Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
27 avril 2007

Acriter pugna(bi)tur

Inter duas acies quae praelium commissurae sunt de rerum potiundo in Republica nostra acrius in dies contenditur. Utrique sunt bina cornua, sinistrum et dexterum. Factioni dexterae auxilia afferuntur a cornu suo dextero, sed cornu ejus sinistrum debilius....
Publicité
26 avril 2007

De tuendis silvis

Hodie in ephemeride quadam ex iis quae gratis in tramine subterraneo Lutetiano distribuuntur, et propter hoc METRO inscribitur, legi hoc nuntium valde singulare: " Cantrix quaedam Americana, nomine Sheryl Crow (nomen insolitum, quod Anglice significat...
25 avril 2007

Calor !

Calor hodie etiam interabilior fit, quam heri, quasi aestas jam advenisset. Calor, infortunate, non poeticus (utinam esset !), sed calor tantum physicus, qualem ferre eo gravius nobis videtur, quo paucis abhinc diebus adhuc paene hiemalis tempestas erat....
24 avril 2007

De tempestate

Tempus nobis esse videtur, ut certamen de principatu Reipublicae Gallicae susceptum paulisper neglegamus, — donec saltem clarius perspiciamus ad utram partem se collatura sint suffragia a candidato 'centrali' collecta, quae numero sunt plus quam sexagies...
23 avril 2007

Certamen principum

Rure in urbem heri redii, mature satis ut suffragium meum dare ad eligendum futurum nostrum praesidem mihi liceret. Quod feci, nam ex iis sum qui censeant civibus cujuslibet civitatis suffragium in comitiis dare non tam esse jus quam officium quo ei fungendum...
Publicité
5 avril 2007

Valete ad 22 m.Aprilis

Eo rus. Ad ferias Paschales agendas. Illic ordinatro et interreti uti non potero. Itaque hoc nuntium scribo antequam proficiscar. Die Solis 22 m.Apr., quo rediturus sum, cognoscemus denique inter quos duos candidatos praeses ReiPublicae Gallicae nobis...
1 avril 2007

Ver verum adest !

Decem abhinc diebus, cum in hoc diario haud sine gaudio scribebam : Nunc tandem ver adest, et notissimum carmen Horatianum proferebam quod his verbis incipit "Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni", magis calendario confidebam quam caelo quod...
25 mars 2007

Quot libri !

Hodie, ut quotannis facere soleo, mercatum librorum sollemnem Parisiacum lustravi. Hic mercatus (quem vocare possimus 'nundinas librarias') non dissimilis est ei qui quotannis mense Octobri Francofurti in Germania habetur, sed, ut mihi videtur, haud tam...
21 mars 2007

Ver adiit !

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas: Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni, Nec prata canis albicant pruinis. Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna, Junctaeque Nymphis Gratiae decentes...
19 mars 2007

Attendite !

Attendite, optimi lectores et lectrices ! Est mihi aliquid vobis dicendum. Cum hoc diarium scribere incepi, mihi proponebam ut nullum diem mihi praeteriret quo nullam lineam exararem. Hoc erat ante fere unum annum et dimidium. Quam diligenter conatus...
Publicité
latine
Publicité
Publicité