Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
14 juillet 2006

Festus dies

Hodie erat dies festus in Gallia, dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anno 1789 (MDCCLXXXIX) factae. Sed dies ille, quo expugnatum et usque ad ultimum lapidem dirutum castellum 'Bastille' (quod erat carcer ingens medio urbe Lutetia situs) a plebe,...
Publicité
13 juillet 2006

caro tremula ?

Minime, carissimi lectores, nihil habeo tremulum, neque pulsum, neque animum, neque carnem. Carnis mentionem facio propter illam pelliculam Petri Almodovar, quae mihi multum placuit. Ergo nihil tremulum, sed tantummodo aliquot incommoditates vitae rusticae......
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi...
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi...
11 juillet 2006

Ex Mesopotamia

Nuntia quae nuper in actis diurnis legi de iis quae in Mesopotamia aguntur, in illa terra ubi olim credebatur situs esse Paradisus Terrestris (mementote Euphraten unum fluminum fuisse quod hortum Eden irrigebat), haec nuntia me revera horrore perfuderunt....
Publicité
10 juillet 2006

Acta est fabula !

Denique tandem acta est fabula ! Fabula quidem pedifollica, nam sunt adhuc aliae fabulae in actu, ut curriculum birotarium circum Galliam factum, certamina teniludica in Anglia habita, et fortasse aliae de quibus nihil cognosco. Sed earum gravissima fuit...
8 juillet 2006

Miserum Leonardum !

Heri ad theatrum cinematographicum ivi et spectavi illam pelliculam quae ex libro cui titulus est 'Da Vinci Code' (Latine : Vincii nota?) composita est. Librum ipsum non legeram, quia longior mihi videbatur, et timebam ne non operae pretium esset tantum...
7 juillet 2006

Umbrae somnium

Vehementer congratulor novo nostro lectori SKIAS ONAR de sermone latino quo utitur, quo nihil luculentius, nihil emendatius esse potest. Valde suspicor eum linguae Latinae doctorem esse, cum plerique nostrum non simus nisi illius linguae amatores et studiosi...
6 juillet 2006

Ad quem pertinet victoria ?

Grex Gallicus certe gregem Lusitanum vicit in certamine pedifollico. Congratulor quidem victoribus et victis condoleo. Sed num tota natio Gallica imperio suo subjecit populum totum Lusitaniae ? Cum audiamus clamores laetos hinc et intueamur illinc vultus...
5 juillet 2006

Tempestas pessima

Post nonnullos dies nimis calidos, similes iis quos passi sumus aestate anni MMIII, cum tot senes et anus ex calore nimio, quem vocaverunt 'canicularium', mortem obierunt, ut Rei Publicae principes ipsi ab adversariis suis et a populo fere universo, crimine...
Publicité
latine
Publicité
Publicité