20 mars 2006

Ver incepit

Hodie 20 mensis Martii, incepit ver. Quanquam Lutetiae totum diem pluit, non possumus non laetari et gaudere, quod hiems denique tandem nos reliquit. Mox cantabunt iterum aves (quibus quidem febris aviaria pepercerit!), flores omnium colorum apparebunt, in agris quidem, nam in urbe nihil mutabitur. Speramus tamen tempestatem fore amoeniorem, solem iterum radios suos et calorem suum nobis profusurum. Nam, mehercle!, hiems ista nimis diu nos maestitia affecit. Poterimus tandem vestiri levius, ambulare expeditius, aperire fenestras, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [4] - Permalien [#]

19 mars 2006

Abierunt !

Abiisse omnes commentatores videntur. Quanquam spero non omnes lectores. Sed verum est his duobus diebus neminem quicquam misisse. An imitantur discipulos et scholasticos Gallos, qui frequentare scholas et universitates studiorum hac hebdomada desierunt , ut reclamarent novae legi 'de prima conductione' ? Non credo. Nam quid ad lectores hujus diarii ? Non puto illam legem ad eos pertinere, in qua agitur de juvenibus minus quam viginti sex annos natis, qui munus vel officium nondum invenerunt. Et quid de eis qui extra Galliam vivunt,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:42 - Commentaires [2] - Permalien [#]
18 mars 2006

Tumultus

Hodie, sicut nudius tertius, factus est tumultus ingens in tota Gallia, et imprimis Lutetiae. Decem centena milia hominum, virorum, mulierum, juvenum, puellarum, adulescentium utriusque sexus, decurrebant in viis urbium, ut reclamarent legi novae, a Reipublicae gubernatoribus nuper promulgatae, qua instuitur quod vocarunt 'pactum primae conductionis'. Hoc pacto licet ei qui conduxit operarium quemdam (minus quam 26 annos natum) eum rejicere vel remittere quolibet tempore etiam sine causa, idque per duos annos. Quod significat juvenem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [2] - Permalien [#]
17 mars 2006

paritas sexuum

Spes me non deserit, redituras ad nos Musas. Quanquam nequaquam contemno viros lectores qui tam multos tamque jucundos commentarios fere cottidie mittunt. Est lex in Gallia nuper promulgata, quae jubet in partibus politicis numerari totidem feminarum quam virorum, quam legem vocaverunt "de paritate sexuum". Item decretum est, ut mercedes feminarum quae laborant ne sint inferiores quam quas viri qui eodem munere funguntur accipiunt. Sed hoc est difficilius effectu quam illud, quia cum de pecunia agitur, non est tam facile aliquid... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [0] - Permalien [#]
16 mars 2006

Redite !

Jam rediit una Musarum, Musa comica, nomine Thalia. Ceterae, ut spero, non morabuntur. Quod pertinet ad Maximum, Salvatorem, Karklau et reliquos Hispanos, illi sunt fidelissimi et semper habent aliquid quod dicant et narrent. Gratias eis agendae sunt pro eorum assiduitate, quae mihi maximo est gaudio. A Klarklau tamen exspectamus finem fabulae quam incepit narrare aliquot diebus abhinc. Nam anxii omnes sumus de sorte puellae et de lupo. Avia ipsa non videtur in periculo esse, contra quam evenit in fabula quae narrari solet. ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [3] - Permalien [#]
15 mars 2006

Sursum corda !

Sursum corda, sodales ! Ne sinamus animos nostros desperatione confici ! Ne putemus nullos lectores, nullas lectrices hoc diarium visitare ! Certo multi et multae sunt, sed eis non placet commentarios mittere. Aut non audent, quia timent ne menda committant. Non debent timere, nam nemo nostrum, etiam ei qui jam diu Latine didicerunt, plane tutus est a mendo. Nonne etiam in lingua nostra patria vel materna nobis accidit ut soloecismos aut barbarismos committamus ? Visitate, exempli gratia, alia diaria Gallice scripta a Gallis, quot... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [2] - Permalien [#]

14 mars 2006

Musae desunt...

Recte dicis, optime amice, Musae nos reliquerunt. Thalia, Claudia, Carmen, Myrtilla, et tot aliae, hoc diarium visitare desiisse videntur, at certe, etiamsi id visitarunt, nullum vestigium testificatur earum praesentiam. Nam nullum commentarium jampridem miserunt. Quid eis accidit ? Credere nolo eas nos in perpetuum reliquisse. Certo ubi ver venerit, ut faciunt flores in campis, iterum apparebunt, jucundiores et gratiores quam unquam. Sic optamus et speramus. Nam sine Musis nulla felicitas, nulla voluptas. Chorus earum solus nos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:29 - Commentaires [7] - Permalien [#]
13 mars 2006

Frigus

Heri nimis locutus sum de frigore. Hoc videtur gelavisse lectores et fortasse praesertim lectrices. Hodie somniemus de calore, de vere, de aestate, de littoribus ubi jacent corpora natatorum et natatricum in sole, vestibus depositis, quales sunt nunc ipsum tot homines in altero latere orbis terrarum, ubi tempus est aestivum. Ah! utinam hoc esset non somnium, sed res vera ! Quam opto ut mihi liberum sit avolandi hinc, e regno frigoris et hiemis, in regnum caloris et aestatis ! Me tam taedet hujus maestae regionis, ubi tam diu saevit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [6] - Permalien [#]
12 mars 2006

Veni, o ver !

Salvator, ex Insulis Canariensibus, me rogat qualia sint caelum et temperatura Lutetiae. Ea fateor nunc non esse tam jucunda. Hiems saevit hic magis quam unquam. Novem tantum diebus ante initium veris, nunquam tale frigus passi sumus. Quasi ventus quidam ex Siberia flaret usque in regiones nostras. Quid accidit veri ? Cur tam lente venit ? Non quod oderimus hiemem, nam hiems ipsa habet suas virtutes et commoda, et bene scimus nos vivere in zona temperata dicta, ubi tempora anni alia aliis succedunt, aestas veri, hiems autumno, sed... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:52 - Commentaires [0] - Permalien [#]
10 mars 2006

O fortunatos nimium !

Nunc habemus inter lectores hujus diarii duos incolas Insularum Fortunatarum, vulgo Insularum Canariensium vocatarum. Quibus legi nomen "Canarias" datum esse, quia, cum Hispani eas reppererunt, multi canes ibi inveniebantur. Si haec est etymologia nominis earum, ego quidem malo eas appellare Fortunatas, nam ita mihi apparuerunt cum eas visitavi abhinc aliquot annos. Ut verum dicam, nullam insulam vidi praeter illam quam vocant Magnam, cujus caput est Palmae. Mihi visa est amoenissima et pulcherrima, sed certus sum reliquas insulas... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [13] - Permalien [#]