27 septembre 2005

Nihil (bis)

Primum tibi respondere volo, optima Thalia : Sententia 'Nihil semper suo statu manet' significat Gallice (ad verbum): 'Rien ne reste toujours dans son état (ou dans son Etat!)', itaque eam tribui Katrinae, illi procellae tropicali, quae aggressa est provinciam Ludovicianam urbemque Novam Aureliam. Sed pergo citare alias formulas cum verbo 'Nihil', quas spero te et reliquos lectores (si exsistunt !) facile intellecturos: 'Scio me nihil scire' (Georgius Buscius) 'Sunt verba et voces, praetereaque nihil' (Jacobus Chirac) 'Sapiens... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:11 - Commentaires [2] - Permalien [#]

26 septembre 2005

gratias

Gratias tibi, optime Ferenunquam, pro salutatione tua. Hodie nihil habui a Thalia. Sed cum verbo 'NIHIL' possumus multas formulas citare, ab illustribus viris aut feminis, sumptas, exempli gratia: Aut Caesar, aut nihil (Sarcozius) Ego sum pauper, nihil habeo, et nihil dabo (Theodoricus Desmarets, praeses Societatis 'Total') Hodie Caesar, cras nihil (Valerius Giscardus) Homo sum: humani nihil a me alienum puto (Delanœus) Ex nihilo nihil (Raffarinus) Nihil est in intellectu, quod non prius fuerit in sensu (Brigitta B.) Nihil... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 21:30 - Commentaires [1] - Permalien [#]
25 septembre 2005

Ave !

Ave, nove lector ! Imo ex corde te saluto. Tu, sicut nostra Thalia, es mihi pretiosus. Cum video tam multos 'blogos' (diarios), qui, quanquam Gallice scripti, nondum invenerunt lectores qui commentarios mittant (exceptis 'blogis' ubi exhibentur photographemata plus minus erotica), fateor me contentum esse, quod duae personae invenerunt diarium meum dignum commentariis. Et quibus commentariis ! Facetis, jucundis, quos legens continere risum non possum (mdr). Recte dicis, optima Thulia : Mercurius, deus communicationis, me adjuvit.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:36 - Commentaires [2] - Permalien [#]
24 septembre 2005

Hic et nunc

Hic : Lutetiae Parisiorum, in vico quinto decimo (XV°). Nunc : die Saturni 24 m. Sept. MMV. Die Saturni, dei Temporis, ante quem praetereunt dies, menses, anni, saeculi... Jam dies decem praeterierunt, ex quo incepi hunc diarium, et mihi videtur, quasi nunquam aliud fecissem, adeo assuetus factus sum ad scribendas cottidie aliquot lineas in eo, et ad eas mittendas ut naufragus lagoenam in mare mittit, sperans aliquem eam inventurum. Et certe inventa est ab aliqua lectrice, pro qua Saturnum precor, ut eam servet semper juvenem et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:17 - Commentaires [2] - Permalien [#]
23 septembre 2005

Requiescant in pace !

Requiescant in pace folia arborum mortua in autumno, sed ne requiescant folia diarii hujus, quae non mortua sunt, neque moritura. Avete, lectores, diarius hic non moriturus vos salutat ! Venite ad spectaculum, in quo non videbitis gladiatores, sed joculatores, in quo nemo moritur gladio, sed ridendo (mdr). Applaudebitis magnae joculatrici, nomine Thaliae, quae commentarios semper facetos mittit, et modesto joculatori, nomine Pastrix, qui conatur quoque facetus esse, sed Latine, ita ut nemo eum intellegat... Venite, optimi lectores, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:22 - Commentaires [1] - Permalien [#]
22 septembre 2005

Mortuus dementer ridendo (mdr)

Autumnus adest. Dies deminui incipiunt. Sed tristis esse non potero, donec lectricem habebo ut Thalia illa, quae tam recte sibi elegit cognomen Musae Comoediae. Omnes commentarii ejus sunt vere comici. Avidissime exspecto cottidie dum eos legam, ut rideam (mdr). Beatus re vera sum, quod talem lectricem habeo, etiamsi doleo quod non plures homines Thaliae jocos legunt. Perge ergo, o lectrix mea unica, diarium legere et ei commentarios tuos adjicere. Sed noli vocare nos ignotos ("aequatio cum duobus ignotis"), ego mihi videor te... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:07 - Commentaires [1] - Permalien [#]

21 septembre 2005

Surditas + Caecitas = ?

Pastrix caecus, Thalia surda, an contra: Thalia caeca, Pastrix surdus ? Quid interest ? Videmur inter nos optime intellegere, Minerva dea scientiae et intellegentiae, e cerebro Jovis nata, adjuvante. Una lectrice contentus esse debeo, si, quanquam Latine nescit, omnia quae scribo, modo quidem suo, intellegit. Si tamen sint alii lectores qui possint nobiscum se conjungere, multo beatior ero. Venite, lectores, nolite timere, omnibus est locus. Afferat quisque sententiam suam, etiam Gallice, si Latine nescit. Lingua Latina dicitur mortua... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:08 - Commentaires [1] - Permalien [#]
20 septembre 2005

dialogus mysticus an mythicus?

Hic diarius, qui legi debebat a plurimis lectoribus Latine scientibus, mutatus est in dialogum mysticum aut mythicum. Quomodo hoc factum est? Nemo, qui Latine intellegat, mea scripta legisse videtur. Sola una lectrix, Thalia cognomine, mihi respondit, quanquam, ut ipsa dixit, linguam Latinam nescit. Itaque institutus est inter me et eam dialogus quidam, me Latine scribente, ea Gallice. Sed cur "dialogus mysticus"? Quia mysteriorum plenus. Quasi dialogus inter caecum et surdum: Caecus clamat alta voce, et surdus nihil audit. Surdus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:27 - Commentaires [4] - Permalien [#]
19 septembre 2005

Musa me beat

Musa me beat, id est me facit beatum. Beare = facere beatum. Unde beator et beatrix = qui aut quae facit beatum, ut illa Beatrix, quae beavit Dantem bis: primum in terra, deinde in caelo, quod descripsit in sua Comoedia, quam ipse non vocavit Divinam, sed solum Comoediam. Admiratores ejus addiderunt 'Divinam'. Comoedia erat, quia habebat finem laetum (quod Angli vocant 'happy end'),nam si, exempli gratia, incepisset in Paradiso et finiisset in Inferno, eam vocavisset Tragoedia... Ergo eam scripsit sub invocatione Thalliae... . Opto ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [1] - Permalien [#]
18 septembre 2005

Mundus est scaena

Democrites, ille philosophus Graecus, dixit mundum esse quasi scaenam: prodimus, fabulam agimus, eximus. Credo Guilielmum Shakespeare, scriptorem Anglicum, fere idem dixisse. Sed haec fabula, quam agimus, estne comoedia an tragoedia ? Sumusne discipuli Thalliae an Melpomenes ? Pendet ex temporibus. "Tempora mutantur, nos et mutamur in illis", dixisse fertur Imperator Francorum Lotharius (840-855), nepos Caroli Magni. Nolite mirari eruditionem meam. Sum 'doctus cum libro'. Ita est: tempora mutantur. Exempli gratia, si exstitissent... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:15 - Commentaires [1] - Permalien [#]