Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

15 janvier 2006

Fortunatus

Recte dicit Thalia. Fortunatus sum ego, quanquam non superstitiosus. Sed verum est hunc annum mihi optimis auspicibus incepisse. Fere cottidie novae lectrices in lucem prodeunt : Claudia, Myrtillamelba, Myrtilla (fortasse hae duae sunt eadem, nescio)....
Publicité
Publicité
14 janvier 2006

Dies fortunatus

Heri dicebatur esse dies fortunatus, quia erat et dies Veneris (quae est dea Amoris et mater omnium voluptatum) et dies tertius decimus mensis. Cur numerus XIII habetur felix in hac occasione et nefastus in aliis. Exempli gratia si sunt in eadem mensa...
13 janvier 2006

ignotum mori

Plerique homines moriuntur ignoti. De uno ex iis nescio quis facete dixit :" Nescivi eum vivere, dum non vixit " (id est : dum mortuus est). Sunt vero homines de quorum morte omnes in toto orbe terrarum loquantur multo antequam moriantur. Eae sunt personae...
12 janvier 2006

Brevissima verba

Hac nocte brevior ero quam soleo. Nam tempus mihi deest. Jam hora est undecima et quinquaginta minutae. Mox media nox aderit. Celeriter mihi scribendae sunt aliquot lineae. Primum celebrare volo reditum nostrae Thaliae, quae agebat ferias in sole, si...
11 janvier 2006

Coma

His diebus saepe agitur de eo quod vocatur 'coma', verbum Graecum quod significat 'somnum profundum'. Sunt duo genera comatis: coma est 'naturale' , quod evenit homini infeliciter percusso vel vulnerato, exempli gratia, si autocinetum eum prostravit aut...
Publicité
Publicité
10 janvier 2006

Rediit Musa

Musa rediit. Cum ea rediit calor et sol. Oblitus sum hiemis et frigoris. Et deserti in quo errabam sine musica stellarum. Nunc revivisco. Iterum inveniam quod dicam. Nuper vidi pelliculam Italicam, cum Roberto Benigno, eodem qui composuerat 'Vita pulchra...
9 janvier 2006

Nihil novi

Nihil novi. Nullus commentarius his tribus vel quattuor diebus. Aut diarium hoc a nemine legitur, aut ei qui id legunt nihil habent quod dicant. Cogere eos non possum. Tantummodo possum pergere scribere aliquot verba cottidie, donec aliquis respondeat....
8 janvier 2006

Stellarum musica

Sine dubio vos jam animadvertistis in quibusdam curribus traminis subterraneo (metropolitano) saepe cohaerentes muro tabulas parvas in quibus inscripta sunt poëmata plerumque brevissima, ex aliquot versibus constantia, quae aliquando pulcherrima sunt....
8 janvier 2006

Vivat rex !

Cras erit dies Regum, qui vocatur, ad memoriam revocans historiam (mythologicam ?) in Evangelio narratam de tribus magis regibus qui, stellam sequentes, pervenerunt ad locum ubi jacebat infans Jesus cum matre et patre (?), et, ut fertur, asino et bove,...
6 janvier 2006

Nemo curat ?

Nemo curare videtur de Sudaku Japonico. Jam non loquar de hoc lusu numerico. Qui tam difficilis mihi est, ut nunquam mihi successerit recte eum exercere. Multum temporis consumit sine expletione animi. Ergo ne de eo loquamur. Est lusus alius quo libenter...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité