittam. Animo fingere non poteram me tam diu perrecturum hoc propositum tenere. Quod certe impossibile fuisset nisi lectores et lectrices me hortati essent compluries, ut pergerem. Nam semper difficile est homini...
21 avril 2006

Sol lucet...

Adhuc ago ferias in villa mea montana. Tempestas in dies amoenior fit. His duobus diebus sol splendide luxit et carere calefactione centrali (quae dicitur) tandem potuimus. Nondum est aestas, sed appropinquare videtur hoc tempus anni amoenum. Non ignoro...
Publicité
10 avril 2006

Ningit

Hodie, Lunae die decimo mensis Aprilis, nivis multum cadit, quanquam ver tres fere abhinc hebdomadas incepit. Verum est nos in montibus habitare, sed altitudine non vere modica, nam vix septingentis metris supra maris superficiem versamur. Tempestas mira!...
30 juin 2006

De linguis

Carolus Quintus, imperator Germanus et rex Hispaniae, perfecte sciebat omnes linguas quae in usu erant in variis regionibus imperio suo subjectis : Germanicam, Hispanicam, Gallicam, Italicam, Batavicam, aeque callebat. Sed fertur quodam die, cum de sua...
14 mars 2006

Musae desunt...

Recte dicis, optime amice, Musae nos reliquerunt. Thalia, Claudia, Carmen, Myrtilla, et tot aliae, hoc diarium visitare desiisse videntur, at certe, etiamsi id visitarunt, nullum vestigium testificatur earum praesentiam. Nam nullum commentarium jampridem...
4 mars 2006

Quae historia !

Quae historia, optime Karklau ! Usque ad finem equidem mirabar quid dicere velles. In fine demum intellexi hanc fabulam inventam esse ad explicandum cur mus vel sorex veniret ad sumendum dentem a puero perditum, et pro hoc dente puero retribueret munusculum...
5 mars 2006

Ubi sunt Galli ?

Ubi sunt Galli ? Num febris gallinacea eos percussit, illa febris vel 'influentia aviaria', ut dicunt, quae in fere omnibus terrae regionibus bacchari incepit, atque tentat non solum cycnos, gallinas, perdrices, anates, coturnices, ciconias, et alias...
7 mars 2006

Gratias utrique

Gratias utrique vestrum infinitas, Maxime et Karklau, pro commentariis vestris. Tibi, Karklau, pro tuis narrationibus facetis de muribus, hippopotamis et aliis animalibus; et tibi, Maxime, pro tua hortatione, ut pergam hoc diarium scribere. Spero te facile...
27 février 2006

Ignoscite !

Ignoscite, cari amici, quod heri nihil scripsi. Occupatus fui, non vacavit mihi tempus sedendi ante ordinatrum meum. Karkalau noster me reprehendit quod loquor de morbis terribilibus qui nostrum planetam invadunt, non de festivis diebus dedicatis ad quod...
20 octobre 2005

silentium

Post illa multa verba, silentium. Loquamur de silentio. Paradoxon? Sed silentium potest significare multas res: silentium approbatio, silentium reprehensio, silentium laetitia, silentium tristitia. Maximi dolores silent, dixit proverbium. Ego hodie volo...
16 octobre 2005

Potio magica

Verum est, Thalia, Asterigem multas feminas non seduxisse. Sed non est ejus culpa. Est culpa Druidae, cujus potio magica non valet ad alliciendas puellas, sed solum ad captandos apros aut tollendos legionarios Romanos. Idem de Obelige. Debemusne suadere...
18 septembre 2005

Mundus est scaena

Democrites, ille philosophus Graecus, dixit mundum esse quasi scaenam: prodimus, fabulam agimus, eximus. Credo Guilielmum Shakespeare, scriptorem Anglicum, fere idem dixisse. Sed haec fabula, quam agimus, estne comoedia an tragoedia ? Sumusne discipuli...
15 septembre 2005

nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus...
17 septembre 2005

carpe diem

Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri,...
17 janvier 2006

Non omnes !

Ne anxia sis, Myrtilla, non omnes feminae rempublicam gubernare cogi debent. Sicut omnes viri non debent pedifollio ludere aut res politicas curare. Ego ipse neque pedifollio ludo (ne lusorum nomina cognosco, neque eorum facies), neque in rebus politicis...
6 janvier 2006

Hic non sunt...

Heri erravi. (Errare humanum est!). Hic non sunt lectores, neque lectrices. Aut si sunt, nullos commentarios scribunt. Ad instar nuntiatoris radiophonici, qui nunquam securus est aliquem se audire, et tamen pergit loqui etiam in vacuo, ego pergo scribere...
21 décembre 2005

vivere

Primum vivere, deinde philosophari., dixit ... philosophus quidam. Sed quid est vivere ? se movere, subterraneo tramine vehi, laborare, dormire (=metro-boulo-dodo Latine: SubLaDo), autocineton gubernare, peregrinare, comedere, bibere, amare, legere acta...
14 décembre 2005

dens pro dente

"Oculus pro oculo, dens pro dente" , sic ait lex talionis. Quae lex non est tam severa aut crudelis quam homines hodierni putant. Nam ea adaequabatur poena crimini, tempore quo ultio (vindicta) saepe multo superabat crimen, praesertim si victima erat...
21 juin 2006

Musica !

Hac nocte in tota Gallia, sed prasertim Lutetiae, et, ut puto, in aliis quoque regionibus Europae ad instar Galliae, celebratur Musica. Ubique in urbe nostra, in omnibus vicis, viis, quadriviis, triviis, compitis, plateis, audiuntur instrumenta et voces,...
22 octobre 2005

Socolata

Dicunt docti homines optimum remedium melancholiae esse SOCOLATAM. (Latine enim necesse est ita scribere hoc verbum, quia in hac lingua, ut in Graeco, non est sonus qui Gallice scribitur /ch/ et Anglice /sh/) sed quocumque modo scribitur, socolata est...
8 novembre 2005

prohibitum!

Prohibentur omnes juvenes minores exire e domibus post horam decimam postmeridianam, nisi comitati sunt a majoribus. Disciplina restituta est. Raedae non incendentur, vigiles non lapidabuntur, tabernae non diripientur, siphonarii in stativis manebunt....
4 novembre 2005

Gratias

Gratias vobis duobus ago maximas, Thalia et j., quod commentarios scripsistis ad nuntium meum hesternum. Tu, Thalia, rectissime me monuisti, mihi non exspectandum esse responsum quotidie, nam nullus lector sententiam subscripsit quae dicit:" Nulla dies...
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité