Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 septembre 2006

Mors Cycni

Hodie commemorandus est anniversarius mortis Cycni Mantuani, Virgilium dico. Mortuus est enim poëta Brundisii, die 21 m. Sept. anni 19 a.C.n., cum ex Graecia venisset, eadem navi vectus qua Augustus. Tantum unum et quinquaginta annos natus erat. Epitaphium in tumulo ejus, ab ipso conscriptum, ut fertur, erat hoc: "Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc // Parthenope; cecini pascua, rura, duces." Parthenope, nam tumulus ejus prope Neapolim situs erat. Ita defunctus est quem vocarunt quoque Homerum Mantuanum, et merito. Ego quidem ipse, pace magni Homeri dixerim, eum praefero illustri antecessori. Generatim, fateor, Latinos poëtas et scriptores antepono Graecis, Virgilium Homero, Horatium Pindaro, Tacitum et Titum Livium Thucydidi, Ciceronem Demostheni, Lucretium Epicuro, etc. Excipio tamen ex eorum numero Platonem, Xenophontem, Lucianum, et alios qui nullos habent imitatores dignos apud Latinos, et praesertim scriptores tragoediarum et comoediarum, Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, Aristophanem, quanquam non contemnendi mihi videntur Plautus, Terentius et Seneca... Si fortasse vobis videbor nimis temere judicare, velim mihi benigne ignoscatis.... Valete in crastinum, et dormite quam quietissime... Pastrix P-S: Diarium THERSITIS nostri legere incepi, quod inveni perfecte et Latinissime scriptum atque jucundissimum utllissimumque lectu. Valde hortor omnes lectores et lectrices ut situm ejus visitent.
Publicité
Commentaires
N
Alii sentiunt Vergilium ab Augusto imperatore, re vera eadem navi vecto, interfectus est:<br /> <br /> http://perso.orange.fr/virgilmurder/<br /> <br /> Ego autem sentio Vergilium neque veneno neque coniuratione neque iussu imperatore perivisse; ab hominibus credendis tamen audio Vergilium, sicut Elvem et Johannem Kennedem, ab alienis abductum esse.
latine
Publicité
Publicité
Publicité