Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
29 novembre 2005

musica

Recte dicis, Th., musica et cantus non debent esse solitaria. Consensus, concentus, chorus, communio affectuum in suavitate sonorum.Plures aures meliores quam duo ! et in cantu plura ora meliora sunt quam unum ! In choro canere semper mihi placuit, sed...
Publicité
28 novembre 2005

cantus

Dum haec scribere incipio, audeo musicam suavissimam emissam ex America, sed non est Americana. Est chorus orthodoxus Ucrainus. Sublimis. Quanquam ipse non sum homo religiosus, nam neque deum neque diabolum curo, fateor cantus religiosos me movere, et...
27 novembre 2005

communicatio

Communicare per tympana Africana ? Quam optarem ut possem ! Aut per quodlibet instrumentum musicum : tibiam, cornu, clavile, violinam, citharam, tubam, organum, harpam, vel etiam cantum, ita ut omnes intellegerent quid significare vellem. Aut cur non...
26 novembre 2005

tympana africana

Heri vesperi nihil scribere potui ante illam mediam noctem "fatalem", quia totam vesperam egi in parvo theatro Vici X, cujus titulus est "La Java", ubi proponebatur spectaculum africanum cum illis tympanis quae in lingua guineana vocantur "djembe". Cur...
24 novembre 2005

Autumnus

Hodie incepit vere autumnus. Pluvia in urbe. Nix in montibus. In tramine subterraneo odor canis madidi. Umbellae ubique.Homines induti vestibus hiemalibus. Minigunnae redierunt in arcas et armaria. Quomodo non simus tristes, cum caelum ipsum lacrimat....
Publicité
23 novembre 2005

Hodie melius

Hodie melius est: solus sum ante ordinatrum meum. Silentium circum me. Conclave clausum. Scribere possum quiete et secure, quod diebus praeteritis non poteram. Sed laetus non sum, nam paucissimi lectores mihi mittunt commentarios. Praeter fidelissimam...
22 novembre 2005

Brevissimus

Brevissimus ero hodie vesperi, quia locus ubi ordinatrum meum est situm erit occupatus hac nocte. Sed habui tempus legendi commentarios Thaliae, qui mihi multum placuerunt. Gratias tibi ago, optima amica. Amo facetias tuas, laetitiam tuam, modum scribendi...
21 novembre 2005

carpe diem

Horatius poeta dixit : "Carpe diem", sententiam dignam Epicuro, qui persuasum habebat voluptatem esse summum bonum vitae humanae. Cur non ? Certe etiam animalia exemplum nobis ostendunt. Quis canis recusat os quod ei datur ? Homo autem nihil est nisi...
20 novembre 2005

vinum bonum

"Vinum bonum laetificat cor hominis". Non ego hoc dixi. Biblia dixit, id est verbum Dei, si Deus est, et si loquitur. Sed cur oblitus est dicere vodcam quoque laetificare cor hominis ? Vodca ante cenam, vinum in cenando, paradisus terrestris. Adde colloquia...
19 novembre 2005

Ubi sunt Musae ?

Hodie non exspectabo noctem ad scribendum. Nam hac vespera domo exiturus sum (invitatus ad cenam : spero eam optimam fore et vodka vinoque abundantem), neque potero redire ante mediam noctem. "Complexus" Cinerellae : Nisi scribo ante mediam noctem, diem...
Publicité
latine
Publicité
Publicité