07 octobre 2005

Oceano nox

Oceano nox. Nox atra, nox profunda. Naufragus manet solus in insula sua. Nulla stella in caelo. Neque Luna mensis Ramadan incipientis. Nemo lagoenam ejus invenit. Sed sine desperatione pergit scribere diarium suum ad quem ? ad posteritatem ? ad nepotes suos ? qui nunquam (aut fere nunquam) Latine discent. Aut potius scribit sibi ipsi, sequens consilium Ferenunquam. Nox quieta. Ne canes quidem latrant. Neque feles felit. Nulla avis fritinnit. Omnes et omnia quiescunt. Solus cum ordinatro suo Pastrix scribit. Etiam autoraedae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:27 - Commentaires [3] - Permalien [#]

06 octobre 2005

Mors et Vita

Verum est quod dicitis, Thalia et Ferenunquam, scilicet linguam Latinam esse quasi mortuam. Sed mortui ad vitam revocari possunt, fortasse non corporaliter, sed certe spiritualiter. Ut philosophi, poetae, pictores, musici, et alii. Opera Vivaldi, exempli gratia, fere omnia evanuerant, et nomen ejus in oblivionem fere ceciderat : nunc est inter celeberrimos musicos saeculi sui. Stendhal, ille scriptor, dixerat, cum adhuc vivebat, se gloriam consecuturum multis annis post suam mortem. Sperabat enim libros suos lectum iri anno ...1935 ! ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:45 - Commentaires [0] - Permalien [#]
05 octobre 2005

Mercurius

Hodie est dies Mercurii. O Mercuri, miserere mei. Tu es deus communicationis, ergo debes me adjuvare et facere ut diarius hic inveniat lectrices et lectores. Ubi sunt ? Ei, qui erant, Thalia et Ferenunquam, evanuerunt... Graecis, o Mercuri, fuisti Hermes, qui, inter alia munera, ducebas animas mortuorum ad ripas fluminis Stygis et revelabas mysteria vitae, et ea de causa, cognominatus es Trismegistus, id est: Ter Maximus. Apud Aegyptios, vocabaris Thoth, inventor scripturae hieroglyphicae. Haec tamen non scribo litteris... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:28 - Commentaires [2] - Permalien [#]
04 octobre 2005

Eclipsis

Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis non tota : supererat corona circum Solem. Luna coronabat Solem. Ave, Sol, ave, Luna. Ambo estis pretiosi. Vos ambos saluto. Hodie brevis esse debeo. Non multum temporis habeo. Sed semper cogito de vobis, optimae lectrices, optimi lectores. Valete et cogitate de me, vos quoque.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:08 - Commentaires [0] - Permalien [#]
03 octobre 2005

Luna et Sol

Luna et Sol se occultaverant. Nunc rursus apparuerunt. Apollini et Minervae gratias ago. Admiratus sum sapientiam Thaliae in commentario quem scripsit. Mihi placuit quoque responsum nostri Ferenunquam. Optimi amici ambo sunt, et contentus esse debeo tales lectores habere. Verum est, patientiam necessariam esse ei, qui diarium suum per aëra mittere incepit. Sicut naufragus qui lagoenam jecit in mare, sperans aliquem eam inventurum et chartae suae in lagoena positae responsurum, sicut Robinson ille nauta in insula sua deserta, paratus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:13 - Commentaires [0] - Permalien [#]
02 octobre 2005

'No Comment'

Nullus commentarius ! Nulla lectrix, nullus lector commentarium misit. Etiam fidelissimi Thalia et Ferenunquam nihil rescripserunt. Fortasse eis molestus factus est diarius meus. Si ita est, si nimis multi dies praetereunt sine ullo commentario, desistam scribere. Nam quare scribam si nemo me legit ? Sed fateor me tristem fore, si cessare debeo. Consuetudo est secunda natura, dixit Cicero. Consuetudo scribendi aliquot lineas, anteque eam dormitum, facta erat mihi secunda natura. Debebo alteram consuetudinem invenire...Quam ? ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:00 - Commentaires [2] - Permalien [#]

01 octobre 2005

Multi sunt vocati...

“Multi sunt vocati, pauci vero electi” (Vide Paginas Roseas Lexici Larousse VPRLL). Etenim, cum hunc diarium scribere incepi, exspectabam me multos lectores habiturum, qui mihi missuri essent commentarios suos, si possent, Latine. Sed adhuc soli duo, una lectrix, unus lector, mihi responderunt (Gallice). Sed QUALES ! Una, dignissima cognomine suo, nam se vocavit THALIAM, Musam Comoediae, mihi mittit commentarios jocorum et facetiarum plenos, quos legens risum meum continere non possum (mdr). Alter autem, qui FERENUNQUAM se vocat,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:10 - Commentaires [0] - Permalien [#]
30 septembre 2005

EUREKA

Eurêka : Gratias tibi agimus maximas, optima Thalia, quod explicasti nobis commentarium tuum de grano salis praecedente et de altero grano in te sito. Dico: nobis, nam Ferenunquam erat tam anxius quam ego de significatione verborum tuorum. Debemusne intellegere praenomen tuum verum esse Nathaliam ? Utique nobis tu semper eris Thalia, Musa Comoediae, cum grano aut sine grano. Hac nocte ego et Ferenunquam dormire securi poterimus. Sed valde miror quod nunquam audisti de procellis tropicalibus quae vocatae sunt Katrina et Rita. Fortasse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]
29 septembre 2005

Errare humanum est

Errare humanum est (VPRLL): In diario hesterno, die Mercurii, in paenultima linea, scripsi 'ab omni pectore', scribere volebam: 'ab IMO pectore'. Mea culpa ! Sed est aliquid majoris momenti. In commentario suo, cum titulo “ Non, Non ”, Thalia scripsit (versio Latina) : “ Praenomen meum est Thalia, cum grano salis praecedente et grano simplici (?) intus ”. Legi, relegi, re-relegi hunc commentarium. Intellegere non potui. Fortasse sum stupidus ! Quid significat titulus "Non Non" ? Quare non, non ? Et quid significat hoc granum salis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:40 - Commentaires [3] - Permalien [#]
28 septembre 2005

Nexus

Vehementer me movit, quod tu, care Ferenunquam, inscripsisti diarium meum inter nexus (cf 'connexion') tuos. Video te quaesivisse in lexico Latino quid 'lien' significaret Animadverte hoc verbum 'lien' pertinere ad eamdem radicem, quam invenimus in lingua Graeca : 'splên', et in lingua anglica 'spleen'. Ergo spero te non lienosum fore. Videbimus num novi lectores nunc venturi sint. Gratias tibi ago maximas. Tibi quoque, optima Thalia, ago gratias maximas pro tua fidelitate. Securus sum te brevi tempore intellecturam omnia quae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:24 - Commentaires [1] - Permalien [#]