05 février 2006

Felices Hispani !

Felices Hispani (et Hispanice loquentes) quibus (ut dicit proverbium) vivere est bibere !! Etenim duos habemus lectores Hispanica lingua utentes, qui inter se inceperunt instituere commercium quoddam epistulare per commentaria quae mittunt ad hoc diarium. Accuratius dicemus: unum lectorem et unam lectricem. Haec vivit (et bibit !) in America Meridionali, ubi aestas regnat, dum hic in Europa temperatura est hiemalis et fere cottidie ningit. De qua re gaudent nimirum ii quibus placet nartare in nive et patinare in glacie. Nam hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:12 - Commentaires [3] - Permalien [#]

03 février 2006

Fortunatae Insulae

O vere Fortunatas Insulas, ubi vivunt homines ut Karklau, qui non solum scribit Latine, sed facile (ut videtur) et accurate in Hispanicum vertit nuntium meum. Tu me rogas, optime Karklau, ex Gallis et Hispanis utri facilius discant linguam Latinam. Nescio. Sed suspicor Italos esse fortasse aptiores quam ceteri linguis Romanicis loquentes ad eam discendam. Quod mirari non debemus, cum in eadem terra habitent, et minus quam ceteri mixti sint cum Barbaris. Maxima enim pars vocabulorum Italicorum orta est a lingua Latina, dum in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [2] - Permalien [#]
02 février 2006

In-ter-na-tio-na-lis

Victoria ! Hoc diarium factum est in-ter-na-tio-na-le. Linguae diversae inter se occurrunt in commentariis. Klingonica lingua, Esperanto, Hispanica, etiam Gallica conveniunt. Sed potestne docta lectrix quae locuta est de Klingonica nos certiores facere, ubi haec lingua in usu sit, et nobis scribere aliquot verba Klingonice ? Praeterea novus lector se conjunxit nobiscum, qui vivit in Insulis olim vocatis Fortunatis, hodie Canariis. Ego pergam scribere Latine, quia hoc votum feci cum incepi hoc diarium, sed valde gaudebo, si inveniam in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:02 - Commentaires [7] - Permalien [#]
01 février 2006

Patientia

Patientia mihi opus est. Nam coryza, vel gravedo, nondum me reliquit. Medici dicunt istum morbum, si nullum medicamentum sumis, durare septem dies; at si medicamenta sumis, hebdomadam unam. Utrum elegam ? Elegi medicamenta. Ergo exspecto me aegrum fore unam hebdomadam. Fortunate hoc non me impedit quin utar ordinatro meo, ut salutem optimos lectores meos, et praesertim optimas lectrices meas, sine periculo ullo contagionis. Quanquam non dubito quin virus quod me aggressum est, non ad me solum accesserit, sed ad multos et multas. Si... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:31 - Commentaires [6] - Permalien [#]
31 janvier 2006

ex fenestra

Quoniam cerebrum meum coryza 'constipatum' paululum est, consilio Myrtillae parebo, et vobis narrabo quid ex fenestra mea videam. Si nulla domus obstaret (sed multae domus sunt Lutetiae, quod memoriam mihi renovat rustici cujusdam qui venerat ad visitandam Lutetiam, et qui, cum ad vicum suum rediit, amicis suis eum rogantibus quid in maxima urbe vidisset, respondit : 'Nihil, quia sunt tam multae domus, ut nihil videre potuerim" mdr), ergo, si nulla domus obstaret, videre ex fenestris meis Turrim Eiffelianam, et Sequanam, et ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:26 - Commentaires [3] - Permalien [#]
30 janvier 2006

Coryza

Gravedine severa laboro, id est : coryzam severam habeo. Nasus meus est prorsus constipatus. Difficulter respiro. Utor centum mucinniis chartaceis (vulgo vocatis clinex ; sed quomodo Latine hoc vocabulum declinatur ? clinex, clinicis ? Ita dicam : utor centum clinicibus ?) in hora. Nasus meus factus est rubicundus, non bibendo, sed nares meas emungendo. Praeterea saepissime sternuto tam stridenter, ut timeam ne vicini vocent vigiles, si putant, quoties sternuto, scelus quoddam committi in domo. Credo me refrixisse in illa ecclesia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [9] - Permalien [#]

29 janvier 2006

lacus

In animo habebam ire hodie, die Solis, (ut dixi ante aliquot dies) ad lacus Bolonienses, ad videndum essentne gelati annon, post hos dies frigidissimos, immo siberianos, quos novimus et de quibus satis locuti sumus. Sed infeliciter ire non potui, nam invitatus sum ad audiendum concentum musicum datum in ecclesia quadam ab uno amicorum meorum, qui vocem habet acutissimam, nam est quem vocant 'contratenoristam'. Cantavit cantica liturgica saeculo sexto vel septimo decimo composita, pulcherrima. Vox ejus est canora, suavis, et perfecte... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [3] - Permalien [#]
28 janvier 2006

Pffff ?

Cur me vituperavit Myrtilla ? Cur scripsit 'pffff' in commentario suo ? Nonne legit in Odyssea historiam Ulixis et cyclopis Polyphemi ? Cum cyclops rogavisset Ulixem : "Quod est tibi nomen ?", Ulixes respondit :" Nomen mihi est Nemo". Deinde cum Ulixes et ejus socii oculum unicum cyclopis effodissent, Polyphemus, caecus factus, Ulixem comprehendere non potuit, et inclamare incepit voce maxima ceteros cyclopes ut sibi auxilium ferrent, sed cum eum rogavissent : "Quis te vulneravit ? Quis tibi oculum effodit ? ", respondit miser... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [2] - Permalien [#]
27 janvier 2006

Nemo

Duae lectrices coeperunt disputare quis sim, vel rectius quis sit Pastrix. Una dicit eum esse juvenem, fortasse studiosum, habitantem Lutetiae. Alteri videtur esse vir plus quam triginta annorum. Ambae errant. Pastrix non est. Est tantum nomen, vel umbra, somnium, ut Pindarus, poëta Graecus definiit hominem:"Homo, ait, est somnium umbrae". Quid significat ? Nemo scit. Simulat Pastrix se esse aliquem, sed est nemo. Sunt digiti scribentes in ordinatro, nihil amplius. Aliquoties cogitat, et dicit in semetipso : Cogito, ergo sum, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [4] - Permalien [#]
26 janvier 2006

Albertus Unuslapis

Recte dicit Thalia : Multum differt inter V gradus sub zero Lutetiae et XXV sub eodem zero Moscuae (sic enim Latine vocant caput Russiae) . Sed ut nos docuit doctorum doctissimus Albertus Einstein (cujus nomen in Latinum versum erit Unuslapis ! ), "omnia relativa sunt". Praeterea alii docti homines invenerunt magnam differentiam esse inter temperaturam scientifice computatam et temperaturam quam dicunt 'sensam', id est quam homo sentit. Et hoc est verissimum : quoties animadvertimus, sensum quem habemus frigoris aut caloris non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [3] - Permalien [#]