13 avril 2006

Date veniam !

Date mihi veniam, carissimi lectores et lectrices, ignoscite mihi, quod heri nullum nuntium misi. Non tamen mea est culpa, sed ordinatri quod mihi parere noluit, nescio qua de causa. Instrumenta ista, quanquam utilissima sunt et maxime necessaria, et plerumque oboedientia, aliquando rebellant et pertinaciter auxilium suum negant. Quod mihi inopportune evenit heri, cum meo uti volui. Hodie, iterum nescio de causa, sponte sua benigne mihi paruit. Gratiae ei agantur ! Excepto illo casu, nihil novi mihi contigit, quod dignum sit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:32 - Commentaires [1] - Permalien [#]

11 avril 2006

Fusa est nix

Hodie nix fusa est. Sol iterum lucet. Et, si tempestatum praedicendarum peritis credimus, haec amoenissima tempestas manere potest aliquot dies, qua frui poterimus ad ambulationes faciendas per semitas montanas, quarum causa, ut jam dixi, in hanc regionem venimus. Ergo omnia quam optime se habent. Amicus noster Maximus Hispanus opportune me commonefacit, nos nunc intrasse in hebdomadam quam sanctam in Gallia vocamus, et ipse vocat Majorem. Nos, in Gallia, non tam sollemniter hanc hebdomadam celebrare solemus, quam in Hispania... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:55 - Commentaires [0] - Permalien [#]
10 avril 2006

Ningit

Hodie, Lunae die decimo mensis Aprilis, nivis multum cadit, quanquam ver tres fere abhinc hebdomadas incepit. Verum est nos in montibus habitare, sed altitudine non vere modica, nam vix septingentis metris supra maris superficiem versamur. Tempestas mira! Quando solem et calorem revidebimus ? Num ruri incolimus ut per fenestras spectemus nivem cadentem, in domibus inclusi ? Nonne huc venimus ad ferias agendas, ad ambulandum per semitas, ad ascendendum in colles, ad prandia sumenda foris ? Nunc autem totos dies terimus intra domum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:45 - Commentaires [2] - Permalien [#]
09 avril 2006

Adsum

Ecce ego adsum, optimi lectores. Ex villa mea montana vobis iterum scribo. Tempestas hic est frigidior quam in urbe. Hodie quoque paululum pluit. Quod pertinet ad usum ordinatri, non est tam commodus, fateor, ruri quam Lutetiae, quia hic uti non possum celeri transmissione (ADSL) qualem habeo in domo mea urbana. Itaque fortasse breviora nuntia mittere cogar. Sed vos, lectores, nolite desinere scribere commentarios vestros. Cottidie ergo avidissime sperabo me eos lecturum esse. Ne relinquatis me in solitudine, nam villa mea vicinos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:33 - Commentaires [1] - Permalien [#]
05 avril 2006

"Eo rus" -"I"

Plerique vestrum, optimi lectores, cognoscunt hanc historiolam quae narratur de duobus amicis Latine loquentibus, qui sponsionem fecerunt (id est: pignore quodam contenderunt) uter eorum posset mittere alteri per telegramma sententiam Latinam intellegibilem, id est completam et absolutam, utendo quam paucissimis verbis et litteris. Unus igitur scripsit alteri : "EO RUS", in qua sententia erant solum duo verba et quinque litterae. Confidebat se certo vicisse, nam quomodo posset amicus ejus respondere paucioribus verbis et litteris.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [1] - Permalien [#]
04 avril 2006

Pessimismus/Optimismus

Hodie audivi sententiam vere admirabilem, quae dicitur prolata esse ab Antonio Gramsci, illustrissimo homine politico Italo. Haec est: " Pessimismus rationis, optimismus voluntatis ". Nonne vobis quoque, amici lectores, haec sententia videtur respondere curis et sollicitudinibus nostris praesentibus ? Est quoque altera sententia quae dicit, ab illa omnino haud aliena : " Age quasi esses semper victurus, vive quasi esses cras moriturus". Id est: Ratio nos docet mortem nobis quolibet temporis momento minari, quod argumentum est... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:45 - Commentaires [0] - Permalien [#]

03 avril 2006

tumultus civiles

In multis regionibus orbis terrae nunc temporis fiunt tumultus, concursus, reclamationes, seditiones, rixae, in viis plateisque urbium, in aedibus publicis, quasi populi harum regionum, propter causas diversas et varias, jam non approbarent gubernatores suos, quos tamen ipsi elegerunt aliquando nuperrime, in democratiis saltem. Exempli gratia, in Gallia, his diebus, secundum jam mensem, cottidie concurrunt complura milia hominum omnium aetatum et omnium professionum, etiam adulescentium et discipulorum scholarum, per vias non solum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]
02 avril 2006

Tempus fugit !

Quam recte canit Vergilius poëta : "Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus !" Etenim hiems quae tam longa nobis visa est nunc abiit, eamque secutum est ver, et jam videmus aestatem appropinquantem. Hoc quidem in nostra parte orbis terrarum, nam oblivisci non debemus, nos nunc habere lectores in regionibus meridionalibus, ubi, contra, autumnus incepit, et mox veniet hiems. Nonne, Josephe Benigne, qui heri demum nobiscum convenisti, et in urbe Lima habitas ? Hic igitur ver incepit, sed temperatura nondum calida facta est. Sol... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:39 - Commentaires [0] - Permalien [#]
01 avril 2006

Mendacia aprilia.

Scribit Maximus noster morem mendacii Aprilis non teneri in Hispania, sed esse morem similem in fine mensis Decembris, occasione celebrationis Innocentium. In Gallia autem consuetudo nostra rite servata esse videtur a praeside Rei Publicae. Si enim legeritis acta diurna ad allocutionem praesidis nostri pertinentia, videbitis eum in eadem sententia dixisse se promulgare, id est confirmare, legem illam "de prima conductione" (adversus quam facti sunt ex quattuor hebdomadis ingentes tumultus in omnibus urbibus Galliae a millionibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [5] - Permalien [#]
31 mars 2006

Piscis Aprilis!

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies primus mensis Aprilis, quo die mos est in Gallia quidem, nescio in aliis regionibus Europae num hic mos quoque teneatur, fingere mendacium facetum verisimile quidem, sed plane mirabile, et si socii tui credunt id quod dixisti verum esse, sonorum cachinnum tollere et clamare :"Piscis Aprilis !!!". Cur solet piscis conjunctus esse cum mendacio quod profertur in hac occasione ? Nescio. Legi haud paucas interpretationes a diversis auctoribus allatas, quarum nulla mihi visa est probabilis. Quod... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [1] - Permalien [#]