Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 octobre 2006

Alphonsus et Georgius

"Ephemeris", in situ ubi indicatur quid unoquoque mensis die evenerit variis temporibus, nos docet die 21 m.Oct. natos esse duos poëtas Gallos, inter se certe multum differentes et dissimiles, ita tamen ut uterque referre valeat faciem litterarum nostrarum particularem. Unus est Alphonsus de Lamartine, ex poëtis qui in Litterarum historia Romantici vocantur (ut Victor Hugo et alii), natus anno 1790, tempore Maximae Rerum Eversionis, mortuus anno 1869, ultimo anno regni Napoleonis III. Quod significat eum cognovisse multas temporum vicissitudines: duas "Respublicas", tres reges, duos "Imperatores". Particeps etiam fuit rerum eversionis anni 1848, cum Rex Ludovicus-Philippus e regno expulsus est et Respublica Secunda instituta est, inter cujus moderatores electus est poëta noster, nam semper fuit acerrimus Libertatis propugnator. Quod ad ejus opera pertinet, gloriam imprimis ut poëta assecutus est haud mediocrem. Inter ejus celeberrima poëmata sunt quae inscribuntur Meditationes Poëticae (in quibus est poëma "Lacus"), Harmoniae Poëticae et Religiosae, Jocelynus (diarium sacerdotis poëticum ), Lapsus Angeli... Ex Lacu, hos aliquos versus (in Latinum translatos) excerpere mihi liceat : "Amemus, amemus igitur, horaque fugitiva // Frui properemus ! // Homini nullus portus, tempori nulla ripa. // Fluit, nos vero praeterimus " Haec de Alphonso....Alterum poëtam, eodem die natum, nomine Georgium, cras commemorabimus. Valete, optimi lectores et lectrices, et horis fugitivis frui properate. Pastrix
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité
Publicité