Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

6 janvier 2006

Hic non sunt...

Heri erravi. (Errare humanum est!). Hic non sunt lectores, neque lectrices. Aut si sunt, nullos commentarios scribunt. Ad instar nuntiatoris radiophonici, qui nunquam securus est aliquem se audire, et tamen pergit loqui etiam in vacuo, ego pergo scribere...
Publicité
Publicité
4 janvier 2006

Hic

Heri rogabam "Ubi sunt". Nunc scio : HIC sunt. Ante ordinatrum suum sedentes. Diarium meum legentes. Optime venistis, amicae et amici. Spero vos verba mea intellegere. Conor enim scribere quam simplicissime. Non ut Caesar, non ut Cicero. Linguam Latinam...
3 janvier 2006

Ubi sunt ?

Ubi sunt lectores ? Suntne fatigati feriis quas egerunt edendo, bibendo, ludendo, saltando ? Aut laborem suum post ferias iterando ? Quaecumque sit causa, his duobus diebus nemo misit ullum commentarium. Dicitur fidelis Thalia abesse. Sed quondam erant...
2 janvier 2006

Posterus dies

Posterus dies dicitur difficilis esse. Lumina exstincta sunt, clamores tacuerunt, vota et oscula commutata sunt, ad laborem eundum est. Nunc scimus festos dies praeteriisse. Multum bibimus, multum edimus, multum risimus. Satis est. Nunc annus novus incepit....
1 janvier 2006

pyrotechnica

In omnibus orbis terrarum regionibus, ab Australia, Japonia, Sinis, usque ad Americam, transeundo per Russiam, Germaniam, Galliam, Britanniam,celebratum est initium novi Anni a turbis hominum festive congregatorum in plateis aut viis, ut in Campis Elysiis...
Publicité
Publicité
1 janvier 2006

Vale, MMV. Ave MMVI

Janus Bifrons clausit annum veterem, et aperuit annum novum. Gratias tibi, Jane. Da nobis annum felicem et fortunatum, CCCLXV dies beatitudinis et felicitatis. Omnibus lectoribus et lectricibus opto annum optimum. Valete. Et celebrate laete diem primum...
30 décembre 2005

Ultimus dies

Ultimus dies anni incepturus est post decem minutas. Vale, anne MMV. Qualis fuisti ? Nescio. Bonus aliis, malus aliis, annus horribilis quibusdam. Mihi quidem non fuisti malus. Bona valetudo, nullus morbus gravis, occupationes jucundae. Amici grati et...
29 décembre 2005

Oremus

Nunc scio archangelum Gabrielem benedicere non solum ordinatro meo, sed omnibus ordinatris, quoniam a Pontifice Maximo nominatus est patronus et protector Interretis et socius fidelis Domini et Dominae Google. (Fortasse ipsi sunt Angeli quoque). Spero...
28 décembre 2005

Domus suavis !

Est cantilena Anglica quae his verbis incipit : "Domus, suavis domus !" His diebus, quando frigus, nix, glacies, gelicidium (quod autocinetorum gubernatores timent plus quam omnia, nam facit vias maxime lubricas) saeviunt in terris nostris, et periculosissima...
27 décembre 2005

Frigus

Frigus intolerabile saevit. Nuntiatur thermometrum in quibusdam regionibus Galliae indicavisse XVII (septemdecim) gradus sub zero. Brrrr. Sit quoque dictum, numerum XVII fuisse maleficum apud Latinos, et adhuc esse apud Italos, sicut numerus 13 apud multos...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité