08 février 2009

CRAS PETITO, DABITVR

Notissima est fabula, de tonsore qui in tabernae suae janua titulum suspenderat, in quo litteris grandibus scriptum erat : HIC CRAS GRATIS RADEMVS. Omnes praetereuntes, titulum legendo, secum reputabant :“Optime, cras redibo, ut me gratis radant”. Sed postero die, cum ad tabernam redirent, eundem titulum inveniebant quo in crastinum diem gratuita rasura differebatur… Non dissimile exemplum in Plautino Mercatore invenimus, ubi senex Lysimachus coquo a se mercedem petenti nihil respondet praeter illud : “Cras petito, dabitur : nunc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:11 - Commentaires [1] - Permalien [#]

01 février 2009

EPIGRAMMA

In CAVDICEM (post magnum operistitium adversus ejus regimen tota Gallia factum die 29 m. Jan.) Rebus nos voluisti te laudare secundis, --Adversis debes et maledicta pati. Qui grates reddi sibi vult cum prospera cedunt, --Si male cedunt res, carpere jure licet Pastrix
Posté par Pastrix à 19:59 - Commentaires [1] - Permalien [#]
28 janvier 2009

Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet.

“Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet. ” (Ovidius) (F.II,811) Hunc versum, ex Fastis Ovidii II,811, excerptum Lucretia narratur protulisse, cum Tarquinius eam stupraturum se jactabat, quae nullo modo se tueri poterat. Etenim Lucretia, ut primum maritus et pater ex castris redierunt, violentiam sibi illatam iis rettulit, et statim “celato figit sua pectora ferro” Ita Tarquinius victor regnum suum perdidit. Non potest non in memoriam revocari haec historia, quoties accidit ut, qui armis vicisse sibi et aliis videbatur,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:06 - Commentaires [0] - Permalien [#]
18 janvier 2009

EPIGRAMMA

In Fruticem. Pessime tu quem novit America praeses, --Vade, Frutex, propere perpetuumque vale. At quae tu commisisti in mundo malefacta --Haerebunt in te : carnificis scelera Facta erat alba domus nigrior, te praeside, corvo --Nunc homo qui niger est, is niveam faciet Pastrix
Posté par Pastrix à 16:13 - Commentaires [4] - Permalien [#]
16 janvier 2009

De immani populi Gazensis internecione

Hic vicesimus tertius dies est ab initio Israëlianae in Gazae populum aggressionis, quam rectores Judaïcae civitatis “plumbum durescens” ( ?) appellarunt. Jam plus mille homines, pyrobolis et missilibus passim conjectis, interfecti sunt, quorum dimidia pars ex mulieribus puerisque constat, dimidia pars altera plerumque ex ne armatis quidem viris. Familiae totae domorum suarum ruinis opprimuntur. Vulneratis, quorum numerus quattuor millia superare fertur, aegre inveniuntur loca in nosocomiis, ubi curari possint. Medici, nosocomi,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:37 - Commentaires [3] - Permalien [#]
04 janvier 2009

EPIGRAMMA

In Caudicem qui nobis maria montesque pollicebatur Qui maria et montes promittebat dare nobis --Promissorum nil suppeditare valet: Montes ridiculum murem pepererunt --Et maribus mersa est Gallica nostra ratis ! Pastrix
Posté par Pastrix à 12:11 - Commentaires [7] - Permalien [#]

28 décembre 2008

De ineunte anno

Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni -- Emensus spatium, jam renovare parat. Vidimus ut tacite fluxit rapidissimus annus : -- Sic fluet hic, frustra quem revocare voles. Omnia fert aetas, nec habet medicabile damnum ; -- Quae fuit ante, horam dissipat hora sequens. Praeterit haud reditura dies nitidissima ; et annus -- Frugifer est ideo natus, ut intereat. Nominis aeterni spe vana attollimus aedes : -- Aeternare aedes non valet ambitio. Lex eadem et sorti nos omnes subdit eidem : -- In vitam ingredimur, tendimus ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]
22 décembre 2008

EPIGRAMMA

DE FRVTICE PAENE CALCEO ICTO Calceus in Fruticis frontem jactus celebratur -- Omnibus in terris eximium ut facinus : Hui ! Si cuncti qui Fruticem oderunt facerent hoc, -- Quot pedibus nudis ire putes homines ! PASTRIX
Posté par Pastrix à 12:41 - Commentaires [1] - Permalien [#]
14 décembre 2008

Mensis Majus in hieme

Non possunt tumultus qui in Graecia his diebus fiunt ad memoriam nostram non revocare eventa quae nos Galli cognovimus ante quadraginta annos, mense Majo anni millesimi nongentesimi sexagesimi octavi, cum agmina juvenum, lapidibus ex urbium viis extractis armati, fortissime et animose obviam ibant cohortibus biocolytorum galeatorum, clipeatorum, fustibus et dacrygonis cheirobombidis utentium. Ut tunc in Gallia, ita nunc in Graecia plerique juvenum ad universitates et ad scholas pertinent, sed in Gallia mox operarii ergasteriorum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:42 - Commentaires [1] - Permalien [#]
07 décembre 2008

Scelus et poena

Cottidie Caudicei regiminis legumlatores severitatem poenarum augere non desinunt. Jam carceres Reipublicae, qui parati erant tantum ad quinquaginta milia captivorum capienda , ‘incolis’ quasi redundant, cum plus quam sexaginta quinque milia continere cogantur. Qua de causa omnes viri publici qui eos inspiciunt declarare solent Galliae summo dedecori esse rerum statum quem in carceribus invenerunt. Itaque ne miremur si fere singulis hebdomadibus audimus unum vel alterum ex captivis (plerumque juvenem, et saepe ne damnatum quidem,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:20 - Commentaires [1] - Permalien [#]