Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
17 septembre 2006

Quid est veritas ?

Recte monet optimus NEMO. Quid est veritas ? Meministisne Jesum in Evangelio Johannis, a Pilato rogatum : "Quid est veritas ?" nihil respondisse ? Verum est nos, ex orationibus aut colloquiis moderatorum civitatum , plerumque legere in actis diurnis vel...
Publicité
16 septembre 2006

Maledictus XVI

Pontifex Maximus Romanus imprudenter se gessit, cum aliquot tantum verbis fere funditus evertit aedificium diu et patienter ab antecessoribuss suis constructum quod erat quasi monumentum concordiae adhuc tenuis inter religiones Christianam et Mohametanam....
15 septembre 2006

Equus et detector

Hodie, praeconio quodam ab amico nostro ALBINO in loco cui titulus est Ephemeris commonefactus, novum textum in Latinum versum legi. Est una historiola 'inquisitoria' a clarissimo scriptore Conan Doyle conscripta, inquisitionem continens ab illo detectore...
14 septembre 2006

Nescio quomodo....

Optimi lectores et lectrices, nescio quomodo gratias agam vobis qui animadvertistis hodie esse diem anniversarium hujus diarii, et occasione hac oblata, tanto cum calore mihi gratulati estis meque tam amanter hortati estis ut pergam quod non sine temeritate...
12 septembre 2006

Confessio

In novissima sua oratione publica Georgius Frutex coactus est tandem confiteri, jussu suo, Centralem Speculatorum Agentiam (CIA) Civitatum Foederatarum Americanarum complures violavisse omnes leges quibus servanda sunt jura humana, cum permulti homines...
Publicité
11 septembre 2006

Infaustus anniversarius

Hodie, 11 m. Sept., celebratur infaustissimus anniversarius. De die loquor, quo praeses Chiliensis, democratice electus, interfectus est a militibus exercitus sui, jussu eorum duce, Augusto Pinochet, adjuvantibus Americanis speculatoribus et mercennariis....
9 septembre 2006

Hodie, nihil

Hodie, optimi lectores et lectrices, nullum anniversarium habeo quod commemorem. Mox tamen, perendie scilicet, die 11 m. Septembris, unum fore credo. Quanquam vivere semper cum rebus praeteritis non debemus. Nolimus semper commemorare eventa jampridem...
8 septembre 2006

Alter Anniversarius

Post anniversarium expugnationis Romae ab Odoacro, hodie commemorandus est alter anniversarius multo majoris momenti quam ille. Octavo enim die m. Septembris anni 70 (LXX), capta est ab Vespasiani filio Tito, post bellum quattuor annorum, urbs Hierosolyma,...
7 septembre 2006

De somniis (sequitur)

In bibliotheca mea inveni libellum cui titulus est 'Clavis Somniorum'. Quam opportune in manus mihi cecidit ! Denique tandem scire potero quid significent mea somnia ! Sed aliquot paginis evolutis, intellexi pleraque somnia interpretanda esse 'a contrario'....
6 septembre 2006

Somnia

"Nox venit, et secum somnia nigra trahit" (Ovidius Naso). Mihi persaepe occurrit somnium quoddam 'nigrum', ut dicit poëta. Est enim molestissimum. Et semper idem vel fere idem. Ego mihi videor in urbe quadam esse, simul mihi cognita et incognita. Nomen...
Publicité
latine
Publicité
Publicité