Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

28 avril 2010

SALVATIO RVRE MISSA

Facere non possum quin valde mirer cur nemo (ne NEMO quidem ipse) ullum commentarium scripserit, de eo cujus mentionem in novissimo meo nuntio feci, scilicet quod NEMINIS blogum adire nemini jam licet, nisi ad hoc rite invitatus erit,. Quasi hoc omnino...
Publicité
Publicité
18 avril 2010

EO RVS

Vt feriarum tempore plerumque solemus, ego cum familia rus ituri sumus, ut hos quindecim dies feriarum vernarum agamus in villula nostra in Alpibus septentrionalibus sita. Utrum illic interreti uti mihi liceat, ut nuntios meos mittere pergam necne, nondum...
10 avril 2010

RVMORES (Epigramma)

Undique rumores de Carla et Caudice manant : Moechari hunc dicunt, dicitur haec futui. Iratus negat ille, negatque marita quiete. Qui tamen hos norunt, vix dubitare queunt, Cum numerant cunnos quos hic futuisse Dicitur, et caudas quibus aperta fuit. An...
6 avril 2010

DE CAVDICIS OCCASV EXSPECTANDO EPIGRAMMATION

Indignus Capitolina sella sedet iste Caudex o utinam detraheretur ea ! Tarpejam dicunt rupem illam non procul esse: O utinam propior fieret unde cadat ! Pastrix
30 mars 2010

NON EST MAGNVS PVMILIO...

“Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit” (Seneca : Ep.ad Lucilium 76). Ita est Caudex noster, qui non nanus esse desinit — non solum corpore, sed etiam animo—, cum inter mundi principes, quod eum magnopere delectat, superbe versatur, Hodie...
Publicité
Publicité
22 mars 2010

REVIVISCIMVS !

Denique tandem reviviscimus ! “Grata vice veris et Favoni”. Hiems jam abiit. Ut pueri Germanicam linguam discentes canebamus : “Winter ade ! Scheiden tut weh ! Aber dein Scheiden macht, dass in uns das Herze lacht ! Winter ade ! Scheiden tut weh ! ” Latine...
24 novembre 2009

TAEDIVM

Tantum me taedet status rerum in misera mea terra, Gallia, ut pergere non valeam de eo scribere in hoc diario. Sed si de re politica non scribo, de quanam re loquar ? De eventis vitae meae ? Quid ad lectores ? De tempestate ? ut, exempli gratia : Hodie...
11 novembre 2009

RIDICVLVS

Iterum his diebus Caudex noster ridiculum se praebuit, mendacium p roferendo manifestum. Etenim occasione utendo celebrationis diei anniversarii Valli Berolinensis dirutionis, gloriatus est quod huic evento affuerit ipse die nono m. Nov. MCMLXXXIX Berolini....
3 novembre 2009

De Grippa nova

Post vaccam insanam, post grippam aviariam, fere totius mundi homines nunc aggreditur grippa nova, primum porcina dicta, deinde simplicius grippa ‘A’. His diebus incipienda dicitur in Gallia injectio vaccini seri ad impugnandam hujus grippae epidemiam...
27 octobre 2009

Iterumne Ovidius exsulaturus ?

Iterumne Ovidius exsulaturus ? His diebus ingens in scholis Gallicis a Catholicis rectis excitatur procella, cujus causa est quod ultimae classi secundariae (quae ad diploma ‘baccae-laureae’ ducit) indictum est studium clarissimi operis poëtae Latini...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 30 40 50 60 > >>
latine
Publicité
Publicité