Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
31 janvier 2006

ex fenestra

Quoniam cerebrum meum coryza 'constipatum' paululum est, consilio Myrtillae parebo, et vobis narrabo quid ex fenestra mea videam. Si nulla domus obstaret (sed multae domus sunt Lutetiae, quod memoriam mihi renovat rustici cujusdam qui venerat ad visitandam...
Publicité
30 janvier 2006

Coryza

Gravedine severa laboro, id est : coryzam severam habeo. Nasus meus est prorsus constipatus. Difficulter respiro. Utor centum mucinniis chartaceis (vulgo vocatis clinex ; sed quomodo Latine hoc vocabulum declinatur ? clinex, clinicis ? Ita dicam : utor...
29 janvier 2006

lacus

In animo habebam ire hodie, die Solis, (ut dixi ante aliquot dies) ad lacus Bolonienses, ad videndum essentne gelati annon, post hos dies frigidissimos, immo siberianos, quos novimus et de quibus satis locuti sumus. Sed infeliciter ire non potui, nam...
28 janvier 2006

Pffff ?

Cur me vituperavit Myrtilla ? Cur scripsit 'pffff' in commentario suo ? Nonne legit in Odyssea historiam Ulixis et cyclopis Polyphemi ? Cum cyclops rogavisset Ulixem : "Quod est tibi nomen ?", Ulixes respondit :" Nomen mihi est Nemo". Deinde cum Ulixes...
27 janvier 2006

Nemo

Duae lectrices coeperunt disputare quis sim, vel rectius quis sit Pastrix. Una dicit eum esse juvenem, fortasse studiosum, habitantem Lutetiae. Alteri videtur esse vir plus quam triginta annorum. Ambae errant. Pastrix non est. Est tantum nomen, vel umbra,...
Publicité
26 janvier 2006

Albertus Unuslapis

Recte dicit Thalia : Multum differt inter V gradus sub zero Lutetiae et XXV sub eodem zero Moscuae (sic enim Latine vocant caput Russiae) . Sed ut nos docuit doctorum doctissimus Albertus Einstein (cujus nomen in Latinum versum erit Unuslapis ! ), "omnia...
25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo...
24 janvier 2006

Piscis in aqua

Eorum sententia, qui astrologiae credunt, sumus nunc (ut mihi videtur) sub signo Piscium. Hac de causa fortasse inscientes locuti sumus de piscibus. Acipenseribus posthac, gratiae sint agendae Myrtillae, natare licebit quietis in aquis frigidis, ubi beate...
23 janvier 2006

mea culpa

Severissime me reprehendit et vituperavit Myrtilla propter nuntium meum hesternum de caviario. Ira accensa, me accusavit quod essem turpiter egoïstes, quod curarem de nihilo praeter meam gulam, quod paratus essem in periculum adducere aequilibrium mundi...
23 janvier 2006

Vale, caviarum !

Cottidie novae prohibitiones promulgantur : heri prohibitum est fumare tabaccum in officiis et in locis publicis, in autocineto sedere nisi zona securitatis cinctum, et aliae res quae antea liberae erant. Nunc prohibere volunt importationem caviari. Caviarum,...
Publicité
1 2 3 4 > >>
latine
Publicité
Publicité