18 octobre 2005

Rosae nomen

Quis non meminit illius libri a scriptore Italo, Humberto Eco nomine, scripto, ubi videbamus monachum seniorem (cujus personam in taenia cinematographica ejusdem tituli agebat Sean Connery), cum longa barba, a novicio juvene comitatum, inquirere de morte suspiciosa monachi cujusdam in Abbatia quadam. In fine comperit inquisitor, caedem commissam esse per venenum in librum quemdam insertum. Sed cur ille liber hunc titulum habet, scilicet "Rosae Nomen" ? Quia ultima sententia qua scriptor librum concludit est : "STAT ROSA PRISTINA... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:41 - Commentaires [2] - Permalien [#]

17 octobre 2005

Nihil novi ?

Nil novi sub sole (vide paginas roseas Lexici Larousse), dixit Rex Salomon : Quotidie eveniunt eadem : terrae motus, inundationes, procellae, cataclysmi omnium generum, caedes in toto orbe terrarum. Sola febris gallinarum est nova. Novus morbus post dementiam vaccarum. Dementia hominum ipsa nihil habet novi. Sed obliviscor Thaliam acta diurna non legere, televisionem non spectare. Quid tum ? Nonne audit alios homines loqui de his rebus, sive tramine subterraneo vehitur (si in urbe habitat ubi est tramen subterraneum), sive in taberna... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [0] - Permalien [#]
16 octobre 2005

Potio magica

Verum est, Thalia, Asterigem multas feminas non seduxisse. Sed non est ejus culpa. Est culpa Druidae, cujus potio magica non valet ad alliciendas puellas, sed solum ad captandos apros aut tollendos legionarios Romanos. Idem de Obelige. Debemusne suadere Uderzo, auctori librorum, ut mutetur effectus potionis magicae suae, et faciat potius philtrum ad instar philtri quod adduxit Tristanum et Isoldam ad amorem mutuum ineluctabilem. Sed caveat ne accidat ut Asterix et Obelix ament, amore ardenti, quoque legionarios et fiant (horribile... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [2] - Permalien [#]
14 octobre 2005

Asterix

Novus liber de Asterige Gallo hodie editus est. Titulus est : "Caelum in caput ejus cecidit" Nam Caesar olim scripsit Gallos hoc solum timere, ne caelum in capita sua cadat. Nondum emi hunc librum, sed intellexi in eo agi de 'scutellis volantibus' (Gallice: 'soucoupes volantes'), quae minantur hominibus. Sed ego non legam illico hunc librum, exspectabo dum vertatur in Latinum. Nam omnes libri de Asterige et Obelige adhuc editi translati sunt non solum in multas alias linguas vivas, sed etiam in linguam Latinam. Mirabile dictu ! Hos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [2] - Permalien [#]
13 octobre 2005

... sed bonum !

Excusa me, Care Ferenunquam, non bene memineram commentarium tuum cum scripsi meum. Itaque scripsi : "Melius parum quam nunquam" pro "parum, sed bonum ! " Recte. Errores quoque feci in commentario meo de Domino Johanne. Etenim scripsi D.J. ipsum numerasse mulieres quas possederat. Error ! Non ipse, sed ejus servus Leporellus. Secundus error : Numerus nons est mille tres, sed accurate 1965, scilicet : in Italia, 640; in Germania, 231; in Gallia, 100 (solum?), in Turcia (jam illo tempore Turcia erat fere in Europa), 91; in Espania,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]
12 octobre 2005

Aestas Indica

Nunc est quam Angli vocant aestatem Indicam, tempus quo, post aliquot dies autumni aestas quasi redit cum calore suo, et caelo suo sereno. Temperatura est amoena, feminae vestiuntur vestibus levibus et brevibus, voluptas oculorum. Fruamur hoc tempore brevi, antequam veniat hiems severa, frigida, morborum nuntiatrix. Ut canebat Carolus Baudelaire: "Mox mergemur in tenebras frigidas/ Vale, vivida lux aestatum nostrarum nimis brevium ! " Non enim diu durabit haec tempestas... Jam in hebdomadis finem praedicunt imbres et frigus... ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:40 - Commentaires [0] - Permalien [#]

11 octobre 2005

Melius nimis quam nunquam ?

Melius nimis quam (fere) nunquam ? Non sum tam certus. Nam nimietas generat satietatem. Et satietas extenuat et exanimat desiderium. In desiderio autem ipso est voluptas quaedam. Ergo nimietas adversa est voluptatis, quae voluptas optima est omnium rerum quibus homo frui potest. 'Nunquam', contra, (vel fere nunquam) excitat desiderium. Propter hoc puto Dominum Johannem infortunatissimum fuisse. Ego quidem mihi gratulor quod non sum Dominus Johannes aut ei similis, gratias ago deis. Et quod desiderium meum semper validum manet. ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:29 - Commentaires [2] - Permalien [#]
10 octobre 2005

'Dominus Johannes'

'Dominus Johannes' amat feminas et feminae amant 'Dominum Johannem'. Fortunatum hominem ! Mille et tres feminas possedisse dicitur. Et semper quaerit alias novas. At non solum feminis placuit, sed etiam auctoribus. Poetae, scriptores, musici, in omni genere artium et in diversis linguis cecinerunt amores ejus. A Tirso de Molina Hispano usque ad Amadeum Mozart Austriacum, praetereundo per Johannem-Baptistam Poquelinum dictum 'Molière' , Carolum Baudelaire, in poëmate 'Floribus Mali' incluso, et multos alios, multi scripserunt de ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [2] - Permalien [#]
09 octobre 2005

Media nocte

Media nocte : aliquot lineas scribere debeo in hoc diario. Etiamsi nihil habeo quod scribam. Hoc mihi ipsi promisi cum incepi hoc diarium vel hanc ephemerida per aëra mittere, ante viginti quinque dies. De qua re scribam ? De Dionysio, illo episcopo Parisiensi, qui hodie in calendario celebratur ? De capite ejus praeciso, quod in manibus suis portavit nescio quare, nescio quo, nescio ad quem? Sed nunc factus est patronus 'departementi' 93 (novem-tres) ubi multi juvenes capita sua perdere dicuntur. Dionysius ea eis reddat ! An... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]
08 octobre 2005

Amadeus

O Thalia, optime scis quid sit 'Tibia magica' : Germanice 'die Zauberflöte', Gallice 'la flûte enchantée', opus compositoris celeberrimi Austriaci natione, Amadei Mozart. Ejusdem musici sunt opera alia, ut :' Dominus Johannes', 'Nuptiae Figari', Abductio ex gynecaeo' etc. Tu semper jocaris et ludis. Et propter hoc omnes te amant. In 'Tibia magica' ergo est persona quae vocatur Papagenus, qui desperans de amore suo (amat enim feminam nomine Papagenam), se parat ad committendum suicidium (i.e. mortem voluntariam). Et antequam moriatur,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:48 - Commentaires [0] - Permalien [#]