25 février 2006

...sine finibus (bis)

His proximis diebus locuti sumus de multis sodalitatibus, quae nominibus vel titulis suis addiderunt locutionem 'sine finibus', ut medici, diurnarii, et ceteri voluntarii qui homines miseros ubique terrarum adjuvare non sine periculo tentant. Hodie non de hominibus agetur, sed de morbis. Proximis enim annis multi novi morbi apparuerunt quos quoque 'sine finibus' vocari non immerito licet. Conabor eos numerare. Fuit morbus 'vaccae insanae', qui maximam partem Europae, sed praesertim Britanniam, invadit. Postea morbus, quem medici... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [5] - Permalien [#]

24 février 2006

Optime

Optime meruistis, amici, de Republica Latina sine finibus...Uterque vestrum lapidem suum attulit ad aedificandum castellum vel oppidum, ex quo nos proripiemus ad orbem terrarum subigendum !!!! Sed iter longissimum nobis est percurrendum. Praeterea nondum audivimus alios lectores, alias lectrices opiniones suas exprimentes. Exspectemus igitur. Non necesse est, optime Karklau, nunc eligere diem ad celebrandam nostram sodalitatem. Quod nos non impediet quin celebremus Idus Martias, si Caesaris memoriam, ut tyranni, exsecrari. Tyrannus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 février 2006

... sine finibus

Nonne animadvertistis, amici, his temporibus multiplicatas esse sodalitates, quarum nominibus locutio 'sine finibus' additur. Ut, exempli gratia, "medici sine finibus" qui ad quamlibet terrae partem accurrunt ad curandos homines aegros morbo epidemico, vel vulneratos in terrae motu aut inundatione quadam qualis facta est in Asia meridionali orientali anno praeterito. Aut ''diurnarii sine finibus", qui semper parati sunt ad adeundam quamlibet regionem, ubi grave quoddam eventum, ut bellum, seditio, rerum mutatio, oritur. Fere omnes... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [2] - Permalien [#]
22 février 2006

congregamini !

Quis non meminit hujus kerygmatis (fr.anglice:'slogan') quod, tempore quo communismus internationals florebat, in prima pagina ephemeridis cui titulus erat 'Veritas' (russice: Pravda) in omnibus Unionis Sovieticae linguis inscriptum erat : PROLETARII OMNIUM GENTIUM, CONGREGAMINI ! Cur nos eodem kerygmate non utamur, clamantes : LATINISTAE OMNIUM GENTIUM CONGREGAMINI ! ? Nonne Latinistae tam digni sunt qui congregentur, quam proletarii ? Praesertim si iidem sunt et Latinistae et proletarii ! (mdr !!! N.B. mdr = mortuus dementer... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:29 - Commentaires [11] - Permalien [#]
21 février 2006

inter-activitas

Valde gaudeo quod hoc diarium nunc factum est, ut hodie dicunt, 'interactivum'. Videmus enim cottidie novos lectores et lectrices apparere, atque non solum commentarios suos mittere, sed inter se communicare, et alterum alteri respondere. Sic texitur, ut ita dicam, reticulum quoddam inter locutores longe ab invicem distantes, quos conjungit idem linguae Latinae amor et studium. Utinam hoc reticulum amplificetur ut fiat rete ingens quod totum terrarum orbem amplectatur ! Bono estote animo, cari amici, atque nolite dubitare scribere.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [4] - Permalien [#]
20 février 2006

Salvete !

His proximis diebus valde gavisus sum commentarios accipere a novis lectoribus et lectricibus, qui cum veteribus et fidelibus amicis se conjunxerunt. Honoris causa nominabo eruditum Planseldon, magistrum linguarum Latinae et Graecae, doctum Karklau Canariensem, et lectrices quae linguae Latinae studiosissimae videntur : Carmen, Fanny, Zaza, Claudiam et fortasse alias. Intellexi quosdam et quasdam nunc veteres nuntios diarii hujus legere , et hac de causa Karklau, exempli gratia, de duodevicesimo (18) m. Octobris locutum esse, die suo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:32 - Commentaires [5] - Permalien [#]

19 février 2006

Quid de columbis ?

Quid columbis quae caelum Lutetiense frequentant fiet, si illa febris (vel 'influentia') aviaria ad Urbem pervenerit ? Dicunt eas esse plus quam centum centena milia ( id est : decem 'milliones') numero !!! Si decretum erit eas interficere, quomodo hoc fiet ? Sclopetisne an veneno ? An, ut dicuntur olim fecisse Sinenses ad expellendos passeres qui messes suas vastabant, nos jubebunt magistratus strepitum ingentem facere omnibus generibus caccaborum aut aeramentorum, ut procul a caelo nostro hae miserae aves fugiant, sed quo fugient ?... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:20 - Commentaires [10] - Permalien [#]
18 février 2006

Hirundines

Hodie in animo mihi est in Latinum vertere secundam stropham poematis quod in commentario suo misit amicus noster Karklau de hirundinubus. Nam id scripsit Gallice, quod nequaquam reprehendendum est, sed ad usum eorum qui linguam nostram (vulgarem) nesciunt (pauci certe, sed fortasse sunt aliquot ?), ecce versio Latina : "Hirundines, quae lentius volare solebant / pulchritudinem tuam et felicitatem meam contemplando /, quae nomina nostra didicerant /, illae jam non redibunt..". Valete, optimi lectores et optimae lectrices, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 21:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
17 février 2006

Mors Cycnorum

Cottidie audimus de cycnis mortuis in diversis regionibus Europae. Tristes nuntii ! Illae formosae et superbae aves, quae pulchritudinem lacuum nostrorum ornant, magnifice et tacite nantes et imaginem suam candidam in unda repercutientes, illae Phaëthontis amicae, cur tam atrocem sortem subeunt ? Nunquam in caelum volarunt, et mors in eos de caelo descendit ! Aliae aves vagae, dum terras calidiores quaerunt, transeundo pestem in sorores suas sedentarias spargunt. "Carmina jam moriens canit exsequalia cycnus", scribit Ovidius. Nemo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [6] - Permalien [#]
16 février 2006

Ubi estis ?

Ubi estis, amici lectores, amicae lectrices ? Praeter Claudiam solam (cui gratias debitas ago), omnes evanuerunt. Fortasse culpa mea. Quia his diebus nimis longus fui. Multa scripsi, ita ut lectores et lectrices qui Latine non tam facile intellegunt taedio quodam affici possent, dum vident tot lineas esse legendas. Itaque hodie brevior ero. In tramine subterraneo vidi praeconium singulare ; scriptum erat :" Et tu, esne apta ad voluptatem capiendam ?" Sententia ad feminas pertinebat, non ad viros, sed cur ? Nonne viri voluptatem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [2] - Permalien [#]