Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 juillet 2007

"Labores et dies"

Proximo Saturni die mihi in animo vere erat aliquid narrare de vita mea rustica (quod titulo ipso diarii significare volueram). Sed mox evenit ut e via proposita digressus sim (vel de sulco deliraverim !) et, cum domus meae situm describere conarer, facies Andreae Gromici (qui olim fuit administer rerum exterarum Unionis Sovieticae) in rupe ingenti a Natura in monte insculpta quem e villa prospicimus et quae, ut ita dicam, ex alto totam vallem observat, mihi occurrerit, et mirarer quid Julius Caesar, cum iter faceret ad Helvetiam, de hac facie aenigmatica (ipsi ! ) cogitare potuisset... Sed de hac re satis superque. Nunc de laboribus et diebus (erga kai êmerai, ad Hesiodi imitationem dixerim) vitae rusticae loquar. Primum dicam domum nostram in medio prato herboso sitam, superficiei circiter jugeri unius, non quidem aequo ad libram (ut aiunt), sed satis declivi, quod difficiliorem facit tonsuram herbarum...Qui est praecipuus labor, quem primis diebus suscipere debeo, feriis vix inceptis, et assidue pergere (bis vel ter omni mense) per totum feriarum tempus. Deinde, cum, aedificationis villae tempore, paene nulla arbor in toto agro esset, nunc multae creverunt, pleraeque sponte sua, ex seminibus forte ventorum alis allatis (ut arbor illa ingens de qua Regulus in libro Antonii a Sancto Exuperio acerbe queritur, quae paene totum planetam suum radicibus suis immanibus dirumperet: meministisne , si forte hunc librum legistis, quem eximie in Latinum vertit Augustus Haury), ergo nunc habemus multas arbores quarum rami sunt fere quotannis secandi, si volumus solis radiis, praesertim prope domum, libere frui... Ex quibus arboribus mentionem singularem faciam sycomori vel aceris cujusdam (hospites quidam plantarum periti eam ita nominarunt: acerem sycomorum), quae haud longe abest quin in cubiculum nostrum ramos suos 'invasores' introducat ! Sunt preterea cerasus, pruni, nux, abellanae, pirus, fraxini, et quaedam aliae...Fortunate hortum non habemus colendum...Praeterea inter labores qui rus incolenti incumbunt, mentio facienda est quoque aedificii ipsius tutelae, imprimis cancellorum ligneorum, quibus saepta sunt maeniana, colore illinendorum, et omnium parvarum refectionum quibus eget omnis domus, praesertim quae sit tantum per intervalla temporis occupata... Rebus sic stantibus quid miramini, si parum temporis mihi vacat ad scribendum ? Ergo ad proximam hebdomadem valete, et feriis vestris (si vobis sunt) optime fruimini... Pastrix
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité
Publicité