18 novembre 2005

liber

Hodie vidi in libraria taberna librum parvum, cujus titulus est Gallice : "Latin pour débutants" ex collectione "LIBRIO" Pretium 2 €. Non carum, sed pretiosissimum. Si vultis intellegere quod scribo, emite hunc librum. Si non vultis... (nolo esse rudis...). Et meditamini hoc proverbium, quod ego modo inveni, "Liber facit liberum". (Non, ut scripserant Germani super portam ergastuli Ausvitziani : "Labor facit liberum": ironia acerba, nigra, horribilis). "Liber facit liberum", liberum ad legendum, ad intellegendum, ad cogitandum.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]

17 novembre 2005

Ante mediam noctem

Jam appropinquat media nox, cum ego nondum scripsi diarium meum. Et scitote, amici lectores, me esse similem illi Cinerellae, de qua narratur ei relinquendum locum saltationis, et domum redeundum, ante mediam noctem, nam alioquin vestes ejus splendidae mutarentur in pannos sordidos, carpentum magnificum in cucurbitam (ut cucurbitae diei qui Anglice vocatur 'halloween', cum oculis lumine fulgentibus), equi in mures, etc... Cinerella autem ipsa iterum converteretur in puellam pauperem, orphanam, a sororibus suis et noverca sua male... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]
16 novembre 2005

lingua mortua ?

Non, non, non. Lingua Latina non est mortua, etiam si autocineton BX mortuum est, quod genus ipse nunquam habui ! Latine omnia possumus exprimere. Certe sunt multa verba quae non exsistebant in temporibus antiquis, ut autocineton ipsum, quod est Graecum. Sed idem evenit in omnibus linguis quae debent mutuare ex linguis aliis verba nova, ad significandas res novas. Exemplum est lingua Gallica quae multa verba mutuavit et quotidie mutuat ex Anglica aliisque linguis. Sed sensus humani non tantum mutati sunt ab antiquis temporibus ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [2] - Permalien [#]
15 novembre 2005

schizophrenia ?

Heri (die Lunae 14) erat dies festus hujus diarii. Commentarii multiplicabantur. Unusquisque addebat 'granum salis' suum. Hodie unus commentarius solum. Sed qualitas pro quantitate. Est enim commentarius fidelis Thaliae. Est mihi illa pro multis. 'Nec pluribus impar', ut se jactabat Ludovicus XIV, Rex-Sol. Ergo tu, Thalia, mihi es sicut sol. Tantum doleo quod non intellegis omnia quae dico. Sed debeo tamen Latine scribere, ut mihi pollicitus sum. Si volo Gallice scribere, debeo alio cognomine uti. (exempli gratia: Px). 'Schizophrenia'... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [3] - Permalien [#]
14 novembre 2005

bene venistis !

Bene venistis in hoc diarium, novi lectores, cum commentariis vestris facetis. Servumpecus cum mente sana in corpore sano (tibi gratulor, servumpecus, pro hoc versu Juvenalis opportune citato). Dura lex, sed lex, scribit amicus noster j. Recte monet. Sed lex mutari debet, si nimis dura est. J.Caesaris commentarium non bene intellexi, sed fortasse nobis explicare poterit quid dicere voluerit. Fidelissimae Thaliae gratias ago maximas. Sed noli credere , Thalia, mihi tuis commentariis non opus esse. Sicut mihi placet legere diarium tuum,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:30 - Commentaires [1] - Permalien [#]
13 novembre 2005

Quieta non movere !

Est vetus proverbium Latinum : Quieta non movere. Gallice dicitur : Non disturbare felem dormientem. Ego quoque, sicut tu, Thalia, multo praefero feles quam canes. Ut Carolus Baudelaire ait: "Amantes ferventes et eruditi severi aeque amant, in matura aetate sua, feles, potentes et dulces, quibus superbit domus." Videte, optimi amici, quam facile sit Latine intellegere ! Nam, in summa, lingua Gallica non est aliud quam lingua Latina antiqua, ante MM annorum, perperam (id est: male) a majoribus nostris Celtis audita, pronuntiata..., et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:19 - Commentaires [8] - Permalien [#]

12 novembre 2005

Lupi !

Lupi ingressi sunt Lutetiam ! Noli ridere, suavis Elvira: lupi ingressi sunt Lutetiam ! Verumne est ? Omnes vigiles se praeparant ad defendendos Campos Elysios contra lupos ex suburbiis venientes. Nolite ridere ! Incendunt raedas et lapides injiciunt ad siphonarios qui conantur exstinguere ignes ! Cur exercitum non vocatis ? Cur helicoptera in caelo non fremunt ? Cur currus loricati in viis non collocati sunt ? Cur Americanos ex Iraquia non vocatis, ut vos adjuvent ad reprimendos hos rebelles ? Non necesse est, non opus est: lupi non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [2] - Permalien [#]
11 novembre 2005

pax

Hodie celebrabatur dies anniversarius armistitii anni MCMXVIII, quod finem fecit primi belli mundani. Nunc nemo jam superest illi bello horribili praeter sex veteranos, omnes plus quam centum et septem annos natos. Novem milliones hominum in eo ceciderunt mortui et multo plures manserunt crudeliter mutilati. Quod non impediit, quominus alterum bellum, etiam multo crudelius, post viginti annos conflaretur. Sed ne nimis cogitemus de his rebus atrocibus. Nunc, in terra nostra saltem, pax regnat. Quiete possumus birotis vehi in viis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [1] - Permalien [#]
10 novembre 2005

birota

BIROTA est vocabulum neo-latinum ("neo", nam antiqui homines hoc vehiculum non noverant) pro vocabulo Gallico "bicyclette". Quod vocabulum non tam bene inventum quam videtur. Est enim mixtura trium linguarum: Latinum praefixum BI (quod significat duo), Graecum CYCLOS (quod significat circulum aut rotam) et suffixum diminutivum Gallicum ETTE. "Birota" magis mihi placet. Sed imprudentes feminae quae birotis vehuntur in viis Lutetiae mihi videntur periculosissimae sibi ipsis et aliis, si non vident semaphora rubra, neque discernunt... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:48 - Commentaires [1] - Permalien [#]
09 novembre 2005

omnia rara

"Omnia rara sunt cara" dicit proverbium notissimum. Quod facetus homo olim perverse vertit, per syllogismum ridiculum sic: "Omnia rara sunt cara. Domus autem vilis est rara. Ergo domus vilis est cara". Sed cur mentionem feci hujus proverbii ? Quia commentarii lectorum diarii mei facti sunt rarissimi. Eos fortasse fatigavi ? Aut satis habent legere et intellegere conari, atque nolunt scribere, aut non audent. Sicut ego ipse, qui multa diaria lego, neque unquam ullum commentarium scripsi. Itaque repeto: Omnia rara sunt cara. Commentarii... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [1] - Permalien [#]