Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
29 mars 2009

EPIGRAMMA

DE MVTATIONE HORAE Horologi indicibus motis hora subito una --Veris nobis jam pars hodie periit Quam si reddiderint hiemis jam tempore saevo, --Tanquam pro mero, si tibi detur aqua ! Pastrix
Publicité
22 mars 2009

EPIGRAMMA

IN MALEDICTVM PAPAM sive : FVTVANT, NEC TEGANTVR ! Letifera decimatur et immerita Africa peste --Quae per concubitum serpit et interimit , Contra quam nil inventumst aliud quam mentula tecta, --Quod reprehenditur ex Pontificis cathedra , Quod per concubitum...
15 mars 2009

DEVS DIGNOSCET SVOS

Ingens tumultus excitatus est proximis diebus in Ecclesia Catholica, cujus causae erant duae : prior fuit controversia quam movit episcopus quidam natione Britannica, sed in Argentina sedem suam habens, cum in dubium vocavit Judaeos, qui, Belli Mundani...
8 mars 2009

SCELERA SINE REO, SINE POENA

Nuper congressi sunt in Aegypto praesides et rectores septuaginta (nisi fallor) civitatum, (quibus praeerant Caudex noster et Pharao Aegyptius) auxilium ferre cupientium regioni Gazensi, ubi permultae domus dirutae erant et mille trecenti homines (inter...
4 mars 2009

Intermissio

Aliquantum temporis commentarios me non emisisse, ecquis vestrum animadvertit ? Fortasse nemo. Spero tamen nonnullos lectores lectricesque fideles eorum absentiam aliquantulumdesiderasse. Si ita res se habet, veniam mihi eos daturos spero, cum certiores...
Publicité
latine
Publicité
Publicité