15 juillet 2010

FESTVS DIES REIPVBLICAE GALLICAE

 Heri XIV die m. Julii (pridie Idus Julias) commemorabatur initium Magnae Rerum Mutationis quae facta est in Gallia anno MDCCLXXXIX (1789) hoc ipso die, cum plebs Lutetiana impetum sponte sua fecit in castellum quoddam, Gallice vocatum Bastille, quod carcer erat ingens, ubi inclusi erant homines (scilicet nobiles tantum), a nullo judice vel tribunali rite condemnati, sed solum ex epistula sigillo regali impressa ; itaque hoc castello regis imperium absolutum jurisque contemptus vulgo significabatur, quanquam illis ipsis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:45 - Commentaires [8] - Permalien [#]