Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

26 décembre 2005

Pauca verba

Pauca, vel paucissima verba, hac nocte scribam. Quia nunc tardius est quam putabam. Nescio quomodo tempus fugat. Quanquam animadverto tempus in dies celerius praeterire. Praesertim his diebus, inter diem Natalicium et diem Novi Anni. Quasi amicus noster...
Publicité
Publicité
25 décembre 2005

Heroes defatigati sunt

Heroes sunt defatigati. Nimis comederunt, nimis biberunt, nimis cantaverunt. Nunc eis opus est requies. Sed non requies aeterna ! Usque ad primum Novi Anni diem tantum. Tunc oportebit iterum comedere, bibere, cantare, si nolumus existimari quasi ursi....
24 décembre 2005

Silentium

Hac nocte, silentium. Nulla cantilena. Satis fuit cantare : "O abies", et" Pater Natalici". Nunc vobis afferam nullam cantilenam Nataliciam novam. Satis habeamus bibere et edere. Bibamus vodcam, edamus caviarum et salmonem. Quid optemus amplius ? Audivimus...
23 décembre 2005

cantilena alia

Heri vobis cantavi :" O abies, o abies". Spero vos eam quoque cantavisse, voce saltem demissa, non alta, propter vicinos... Hac nocte vobis offero cantilenam aliam non minus notam quam illam. Gallice inscribitur : "Petit papa Noël " Nonne bellum ? Eam...
22 décembre 2005

O abies !

Occasione feriarum Nataliciarum data, ecce vobis, optimi lectores, qui mox congrediemini circum abietem, arborem Nataliciam, et cantabitis una simul cantilenam illam quae Gallice sonat : 'Mon beau sapin', ecce, inquam, vobis illam cantilenam Latine versam,...
Publicité
Publicité
21 décembre 2005

vivere

Primum vivere, deinde philosophari., dixit ... philosophus quidam. Sed quid est vivere ? se movere, subterraneo tramine vehi, laborare, dormire (=metro-boulo-dodo Latine: SubLaDo), autocineton gubernare, peregrinare, comedere, bibere, amare, legere acta...
20 décembre 2005

In medio stat virtus

Aristoteles dixit omnes virtutes stare inter duo vitia affinia. Exemplum: inter superbiam et humilitatem est modestia ; inter temeritatem et ignaviam, fortitudo ; inter prodigalitatem et avaritiam, liberalitas ; inter gulam et austeritatem, temperantia....
19 décembre 2005

Tarde

Hodie tardissime incipio scribere. Itaque brevior ero quam soleo. Praeterea nihil habeo quod dicam. Totum diem occupatus fui, neque mihi tempus fuit ut meditarer quid scriberem. Valde miror alios scriptores diariorum, ut Thalia, exempli gratia, qui possunt...
18 décembre 2005

Vade retro

Vade retro, Saturne. Nemo te amat, nemo te cognoscit. Nuntius meus hesternus excitasse neminem videtur ad commentarium scribendum. Non miror. Omnes nunc temporis tantum cogitant de Patre Natalicio, de feriis in nive agendis, de muneribus ad suos offererendis,...
17 décembre 2005

Saturnus

Hodiernus dies dedicatus est deo Saturno dupliciter : primo, est dies Saturni (non dei fortasse, sed potius Planetae, sed nihil refert). Secundo, dies 17 m. Dec. erat, apud Romanos antiquos primus dies Saturnalium: Saturnalia autem erant occasio permutationis...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité