17 septembre 2005

carpe diem

Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri, in vico qui ab Urbe abest centum chiliometra. Fateor me difficilius scribere hac hora diurna quam noctu, cum omnia quieta sunt, sed conabor tamen. Nondum, re vera, institui de quibus rebus locuturus sim. Video in interreti ('internet') multos diarios ('blogs'), in quibus scriptores... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:42 - Commentaires [1] - Permalien [#]

16 septembre 2005

Victoria!

Victoria! Fumus albus ascendat ad caelum! Habemus papam ? Non Papam, sed lectorem, vel potius LECTRICEM, quae respondit nuntio meo, ejus pseudonymus est Thalia, nomen Musae Comoediae. Dicit se non intellegere linguam Latinam, sed optime videtur optime vertisse nuntium meum. Ergo eam imo ex corde saluto, et opto ut pergat legere scripta mea, et eis respondeat. Sed redeamus ad propositum nostrum : quid scribam ? et de quibus rebus ? Dixi me cogitaturum, sic facio. Exspectate igitur, lectores, et patientiam vestram exercete. Interea... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:34 - Commentaires [2] - Permalien [#]
15 septembre 2005

nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus meus, dum scribo haec. Narrare quod mihi unoquoque die evenit ? De Re Publica quod sentio ? De affectibus meis vel de cupidinibus meis ? Cur non etiam de libidinibus meis ? Omnia haec mihi sunt meditanda, antequam re vera incipiam. Itaque peto a lectoribus meis (si forte sunt mihi... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [1] - Permalien [#]
14 septembre 2005

latine

Hic incipit ephemeris mea sub inscriptione 'latine', quia, ut videtis, in animo mihi est eam latine scribere, ita ut nullus dies mihi praetereat quin vel unam lineam exarem. Utrum hoc mihi sucedet annon, nescio. Sed qui nihil audet, nihil consequitur. Hic quidam fortasse me interrogabit: Quid consequi vis per istam ephemeridem latinam, quam veri similiter nemo leget? An eam nemo leget? Fieri potest. Videbimus. Sed fingere animo non possum, linguam latinam, nostrae et multarum matrem, tam alienam factam esse a nostris contemporaneis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 21:51 - Commentaires [1] - Permalien [#]