30 mars 2006

Philosophandum est ?

Multi lectores mihi videntur philosophari amare. Cur non ? Ut dixit aliquis Graece (id scribam litteris Latinis, nam nescio quomodo utar litteris Graecis in hoc diario)," ei philosophêteon, philosophêteon; ei de mê philosophêteon, kai eti philosophêteon". Quod Latine significat: "Si philophandum est, philosophandum; si non philosophandum est, etiam tamen philosophandum". Itaque, ubi locutus sum de libertate, haud pauci lectores inceperunt rogare se ipsos et alios, quid sit libertas, num sint libertati fines ? Nonne libertas mea... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]

30 mars 2006

Libertas ?

Libertas ? Quid est libertas ? Sunt varia genera libertatis: libertas physica, qua possum ire et venire meo proprio arbitrio, quia mihi sunt pedes et crura quae me ferunt quo cupio ire. Libertas politica, qua mihi licet loqui, agere, legere libros, acta diurna quaelibet, proferre sententias meas politicas aut religiosas in publico, exire ex patria mea et in eam redire, quando et quoties volo. Libertas socialis, quae rarior est : si pecuniam non habes, non potes habitare ubi cupis, quia hic aut illic domus sunt nimis carae; si habitas... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:15 - Commentaires [5] - Permalien [#]
28 mars 2006

Nunc est bibendum !

"Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus !", canebat Horatius poëta, cum auditum est Romae de Cleopatra, regina Aegypti, victa ab Augusto prope Actium. Nos, bibendo, non victoriam sanguinolentam celebramus, nam bella odimus, victores timemus, pacem laudamus. Quod canimus est reditus lectorum et lectricum qui denique tandem experrecti sunt e somno suo hibernali. Quidam certe adhuc desunt, sed reditus eorum exspectatur. Ego quidem nunquam, deis juvantibus, desinam scribere cottidie aliquot lineas, ne communicatio... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:28 - Commentaires [6] - Permalien [#]
27 mars 2006

Gaudeamus igitur

Valde gaudeo, quod aliquot amici et amicae denique tandem experrecti sunt e somno suo profundo ! Dixit quidam ex eis, lectores certe exspectavisse reditum Musae Thaliae. Si ita res se habet, rogo te, Thalia, ut saepe redeas et silentium tuum aureum interrumpas. Argento verborum contenta esto. Nunc autem exspectare non desiimus finem fabulae quam narrare incepit amicus noster Karklau. Expergiscere, optime Karklau, neve facias sicut illa formosa puella quae in silva incantata dormivit centum annos, ante quam venit filius regis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [10] - Permalien [#]
26 mars 2006

Commentarii

Heus ! Optimi lectores, optimae lectrices ! Ubi sunt commentarii vestri ? Tertium jam diem nihil missum est. Quae causa est silentii vestri ? Pigritia ? Non spero, nam, ut sciatis omnes, pigritia mater est omnium vitiorum. Mihi fortasse respondebitis : Sunt vitia quaedam non tam injucunda. Assentior. Sed vitia quorum causa est pigritia non grata sunt, praesertim erga amicos. Non decet amicos deserere amicum et eumque relinquere sine ullo responso. Si ita res se habet, pigritia non solum neminem excusare debet, sed etiam addit culpam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:44 - Commentaires [8] - Permalien [#]
25 mars 2006

Tempora mutantur

"Tempora mutantur, nos et mutamur in illis". Hoc proverbium citasse primum fertur Imperator Germanicus Lotharius (840-845). Postea Johannes (John) Owen, anno 1615, addidit ei alterum versum, quo significabat suum 'pessimismum' ('Pessimista' homo est qui semper exspectat res pejores fore in futuro, quam nunc). Hic versus erat : "Quomodo? Fit semper tempore pejor homo". Quid diceret si nunc temporis viveret ! Sed hujus proverbii mentionem feci non in hanc sententiam. Tantum habebam in mente, ab hac nocte, in Gallia et fortasse in aliis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:24 - Commentaires [0] - Permalien [#]

24 mars 2006

De Domino Quixoto

Sic enim Latine appellatur heros noster ab interprete qui transtulit celebrem fabulam a Michaële Cervante scriptam. Ego quidem maluissem Quixotes, Quixotem, Quixotis, Quixote quam Quixotus, Quixotum, Quixoti, etc. Sed auctor translationis elegit hanc formam. Item vertit quod Hispanice dicitur 'hidalgo' , in 'fidalgus'. Etenim nemo est qui nesciat originem vocabuli 'hidalgo' esse 'filium de aliquo', id est 'filium alicujus'. Sed 'fidalgus' mihi quidem videtur vocabulum mirum, quod nemo intellegere potest, si exemplar hispanicum non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:24 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 mars 2006

Libri Latini moderni

Quanquam lingua Latina minus in dies docetur in scholis plerarumque regionum, non tamen desierunt libri auctorum hodiernorum in Latinum verti. Unus ex optimis est 'Regulus' ab Antonio A Sancto Exuperio scriptus, cujus translatio Latina est vere magnifica. Sed multi alii sunt, ex quibus 'Alicia in terra mirabili', 'Robinson Crusoe', ' Harrius Potter', et plerique libri imaginibus ornati quorum personae praecipuae sunt Galli Asterix, Obelix et alii, necnon pericula Titini et Michaëlis Musculi, et ceteri. Sed est liber quidam, quem ante... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:10 - Commentaires [3] - Permalien [#]
22 mars 2006

Vivant Dinosauri !

Saepe cogito de sorte nostra, qui conamur linguam Latinam servare et colere. Et non multum abest, ut mihi videatur, quasi simus ad instar Dinosaurorum destinati ad decessum fatalem. Quod evenit illis ingentibus animalibus ante LX miliones annorum, cum, postquam vixerant miliones et miliones annorum in hac terra, ubi regnabant quasi sola, subito dicuntur evanuisse et locum cessisse animalibus aliis. Eadem fortuna fortasse manet Latinitatis cultores, qui per duo milia annorum regnarunt, cum non posset quisquam appellari doctus in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]
21 mars 2006

Quot libri !

Hodie visitavi mercatum librorum qui habetur quotannis eodem tempore in aedibus ingentibus, ubi plus quam mille editores et bibliopolae ex compluribus regionibus, sed praecipue ex eis quae linguam Gallicam colunt, exponunt novissimos suos libros. Eodem tempore fiunt in diversis conclavibus illarum aedium acroases et disputationes de variis operibus vel auctoribus tractantes. Hic mercatus durat quinque dies, et a multitudine hominum omnium aetatum frequentatur. Est quasi celebratio sollemnis libro dedicata. Ibi tamen non vidi, eheu!,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [3] - Permalien [#]