Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 juin 2006

Musica !

Hac nocte in tota Gallia, sed prasertim Lutetiae, et, ut puto, in aliis quoque regionibus Europae ad instar Galliae, celebratur Musica. Ubique in urbe nostra, in omnibus vicis, viis, quadriviis, triviis, compitis, plateis, audiuntur instrumenta et voces, et omnia genera operum musicorum, alia a gregibus jam celebribus, alia a quibusdam qui valde cupiunt quondam celebres fieri, publico proponuntur. In locis quibusdam cantor unus solus aut cantatrix una, fides pulsans citharae suae, allicere conatur auditores, aut etiam canit pro se ipso (ipsa), beatus (beata) quod noctu foris vocem suam una quidem nocte in anno exercere libere et sine querela vicinorum vel praetereuntium potest, quod nunquam reliquis anni noctibus ei liceret. O gratissima libertas ! Et omnia haec delectamenta gratis, sine pecunia, praebentur populo. Haec consuetudo annua introducta est (in Gallia quidem) anno 1982 a gubernatoribus popularibus (id est sinistrarum partium) et ex illo tempore, quanquam haud semel homines alterarum partium rerum potiti sunt (et etiam nunc clavum Rei publicae tenent), nunquam hanc consuetudinem mutare ausi sunt. Valete, lectores et lectrices fideles, et somniate de mundo ubi regnaret musica et harmonia... Pastrix P.S. Tibi gratulor, optime Thersites, pro tuo commentario, in quo acerbe miraris quod, cum de sceleribus et facinoribus agitur, nunquam pronomine "nos" uti solemus, sed semper in alios (exempli gratia illum Fruticem) peccata omnia rejicimus, quasi nos ipsi ab omni culpa puri essemus...
Publicité
Commentaires
C
Hodie tandem paginam tuam die 21 scriptam (de musica celebranda) inveni, sed aliam musicam auribus meis pervenit, quae minime placet: concentus autoraedarum de victoria nostrorum in pedifolio adversus Hispanos! Quam stulti isti homines (suntne homines?) qui de hac re tanto gaudio laetari videntur et propter hoc cives suos ex primosomnio excitunt...de pedifolio non curo. Etiam plus: mihi videtur quasi opium populi. In hoc casus maxime mihi placet haec Plinii iunoiris sententia: "aliquam voluptatem capio quod hac voluptate non capior". Et tu Pastrix, quid sentis?
L
De nuestro (hispanus sum quoque) Ruben Dario, esta es para ti:

"BALADA EN HONOR DE LAS MUSAS DE CARNE Y HUESO

Nada mejor para cantar la vida,
y aun para dar sonrisas a la muerte,
que la áurea copa donde Venus vierte
la esencia azul de su viña encendida.
Por respirar los perfumes de Armida
y por sorber el vino de su beso,
vino de ardor, de beso, de embeleso,
fuérase al cielo en la bestia de Orlando,
¡Voz de oro y miel para decir cantando:
la mejor musa es la de carne y hueso!..."

Amplexum magnum tibi caeterisque amicis
Vestri Ludovicus
T
Vae mihi, cui Reginam Noctis ne iratam nunc esse vereor! Num musice deas etiam nocturnas mitiores faciet? Mitigabit certe, cum deabus illud femininum, id est, amans utcumque, cum mulieribus commune sit. Valete
R
A rosebush to be in you ...
with magic beauty, a jasmine of mystical whiteness ...
a clear river that it crosses your countries
or the most sweet warble of happy swallows.
To be ... tenuous drizzle that it wets your hillsides,
to be your sun and your eternal spring,
cloak of love in your bloomed tree,
to be the calmness in your hurt heart.
Perhaps ... a song that comes with the wind,
waking up your idyllic feeling,
soft breeze that it caresses to your hair,
to be the moon that illuminates your daydreams...
To be an artist and ... painter of fantasies in your sleep,
to belong to you ... and does not depart from a memory,
to be your sky ... populated with stars,
your lukewarm carpet and not cloud passenger.
I promise! ... if all this, THE GODS were granting me,
to your love very jealous it would take care ...
to be in you and with you, would like that.
La mia poesia ha la musica del cielo, l'armonia della foresta e la passione dell'amore. I sogni più felici e voi delle caramelle di sogno siete giornalieri, come il I. Un affetto a Máximus, Pastrix, Ludovicus (il poet) e a Thersites (promessa dei giovani) .
latine
Publicité
Publicité
Publicité