25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo ibo spectatum lacus nemoris Boloniensis, quos spero fore gelatos, quod ante aliquot annos accidit, cum homines poterant non solum transire lacus pedibus, sed etiam super glacie pedifollio ludere. Mirum spectaculum ! Credidisses te esse in Hollandia, ubi hieme multi homines eunt ex loco... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [3] - Permalien [#]

24 janvier 2006

Piscis in aqua

Eorum sententia, qui astrologiae credunt, sumus nunc (ut mihi videtur) sub signo Piscium. Hac de causa fortasse inscientes locuti sumus de piscibus. Acipenseribus posthac, gratiae sint agendae Myrtillae, natare licebit quietis in aquis frigidis, ubi beate victuri sunt dum mors naturalis eos auferat in caelum suum aquaticum. Fortunatos pisces ! Utinam jucundissime fruantur his indutiis vel pace temporaria, quam eis concedit gula hominum insatiabilis. Interea edamus ostrea aut mitulos, quorum salus minus pertinet ad aequilibrium mundi.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [2] - Permalien [#]
23 janvier 2006

mea culpa

Severissime me reprehendit et vituperavit Myrtilla propter nuntium meum hesternum de caviario. Ira accensa, me accusavit quod essem turpiter egoïstes, quod curarem de nihilo praeter meam gulam, quod paratus essem in periculum adducere aequilibrium mundi ; dicebat enim non justum esse destruere miseros acipenseres et praesertim eorum feminas voluptatis causa, et se (id est Myrtillam ipsam) malle me de pedifollio loqui quam emittere tales sententias, quae sibi (id est Myrtillae) valde displiceant. Bene, bene ! Ne irata sis, optima... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:30 - Commentaires [2] - Permalien [#]
23 janvier 2006

Vale, caviarum !

Cottidie novae prohibitiones promulgantur : heri prohibitum est fumare tabaccum in officiis et in locis publicis, in autocineto sedere nisi zona securitatis cinctum, et aliae res quae antea liberae erant. Nunc prohibere volunt importationem caviari. Caviarum, ut omnes scitis, sunt ovula piscis cujusdam acipenseris nomine, quae gustantur diebus feriis cum vodca aut cum vino Campaniensi. Est quasi signum festivitatis et prodigalitatis. Nunc dicunt hoc genus piscium fieri in dies rarius, et hac de causa diligenter servandum esse, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:19 - Commentaires [3] - Permalien [#]
21 janvier 2006

Frigus et calor

Dum in Australia homines calore caniculario laborant (vidimus in televisorio tenilusores sudantes et anhelantes in campo ), alii in Russia et Finlandia frigore pereunt, temperatura aëris decendente ad 30 aut 40 gradus sub zero. Mirabilis varietas naturae ! Hic hiems, illic aestas. Item quam saepe evenit eodem tempore et aliquando in eadem terrae parte hic inundatio calamitosa, illic siccitas omnibus plantis et frugibus perniciosa. Item inter homines ipsos quot comedunt nimium et obesi fiunt ita ut adhuc juvenes in periculo mortis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]
20 janvier 2006

Gratias !

Gratias vobis ago maximas, optimae lectrices, pro commentariis vestris, qui mihi persuadent ut pergam scribere hunc diarium, quanquam quoties adveperascit et appropinquat tempus emittendi nuntios meos, diu haesito et me ipsum rogo : "Quid scribam hoc vespere ? De qua re loquar ? Nam necesse est habere de quo loquar. De me ? quis curat ? De rebus politicis ? Non sum expertus. De pedifollio et de lusoribus ? De eis non novi nisi paucorum nomina. De judiciis et de judicum erroribus ? Nimis longum esset. De bellis quae saeviunt in omnibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [1] - Permalien [#]

19 janvier 2006

Ubi estis ?

Heri provocationi Myrtillae respondi, vertendo in Latinum sententiam quam mihi dederat, ita ut ei persuaderem omnia exprimi posse Latine, dummodo accipiamus neologismos necessarios, ut faciebant antiqui, et Cicero ipse, qui non dubitabat nova vocabula creare, ut exprimeret sensus sibi novos quos invenerat apud philosophos Graecos. Et ut nos ipsi Galli facimus cum mutuamur verba a linguis extraneis, et praesertim ab Anglica, ut nominemus nova inventa, quorum nomina nondum in lingua nostra exstant. Quod pertinet ad linguam Latinam, sunt... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]
18 janvier 2006

Provocatio

Provocationi Myrtillae respondere conabor : mihi enim dedit sententiam in Latinum vertendam. Sed antequam eam Latine scribam, oportet primum eam transferre in...Gallicum. Ecce ea Gallice expressa : "regarder ( hoc facile est!) une lutte traditionnelle japonaise à la télé (neologismus notus) vautré (facile!) sur un tapis cloué ou collé au sol en grignotant (facile!) un plein récipient en plastique de grains de maïs éclatés à la chaleur". Vertamus : 'luctationem Japonicam a majoribus traditam in televisorio spectare, in tapete solo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:10 - Commentaires [1] - Permalien [#]
17 janvier 2006

Non omnes !

Ne anxia sis, Myrtilla, non omnes feminae rempublicam gubernare cogi debent. Sicut omnes viri non debent pedifollio ludere aut res politicas curare. Ego ipse neque pedifollio ludo (ne lusorum nomina cognosco, neque eorum facies), neque in rebus politicis occupatus sum. Quisque artem suam, officium suum, gaudia sua habeat. Sed puto (et multi mecum) utilissimum omni nationi esse feminas quoque, non solum viros, aliquam auctoritatem habere in republica, SI id cupiunt et existimant se earum rerum esse capaces, ut illae de quibus heri... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [4] - Permalien [#]
16 janvier 2006

Feminae

Ubique terrarum his diebus feminae vincunt. In Chilia Michaëla Bachelet electa est praeses Reipublicae, in Nigeria altera femina quoque idem munus accepit, et in Finlandia alia femina post aliquot dies ad summum locum Reipublicae quoque accedet. Ne obliviscamur Germaniae, ubi electa est cancellaria femina quaedam nomine Angela. Angela ! Felices Germani, qui administrantur ab angela, cum tot nationes gubernantur a daemonibus ! Ut dixit Ludovicus Aragon in versu quodam saepe citato : "Femina est futurum viri". Nemo scit quid poëta... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]