16 décembre 2005

dentem perdidi

Finitum est: dentem perdidi. Ubi est tempus, quando, parvus puer, quoties unum ex dentibus quos vocant 'lacteos' perdebam, eum ponebam sub pulvino meo, et postero die mane inveniebam munus quod mihi attulerat sorex parvus pro dente perdito. Eheu ! Sorex parvus evanuit, ut Pater Natalicius, ut Bonae Fatae fabularum a Carolo Perrault scriptarum, quae virgulis suis magicis miracula faciebant ! Thalia recte dixit: Qui credit beatus est. Sapientia autem in dente erat... Iterum hodie scribere debeo ante vesperam, eadem de causa quam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]

14 décembre 2005

dens pro dente

"Oculus pro oculo, dens pro dente" , sic ait lex talionis. Quae lex non est tam severa aut crudelis quam homines hodierni putant. Nam ea adaequabatur poena crimini, tempore quo ultio (vindicta) saepe multo superabat crimen, praesertim si victima erat homo nobilis et reus homo humilis. Ergo unus solum oculus pro uno oculo, et unus dens pro uno dente, quicunque homines erant in causa. Justitia. Aequabilitas. Sed cur de hac lege loquor ? Quia apud medicum dentarium (dentistam) modo eram, qui mihi nuntiavit unum ex dentibus meis esse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:07 - Commentaires [2] - Permalien [#]
13 décembre 2005

libertas

Redii tandem ad consuetudinem meam scribendi noctu. Conclave enim ubi est ordinatrum meum liberum est. Silentium in domo, quies in urbe, januae clausae, tranquillitas. Libertas. Sed fortasse me rogabitis :" Cur conclave tuum saepe est occupatum ?" Causa est quod hoc conclave est non solum locus ubi studeo et ordinatro utor, sed etiam cubiculum ubi hospites dormiunt, id est quod vocatur "cubiculum vel conclave amicorum". His diebus autem habebam hospitem vel potius hospitam quae occupabat hunc locum. Itaque scribere noctu non poteram.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [1] - Permalien [#]
12 décembre 2005

homo duplex

Ita est, optima Thulia, duplex sum, ut omnis homo, vir aut femina. Dr Pastrix et Mr Px (hic tantummodo ut possim scribere Gallice, nam Pastrix votum fecit se nihil scripturum nisi Latine). Semper mihi placuit personas duas (aut tres, aut quattuor...) in me habere. Mentiri semper amavi. Etiam ille Cartesius noster, ille qui die quodam clamavit : Cogito, ergo sum, (cur "cogito" ? cur non "amo", aut "ambulo" ?).( Ego quidem, etiam cum nihil cogito, tamen sum). Sed ad propositum meum redeo : etiam ille Cartesius dicebat de ipso (Latine) :... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:11 - Commentaires [1] - Permalien [#]
11 décembre 2005

Pauca verba

Pauca verba hodie vesperi scribam, et maturius quam soleo, quia iterum conclave ubi est ordinatrum meum occupatum erit hac nocte, ita ut non possim frui solitudine quae mihi necessaria est, ut dixi olim in diario, ad meditandum et scribendum nuntium meum cottidianum. Musae mihi adversae videntur esse, ex quo redii ex itinere. Sed quae mutare non possumus, melius est aequo animo tolerare. Nam ego non solum sum Epicuri discipulus ("voluptas est summum bonum hominum") sed etiam Stoicorum (qui tamen erant ejus inimici) ("Sustine et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:24 - Commentaires [1] - Permalien [#]
10 décembre 2005

comparatio

Comparatio non est ratio, dicit proverbium Gallicum bene notum. Heri comparabam mentem meam sterilem et inhabilem factam ad inveniendas res de quibus loquar in hoc diario, cum autocineto cujus motrum frigidum est, et quod difficile incitatur ad movendum. Erat tantum comparatio aut similitudo, Thalia. Ipse non sum machinarius, et quanquam, ut fere omnes homines, autocinetum habeo, eo raro utor in urbe, sed potius tramine subterraneo (vel 'metropolitano'). Sed certissimus sum te optime verba mea intellexisse, et solum voluisse me... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:13 - Commentaires [1] - Permalien [#]

09 décembre 2005

difficile

Sicut machina (aut autocinetum), postquam diu immobilis (aut immobile) mansit, non facile ad movendum incitatur, quia aut motrum est frigidum, aut accumulatorium vacuum est , aut aliquod aliud machinamentum non est integrum, ita mihi accidit ut, post interruptionem (vel intermissionem) unius hebdomadis, hujus diarii scriptionem cottidianam difficile iterare mihi videar. Nihil vel fere nihil mihi venit in mentem quod scribam, eo magis quod non sentio lectores aut lectrices revera avide exspectare verba mea... Pergam tamen scribere,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:18 - Commentaires [1] - Permalien [#]
08 décembre 2005

Post interruptionem...

"Post interruptionem spectaculum continuatur" sic clamant histriones, cum aliquis casus effecit ut eorum spectaculum interrumperetur. Hic non agitur de spectaculo, sed de hoc diario quod coactus sum interrumpere propter iter quod facere debebam procul ab urbe Lutetia. Nunc reversus ad ordinatrum meum, magno gaudio affectus sum cum commentarium inveni ab amico nostro Ferenunquam. (Thalia evanuisse videtur). Hic me hortatur ut diarium ornem imaginibus, coloribus et aliis ornamentis, quo minus severum et aridum videatur, et alliciat... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [2] - Permalien [#]
01 décembre 2005

... interruptus

Cras (die Veneris 2 m.Nov.) iter facturus sum procul ab Urbe Lutetia. Ero absens septem dies, unam hebdomadam. Scribere in hoc diario non potero, quia ordinatrum mecum non aufero... Valde doleo quod relicturus sum lectrices et lectores meos fideles sine ulla linea Latina quam legant. Eis promitto me, ubi primum rediero domum, scripturum aliquid, fortasse de meo itinere. Sed quid ad eos ? Interea, si possent studere linguae Latinae in libro quem eis commendavi (mementote: in collectione "Librio", pretium 2 €), contentissimus essem. Sic... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [1] - Permalien [#]
30 novembre 2005

hiems

Post autumnum venit hiems, hiberna tempestas. Cottidie narratur homines sine domicilio frigore perire. Etiam in Gallia nostra, immo in urbe nostra, Lutetiae. Quid dicamus de eis qui vivunt, aut potius vivere conantur, in altissimis montibus Casmiriae, qui non solum jam nullas domos habent, —nam terrae motu fere omnes destructae sunt—, sed etiam ne tabernacula habent quae eos a frigore extremo paululum munire possint. Nos autem, in domibus nostris bene calefactis, quieti et securi vivimus. Injustitia summa, sed quid faciamus ? Nihil,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]