09 mars 2006

nihil heri

Nihil heri misi, quanquam scripseram aliquot lineas, sed, nescio quare, quod scripseram non missum est. Fortasse vel potius certo erroremquemdam commisi, quod non raro mihi evenit cum ordinatorio. Etenim nondum sum peritissimus in usu hujus instrumenti moderni. Sed hodie conabor in eamdem culpam non cadere. Utcumque res se habet, quod scripseram heri, multo melius erat id non mittere, nam de tristissimis rebus loquebar: de morbis novis qui cottidie apparent, de bellis quae nobis minantur internecionem terrificam, de insania hominum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [3] - Permalien [#]

07 mars 2006

Gratias utrique

Gratias utrique vestrum infinitas, Maxime et Karklau, pro commentariis vestris. Tibi, Karklau, pro tuis narrationibus facetis de muribus, hippopotamis et aliis animalibus; et tibi, Maxime, pro tua hortatione, ut pergam hoc diarium scribere. Spero te facile inventurum librum Annaei Flori. Qui legi potest in interreti, in uno ex multis locis ubi inveniuntur libri Latini. Puto te ea cognoscere. Capitulum de quo loquebar plenum est laudibus erga populum Celtibericum, qui Numantiae habitabat. Quin immo scriptor accusat Romanos propter... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [3] - Permalien [#]
06 mars 2006

De Numantia

Quoniam amico nostro Maximo Hispano (cui meliorem valetudinem opto, nam dicit se laborare coryza post suum iter Numantinum), tantum cordi est historia Numantiae, facere non possum quin vobis describam quod dicit scriptor historicus Annaeus Florus de hac urbe. Quod nobis dat opportunitatem legendi aliquot lineas meliore Latino scriptas quam solemus... Ecce quod scribit Florus: “ Numantia, quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita VIRTUTIS NOMINE ET HONORE PAR OMNIBUS, SUMMUMQUE, SI VERO AESTIMES, HISPANIAE DECUS ”.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:45 - Commentaires [2] - Permalien [#]
05 mars 2006

Ubi sunt Galli ?

Ubi sunt Galli ? Num febris gallinacea eos percussit, illa febris vel 'influentia aviaria', ut dicunt, quae in fere omnibus terrae regionibus bacchari incepit, atque tentat non solum cycnos, gallinas, perdrices, anates, coturnices, ciconias, et alias aves, sed jam feles quaedam fertur periisse in Germania, eadem peste affecta. Si mures et sorices de hac re audiunt, saltare certe incipient... Sed Galli et Gallae ? non puto eos et eas feriri hoc morbo, qui usque hanc diem non transiit ad homines. Usque hanc diem in nostris regionibus,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [3] - Permalien [#]
04 mars 2006

Quae historia !

Quae historia, optime Karklau ! Usque ad finem equidem mirabar quid dicere velles. In fine demum intellexi hanc fabulam inventam esse ad explicandum cur mus vel sorex veniret ad sumendum dentem a puero perditum, et pro hoc dente puero retribueret munusculum quoddam, et unde hoc munusculum afferret. Nunc intellexi, et plane confido multos lectores et lectrices delectatum iri hac fabula facetissime narrata a nostro Karklau. Nescio an in Gallia eadem fabula narretur. Ego quidem nunquam eam audivi. Num inter lectores Gallos sunt qui eam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [3] - Permalien [#]
03 mars 2006

quae patientia !

Quae patientia tibi est, care Klarklau, qui totum diarium hoc legisti, a primo die quo incepit, usque hoc tempus. Te multum admiror. Sed cur totum commentarium tuum Hispanice scripsisti, non Latine ? Tu certe, tot horis consumptis Latine legendo, potuisti eadem lingua uti ad scribendum. Sed nihilominus tibi gratias ago pro tua aestimatione, et gaudeo quod nugae meae tibi placuerunt. De sorice qui munusculum affert puero qui dentem ' lacteum ' perdidit, memini me locutum esse, cum dentista mihi dentem (non lacteum!) extraxit. Eadem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:26 - Commentaires [4] - Permalien [#]

02 mars 2006

historia

Gratias tibi, Maxime, quod nobis narrasti historiam Numantiae; Credo quoque Michaëlem Cervantes composuisse drama de eodem argumento. Numantini, apud vos Hispanos, heroes, ut apud nos Vercingetorix, Alesiae victus. Ita ut nomen Alesiae, quanquam locus fuit victoriae Caesaris, datum sit uni ex viis Lutetiae. Est fortasse sola clades quae celebrata sit apud nos. Non est enim ulla via, cujus nomen sit Waterloo, Trafalgar, etc. Sola nominari solent victoriarum loca: Austerlitz, Marengo, et ceterarum victoriarum Napoleonis. Excepta est... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]
01 mars 2006

Recte mones !

Rectissime mones, optime Maxime. Institutum est ab initio nihil nobis scribendum esse nisi Latine, tam in hoc diario quam in commentariis, exceptis nonnullis casibus, cum aliter fieri non potest. Ego certe posthac tibi consilium tuum sequar. Quod ad ceteros et ceteras pertinet, sinamus eos et eas, si re vera necesse est, opiniones suas exponere qualibet lingua, dummodo sit ex filiabus linguae Latinae ! Mihi quidem valde placet lingua Hispanica, qua facile lego, sed difficilius loquor et scribo, ut animadvertit Klarklau, cum menda mea... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [4] - Permalien [#]
28 février 2006

vivant Hispani !

Recte dicis, optime Maxime. Fidissimi sunt Hispani. Fidissimi olim milites fuerunt Caesari. Et nunc quoque sunt fidissimi hujus diarii lectores. Sed habent quoque alias virtutes, nam sunt Hispanica origine optimi scriptores Latini, et antiquis temportibus ut Seneca uterque, pater et filius, neposque eorum Lucanus, et recentioribus, ut Isidorus Hispalensis, Etymologiarum scriptor, et tempore Renascentiae Johannes Ludovicus Vives, paedagogus egregius. Et sine dubio multorum obliviscor... Vos ergo, Maxime et Klarklau, estis dignissimi... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:23 - Commentaires [8] - Permalien [#]
27 février 2006

Ignoscite !

Ignoscite, cari amici, quod heri nihil scripsi. Occupatus fui, non vacavit mihi tempus sedendi ante ordinatrum meum. Karkalau noster me reprehendit quod loquor de morbis terribilibus qui nostrum planetam invadunt, non de festivis diebus dedicatis ad quod vocatur Gallice (et Hispanice) 'carnaval'. Scio certe in multis regionibus hos dies praebere occasionem alienas vestes induendi, ut cum viri in viis urbium ambulant stolis vestiti muliebribus, aut antiquis vestiendi modis utentes, aut mulieres seminudae, ut est mos, exempli gratia,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]