Heri XIV die m. Julii (pridie Idus Julias) commemorabatur initium Magnae Rerum Mutationis quae facta est in Gallia anno MDCCLXXXIX (1789) hoc ipso die, cum plebs Lutetiana impetum sponte sua fecit in castellum quoddam, Gallice vocatum Bastille, quod carcer erat ingens, ubi inclusi erant homines (scilicet nobiles tantum), a nullo judice vel tribunali rite condemnati, sed solum ex epistula sigillo regali impressa ; itaque hoc castello regis imperium absolutum jurisque contemptus vulgo significabatur, quanquam illis ipsis diebus in custodia ibi non mansisse ferunt nisi sex vel septem nobiles, quorum unus fuisse traditur Marchio de Sade, clarissimus scriptor ille et luculentus et eroticus, qui, post plus quam duodecim annos captivitatis exactos,  hac opportunitate data, una cum suis sociis libertatem recuperavit.

A majoribus nostris  illis rebellibus ut hereditatem acceptam usque adhuc servamus illa tria verba, in omnium aedium publicarum fastigio (olim quoque in nummis)  insculpta : LIBERTAS. AEQUALITAS. FRATERNITAS. LIBERTAS quidem nondum nimis passa est , ea tamen condicione ut ex Gallica origine manifeste esse videamur, non nimis etiam juvenes, et in zonis difficilibus dictis  habitantes, in quos biocolytarum vis multo magis valet quam judicum jus. AEQUALITAS vero et FRATERNITAS plus detrimenti ceperunt, sive de valetudine publica agitur, sive de educatione, sive de divitiarum distributione, quando divites in dies ditiores fieri, pauperes vero pauperiores videmus.

Adhuc quot et quanta castella Bastille nobis expugnanda supersunt !

Pastrix