Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

8 novembre 2005

prohibitum!

Prohibentur omnes juvenes minores exire e domibus post horam decimam postmeridianam, nisi comitati sunt a majoribus. Disciplina restituta est. Raedae non incendentur, vigiles non lapidabuntur, tabernae non diripientur, siphonarii in stativis manebunt....
Publicité
Publicité
7 novembre 2005

mea culpa

Mea culpa, mea maxima culpa. Confiteor, Thallia, me saepe inspexisse diarium vestrum. Sed nunquam ausus sum scribere commentarium. Timeo ne ridiculus videar, si, post tam facetos nuntios (praecipue tuos, Thallia), conor 'granum salis' meum addere. Verum...
6 novembre 2005

actio—reactio

Ita est, Thalia. Scriptori semper opus est lectore. Si scribis epistulam, exspectas responsum. Si dicis aliquid, speras fore aliquem responsurum. Etiam homines qui loquuntur in emissorio radiophonico, si certi non essent se auditores habere, non pergerent...
5 novembre 2005

salvete omnes

Salvete omnes, qui me legitis. Etiamsi nihil scribitis, vos imo ex corde saluto. Intellexi enim non esse necessarium homines inveniri qui mittant commentarios, sed tantum lectores et lectrices. Praecipuum est me ipsum quotidie aliquid nuntii scribere...
4 novembre 2005

Gratias

Gratias vobis duobus ago maximas, Thalia et j., quod commentarios scripsistis ad nuntium meum hesternum. Tu, Thalia, rectissime me monuisti, mihi non exspectandum esse responsum quotidie, nam nullus lector sententiam subscripsit quae dicit:" Nulla dies...
Publicité
Publicité
3 novembre 2005

Nemo respondet

Nullus lector, nulla lectrix scripsit commentarium ad nuntium meum hesternum. Ego quoque nihil scribam hodie. Lassus sum. Cras sol lucebit et novum diem illuminabit. Dies Veneris erit. Fortasse Venus, dea Amoris, nobis favebit. Interea dormite bene....
2 novembre 2005

florilegium

Rosae, chrysanthema, poëmata, hoc est, optimi j. et Thalia (Ferenunquam non dubito nobiscum brevi tempore se conjuncturum, nam ille quoque est poëta!) suave florilegium, quod composuistis die mortuorum, sed omnes nos vivimus, et, spero, vivemus optime....
1 novembre 2005

Rosarum amator

Victoria ! Lector quidam novus hujus diarii apparuit, nomine J. Rosas amat. Hodie primo die mensis Novembris (apud Romanos Kalendis Novembribus), homines emunt potius 'flores aureos', Graece 'chrys-anthema', ut ornent sepulcreta vel coemeteria ubi jacent...
31 octobre 2005

Nuptiae

Mense Martio anni MMI (bis millesimo primo) celebratae sunt nuptiae Domini Bertrandi Delanoï, Majoris Urbis, et Dominae Lutetiae, post ejus divortium cum Domino Johanne Tiberio, antea Majore ejusdem Urbis. Domina Lutetia vestita erat stola longa alba...
30 octobre 2005

Cur ?

Cur non possumus mutare dies, sicut mutamus horas ? Quidam dies digni essent qui mutarentur. Exempli gratia die Veneris 28 mensis Octobris. Eram fatigatus, aeger, mihi nulla cupido erat scribendi. Itaque nihil scripsi. Hodie, Solis die, validior sum....
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité