05 mai 2006

Neque vates, neque regis filius

Me rogat Maximus noster Hispanus ut me ipsum in vatem convertam, ut e somno excitem Musas, quae jamdiu dormitant, et iis canam carmina aetheria quae eas alliciant. Sed infortunate non sum vates, neque magus. Sin autem non sunt Musae quae nobiscum olim se conjunxerunt, et nunc nos deseruerunt, sed solum puellae ceteris puellis similes, non vate opus est, sed regis filio venusto qui osculo eas e somno excitet, ut narratur in fabula de Formosa in silva dormiente. Sed infortunate iterum, regis filius non sum neque venustus, neque oscula... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:13 - Commentaires [0] - Permalien [#]

03 mai 2006

Memento...

Fertur monachos olim, quoties inter se occurrebant dum ambulant in monasterio, —eos quidem quibus loqui licebat, nam plerique eorum silentium perpetuum servare debebant—, se invicem salutare solitos esse his verbis " Frater, memento mori". Mos vere singularis. Eadem sententia (Memento Mori) usurpata est a scriptrice Britannica, nomine Muriella Scintilla (Anglice: Muriel Spark), qua inscribatur unus ex ejus libris. Nescio de qua re agatur in hoc libro, quem non legi, titulum solum notavi. At contra, ut mihi videtur, potius est... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:49 - Commentaires [9] - Permalien [#]
02 mai 2006

Caesar, ubi es ?

Cur rogem "Caesar, ubi es ?" fortasse mirabimini, optimi lectores et lectrices. Causa est quod nihil accepi ex compluribus diebus, et opto ut aliquis, ut Caesar olim, commentarios suos scribat. Etenim, ille, bello cum Gallis suscepto occupatissimus, satis temporis inveniebat, ut commentarios suos de Bello Gallico immortales componeret. Estisne vos occupatiores quam Caesar ipse ? Bellumne geritis ? Bono animo igitur estote et mittite aliquid. Num vos omnes ferias agitis ? Aut curis gravissimis undique circumdati et distracti non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:45 - Commentaires [1] - Permalien [#]
01 mai 2006

Prima Maii

Traditum est a majoribus (ex plus quam centum et viginti annis) prima die mensis Maii (antiquitus: Kalendis Maiis) celebrare diem festum operariorum. Nemo hodie laborat, tabernae clausae sunt, exceptis paucis ubi veneunt cibi, et sodalitates operariorum et ministrorum publicorum decurrunt per vias urbium, ad demonstrandas vires suas, et reclamitanda munera firmiora, mercedes majores, et cetera quae semper poscere solent non solum hac ipsa die, sed etiam ceteris anni diebus ! Saepissime frustra, sed si nihil poscis, minus quam nihil... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:08 - Commentaires [0] - Permalien [#]
30 avril 2006

Ex nihilo nihil

Est vetus adagium quod dicit nihil ex nihilo oriri posse. Quis hanc sententiam primus protulit ? Lucretius poëta, qui fuit Epicuri discipulus, ait in libro suo 'De Natura Rerum': "Nil posse creari/ de nihilo". Persius vero in una ex Satiris suis dicit : " Gigni / de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti" . Sed primus qui protulit verbis certis hanc sententiam est Boëthius philosophus cum scripsit in libro suo 'De Consolatione Philosophiae': "Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est". Itaque hodie, cum nihil novi mihi... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [0] - Permalien [#]
29 avril 2006

Fabula Gohana

Goha est persona fabulosa Aegyptiaca quae sub specie hominis stupidi, aliquando se praebet sapientiorem quam multi docti homines. In fabula tamen quam narraturus sum, stoliditas ejus sola ostenditur. Quodam die Goha a foro asinario domum redibat, ubi decem asinos hero suo emerat. Cum via longior et molestior ei videretur, quam ut pedibus iter faceret, insidere in uno asinorum statuit, sed, antequam in viam se daret, numerare asinos voluit, ut certior fieret omnes adesse. Sed, dum numerat, omnino omisit eum in quo insidebat, ita ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:39 - Commentaires [0] - Permalien [#]

28 avril 2006

Dies vacui

Sunt in transportationibus (vel commeatibus) urbanis publicis horae quaedam quae 'vacuae' vocantur, quia pauci homines his horis vehiculis publicis utuntur, et sunt horae 'plenae', quibus permulti vehuntur aut ad munera sua euntes aut ad penates suos redeuntes. His horis omnia vehicula publica, tramina subterranea, autoraedae longae, currus electrici, sunt viatoribus referti, ita ut facile aemulari possint sardinas in capsulis ferreis inclusas. At contra, ceteris horis, quae sunt inter tempus eundi ad officia et tempus redeundi... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:44 - Commentaires [0] - Permalien [#]
26 avril 2006

Trahit sua quemque voluptas

Rectissime monet amicus noster Salvator : Sunt quibus placeat rus cum amoenitate sua, aëre puro, avium cantu, silentio, solitudine, et sunt quos delectet urbs cum tumultu suo et strepitu, autoraedarum commeatu perpetuo, multitudine hominum inter se collidentium. Nemo igitur reprehendat quemquam quod malit aliquid quod ipse nolit. Ut ait proverbium bene notum: 'De gustibus et coloribus non est disputandum', et Poëta : 'Trahit sua quemque voluptas'. Ego quidem libentissime, feriis finitis, Lutetiam redii. Multo cum gaudio domum meam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:44 - Commentaires [4] - Permalien [#]
25 avril 2006

Ultima dies

Hodie est mihi ultima dies ruri acta. Cras rediturus sum in Urbem. Nunquam mihi visus sum rusticus, nihil est urbanius quam ego. Alii gaudeant aëre puro (excepto quando stercore humus spargitur) , cantu avium (exceptis qui febri aviaria laborant), silentio agrorum (excepto tempore quo agricolae automatariis 'tractoribus' utuntur!), solitudine (excepto quando amicorum et affinium turba domum invadit), ambulationibus (si forte tempestas idonea est), ascensionibus (si montes non nimis alti sunt), herbarum viriditate (si secare vel... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:31 - Commentaires [2] - Permalien [#]
24 avril 2006

Minae caeli

Post diem calidissimum et molestum, nullo vento flante, procella caelum nobis minatur , omnino atrum factum. Jam, cum vix sexta hora exacta est, tenebrae fere nos circumdant. Mox imber vehemens cadet, quem quidem gratissime accipiemus, adeo dies inamoenus fuit. Post non paucos dies, quando tempestas amoenissima fuit, sol ardens, sed zephyro semper mitigatus, ecce venit tempestas non gratissima. Tempus, fortunate, nobis mox erit in urbem redeundi, ubi nemo de tempestate vel de caelo curat, dum omnes omnia itinera sibi necessaria facit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:27 - Commentaires [7] - Permalien [#]