23 avril 2006

Quasimodo

Hic non agitur de illo misero gibbero, hoc nomine baptizato, qui, in fabula a Victorio Hugone conscripta, amore captus erat a formosa puella Esmeralda, et campanas Templi Dominae Nostrae dicati trahebat vel pulsabat, antequam miserabiliter mortuus est de summa turri ecclesiae cadendo — nemo enim ignorat hanc fabulam celeberrimam, quae quoque in pelliculis multis narrata est — : loqui volebam de nomine hujus diei Solis, vel die dominica, cujus ritus sollemnis his verbis incipiebat. Est prima dies dominica post Pascham. Canitur (vel... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]

22 avril 2006

Dies natalis felix !

Dies natalis felix, ROMA !!!. Nam heri die 21 mensis Aprilis erat natalis tuus, cujus me vehementer pudet paene oblitum esse. Tu enim nata es illo die ,—eodem quo Regina Britanniae !—, sed ante MMDCCLIX (2759) annos. Quo die, ut canit poëta Ovidius, "Urbs oritur (Quis hoc tunc illi credere posset?) / Victorem terris impositura pedem." In aeternum vivas, Roma, alma mater Europae, quanquam ingrati nepotes tui paene linguae tuae obliti sunt eamque neglegunt, et Britannicae (Vivat tamen illius terrae Regina!) postponunt. Illo die, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:31 - Commentaires [1] - Permalien [#]
21 avril 2006

Sol lucet...

Adhuc ago ferias in villa mea montana. Tempestas in dies amoenior fit. His duobus diebus sol splendide luxit et carere calefactione centrali (quae dicitur) tandem potuimus. Nondum est aestas, sed appropinquare videtur hoc tempus anni amoenum. Non ignoro multos hujus diarii lectores incolere in aliis regionibus, ubi tempestas multum differt a nostra, sive vivunt in Insulis Fortunatis, ubi tempestas semper est modica, neque calida, neque frigida, sive in Hispania meridionali , ubi jam temperatura certe est altior quam hic, praesertim in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:04 - Commentaires [2] - Permalien [#]
20 avril 2006

Gaudeamus !

Gaudeamus igitur, nam hoc est nuntium ducentesimum hujus diarii. Plus quam mille et quingentae lineae missae per ordinatrum, ut quondam naufragi litteras in lagoena quadam inclusas mittere solebant, spe ducti fore ut aliquis forte suum nuntium inveniret et sibi auxilium ferret. Quam saepe accidit ut unus vel alter ex illis miseris hominibus in insula deserta relictis totam vitam exspectarent, frustra, quia lagoena in quam inseruerant epistula suam, aut fracta erat in scopulo, aut ventis malignis abstracta erat ad loca, ubu nulla... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:15 - Commentaires [4] - Permalien [#]
19 avril 2006

Cras CC

Cras ducentesimum nuntium in hoc diario mittam. Animo fingere non poteram me tam diu perrecturum hoc propositum tenere. Quod certe impossibile fuisset nisi lectores et lectrices me hortati essent compluries, ut pergerem. Nam semper difficile est homini quidlibet cottidie facere, excepto quidem eo quod non potest non facere, exempli gratia si ei est opus necessarium agendum ut pecuniam accipiat ad vivendum... Sed labor talis qualis hic est, voluntarius, quam saepe in dubium venit num operis sit pretium in eo perseverare !!! Nunc autem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:27 - Commentaires [0] - Permalien [#]
18 avril 2006

Solitudo

Nescio quis Sanctus, fortasse Sanctus Bernardus, quondam exclamavit : "O beata solitudo, o sola beatitudo !". Huic opinioni non omnino assentiri me fateor. Non nego certe evenire ut in solitudine insit aliquid grati et jucundi, exempli gratia, postquam aliqua turba amicorum et affinium aliquando domum vestram invasit, invitata certe, sed nimis turbulenta et impetuosa. Sunt enim hospites saepe gratissime accepti, sed nihilominus gratissime dimissi. Ita voluptatem duplicem afferunt, veniendo et abeundo ! Sed haec solitudo, initio... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:26 - Commentaires [3] - Permalien [#]

17 avril 2006

Urbi et orbi

Quanquam sum neque papa neque benedictus (neque, ut spero, maledictus!) opto hodie omnibus Latinitatis studiosis jucundissimam celebrationem Paschae, sive in urbe sive in orbe. Haec locutio (urbi et orbi) manet una de rarissimis quas plerique homines adhuc cognoscunt. Gratias agantur Ecclesiae Catholicae ! Eheu ! tempore quo in templis catholicis Latine cantabatur, Latine orabatur, Latine benedicebatur, quot locutiones ejusdem generis in usum non solum fidelium, sed etiam eorum qui nunquam ecclesias frequentabant, se insinuaverant !... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:20 - Commentaires [0] - Permalien [#]
16 avril 2006

Ova paschalia

Sitne idem mos in aliis regionibus, nescio. In Gallia vero consuetudo est die Paschae comedi ova socolatea, Paschalia dicta. Eodem die parentes condunt in domo aut in horto, si forte est hortus prope domum, ova parva socolatea, quae pueri et puellae quaerere debent ut ea edantur. In nostra domo autem non sunt pueri nec puellae, solum adulti homines, itaque non necesse fuit quaerere ova in horto, satius erat ea invenire in mensa ! Socolata, ex qua composita sunt illa ova, non semper est primae notae, sed nihil refert : cum voluptate... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:06 - Commentaires [0] - Permalien [#]
15 avril 2006

Italia

Italia, patria nostra communis (nam in ea sunt Latinitatis cunabula), gubernatores mutavit. Elegerunt enim cives Itali legislatores et senatores novos, qui non ad easdem partes pertinent quam priores. Quid ex hac re fiet ? Nemo scit, sed semper gaudii causa est, cum gubernatores, in democratia quadam, mutantur. Plerumque enim populi mutationes amant, quanquam jampridem animadverterunt facilius esse mutare civitatis praefectos quam rerum statum. Etenim hic saepissime non pendet ex personis vel hominibus qui rei publicae praesunt, sed... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:32 - Commentaires [0] - Permalien [#]
14 avril 2006

Optime !

Omnia optime se habent. Tempestas iterum facta est amoena. Sol lucet. Temperatura aëris fere tepida. Caelum serenum. Addendum etiam est gaudio meo, quod optimus Ludovicus, lector qui tam longe abest a nobis, gratissimum commentarium misit. Gratias tibi, Ludovice, pro tua hortatione ad pergendum hoc diarium. Etenim, cum complures dies video nullum commentarium a lectoribus venisse, me aliquando spe destitui fateor. Nam cui bono, mecum cogito, cottidie lineas scribam, quas nemo legat, quibus nemo rescribat. Itaque scripsi in titulo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:43 - Commentaires [0] - Permalien [#]