15 février 2006

Lupercalia

Hodie quinto decimo (15) mensis Februarii antiquis temporibus celebrabantur Lupercalia. Illo die juvenes Romani in tota urbe currebant nudi, virgis armati, quibus puellas et mulieres ad spectaculum congregatas tangere conabantur. Ritus erat ad fecunditatem destinatus. Multi docti affirmant Christianos hujus ritus meminisse, cum diem Sancti Valentini fere eodem die instituerunt. Etenim saepe nova religio Christiana celebrationes gentiles antiquas quodam modo, ut ita dicam, baptizavit, ut fideles ad dies festos suos, consuetudine... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]

14 février 2006

Valentinus

Me rogavit Claudia quis esset ille Valentinus, qui hodie quarto decimo (14) mensis Februarii commemoratur. Ei, et omnibus qui de eadem re curant, libenter respondeo : Valentinus erat medicus, deinde sacerdos factus, in urbe Roma. Illo autem tempore imperator Romanus vetabat juvenes uxores ducere, ut essent paratiores ad pugnandum.Nam Barbari minabantur Imperio. Itaque omnes ei qui matrimonio jungi cupiebant, puellae et juvenes, ad Valentinum adibant, ut eos clam conjungeret. Valentinus, hac de causa ad judicem delatus, in carcerem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:44 - Commentaires [1] - Permalien [#]
13 février 2006

Sex jam menses

Sex jam menses elapsi sunt, ex quo hoc diarium interreti mandare incepi. Centum et octoginta (180) dies quorum nullus fere fuit sine linea. Cum incepi, experimentum facere volebam Latine edendi ephemeridem interretialem, ut viderem, primum num inventurus essem lectores et lectrices qui eam satis jucundam existimarent, ut commentarios suos mihi mitterent; deinde etiam num ego ipse satis perseverantiae habiturus essem, ut aliquamdiu pergerem ut institueram. Nunc ad interrogationes meas ambas responsum est, ut dicunt, positive. Cum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [4] - Permalien [#]
13 février 2006

necroglossoplhilia

Quam valde gaudeo quod novos sodales inveni eodem morbo atque ego laborantes, id est amore linguarum mortuarum, necoglossophila. Ego ipse didici Latine (ut videtis), Graece (neo-Attice, ut dicit magister noster in commentario suo) et linguam Aegyptiacam antiquam quae scribebatur litteris hieroglyphicis. Infortunate non possum eis uti in ordinatro meo !!! Utinam pharao quidam e sepulcro surgeret et me doceret hanc artem ! Etiam Graece nescio scribere in hoc diario utendo litteris graecis. Fortasse discam aliquando... Vos omnes,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:06 - Commentaires [10] - Permalien [#]
11 février 2006

Cur Latine ?

Si quis me rogaret :" Cur scribere instituisti diarium tuum in lingua Latina, quae ante multa saecula mortua est ? "responderem : hac ipsa de causa, quia mortua est. Morbo enim afficior singulari , qui Graece vocatur (si licet vocabulo novo, vel neologismo uti) "necroglossophilia" , id est amor linguarum mortuarum. Sed cras vobis explicabo quid sit hic morbus, et quomodo curetur. Nunc tempus est finem facere scribendi. Sero est. Media nox apporpinquat. Cubitum ire debeo. Valete, optimi lectrores et optimae lectrices. Dormite bene.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]
10 février 2006

Multi nuntii

Heri et hodie multi nuntii ad hoc diarium pervenerunt, unus tristiculus, ceteri jucundi. Incipiamus a tristiculo : Thalia, fidelissima lectricum nostrarum, morbo laborat qui 'influenza' vocatur et mavult se a medico curari quam a semetipsa. Nos quidem cum ea de hac re plane consentimus, et ei optamus promptissimam sanationem, cum vel sine medico. Ceteri autem nuntii, quos jucundos esse diximus, ad novos lectores et novas lectrices pertinent, quorum plerique Hispani sunt. Habemus etiam unum professorem linguarum Latinae et Graecae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]

09 février 2006

... te ipsum

"Medice, cura te ipsum", ait proverbium notissimum. Quicumque profitetur se curare alios, debet se ipsum curare si aeger est. Cur hujus proverbii mentionem facio ? Quia spectavi in televisione illum judicem qui defendere se debebat coram collegium legislatorum, accusatus quod non bene gesserat inquisitionem, quae in fine evaserat in id quod vocatum est "calamitas judiciaria", id est causam celeberrimam nomine loci ubi res actae erant vocatam Outreau (Latine: Utrellensem?). Poterat dici huic judici qui male judicaverat: "Judex,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [6] - Permalien [#]
08 février 2006

Gratias

Gratias vobis ago : Claudiae quae mihi ignovit, et Karklau qui me absolvit. Myrtilla vero non bene intellexisse videtur quid acciderit. Nihil grave, optima Myrtilla, ego tantummodo, imprudenter, delevi unum ex nuntiis meis, et simul commentarios lectorum et lectricum, qui omnes jucundi erant. Sed nunc obliviscamur hujus parvi problematis. Posthac attentius geram ordinatrum meum. Hodie nihil habeo quod dicam. Spero vos me daturos aliquod argumentum de quo loquar. In plerisque diariis ('blogis') quae visito, auctores dicunt se ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [3] - Permalien [#]
07 février 2006

mea culpa

Confiteor me erravisse. Mea culpa. Non bene intellexi consilia optimae Thaliae. Non sum satis peritus in ordinatro gerendo. Omnes lectores et lectrices mihi sunt carissimi. Quomodo possim commentarios eorum et earum sponte mea et ex industria delere. Scribantne Latine , Gallice an Hispanice (vel etiam esperantice), non curo, dummodo amicitiam suam mihi demonstrent. Tu, Claudia, non intellego cur tam irata mihi sis. Quoties mihi scripsisti, tibi statim respondi. Ut semper feci cum ceteris, quibus tibi nulla causa est cur invideas. De... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [6] - Permalien [#]
06 février 2006

Errare INhumanum est

Cum scripsi commentarium meum heri ad commentarium Thaliae, erravi et edidi quater aut quinquies eumdem commentarium. Et clamavi (scribendo) "quelle avalanche" quod Latine significat "Quae labina !". Tunc Thalia, in commentario sequenti mihi explicavit quomodo possem delere partem ex meo textu. Sed infortunate non bene intellexi modum operandi, et delevi non solum totum nuntium meum hesternum quod inscribebatur DIES, sed, quod est magis dolendum, OMNES commentarios lectorum et lectricum qui erant multi numero. Quod doleo magis quam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:17 - Commentaires [4] - Permalien [#]