17 mai 2006

Felices Barcinonenses

Heri nihil nuntii mittere potui, propter causas involuntarias, ut aiunt. Spero vos, optimi lectores et lectrices, mihi ignoturos esse. Hodie vero vesperi maximo cum gaudio amicis nostris Hispanis gratulor mihi pro victoria gregis Barcinonensium lusorum in certamine pedifolii, quod Lutetiae habebatur. Ego ipse, fateor, certamen non spectavi, nam studiosissimus hujus ludi non sum, sed hoc non impedit quin de exitu felici certaminis gaudeam, ut plerique amicorum Hispaniae. Gratias ago infinitas amico Maximo pro commentariis ejus, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:27 - Commentaires [6] - Permalien [#]

15 mai 2006

modus vivendi an modus cogitandi ?

Tu, amice Maxime, miraris quid intersit inter nos qui arroganter nos ipsos credimus superiores, et homines aliarum regionum quos vocamus parum excultos, quia alias superstitiones habent quam nos. Equidem puto inter nos et eos modum vivendi differre multo plus quam modum cogitandi. Omnes 'progressus' nostri (qui vocantur) magis sunt 'materiales' quam 'spirituales'. In domo mea vivit in eodem tabulato mulier quaedam cujus professio est praedicere res futuras hominibus qui ab ea consilium petunt. Se ipsam profitetur vaticinari posse,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [5] - Permalien [#]
14 mai 2006

superstitio (bis)

Gratias tibi, fidelis Maxime, pro tuis commentariis, maximas ago. Valde miror qua de causa sit apud Germanos numerus decimus maxime infaustus. Fortasse quia figura romana hujus numeri (X) similis cruci cuidam est ? ? Quod attinet ad congruentiam valde infelicem apud Hispanos diei Martis cum numero tertio decimo, in Gallia idem evenit si tertius decimus congruit cum Veneris die. Quanquam a quibusdam dies hic habetur maxime faustus. Quot capita, tot sententiae. Itaque unoquoque Veneris die tertio decimo mensis, eduntur ubique ingentia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [3] - Permalien [#]
13 mai 2006

superstitio

Hodie est dies tertius decimus mensis. Tredecim : numerus malae famae, in Gallia saltem. In aliis regionibus ? Nescio. Dicitur enim hic numerus esse nefastus. Una ex multis superstitionibus. Sicut, exempli gratia, salinum in mensa reversum, sub scalis transitus, felis nigrae occursus, duo cultri in mensa decussati, petasus in lecto cubiculi positus, et mille alia omina infausta. Sed pessima rerum est numerus tredecim. Ita ut si, forte in convivio quodam tredecim convivae inveniuntur, herus et hera omnibus modis usuri sint, ut hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]
12 mai 2006

De Stela quadam Aegyptiaca

Heri vobis narrabam me studere litteris Aegyptiacis antiquis. Ita ante aliquot diebus operam dedimus stelae cuidam quam Aegyptologi vocaverunt tempore quo eam invenerunt, Stelam Israëlis, nam in ea primum lectum est nomen hujus nationis. Re vera, stela constat ex 28 lineis, et nomen Israëlis apparet in paenultima earum, cum nominibus aliarum nationum ejusdem regionis: Canaan, Ascalon, Gezer et Syria. Textus insculptus est anno 5 regni Merenptah, successoris celeberrimi Ramessis Secundi, id est anno 1224 ante Christum natum. Illo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [0] - Permalien [#]
11 mai 2006

De me et studiis meis

Hodie nulla commemoratio celebranda. De me ipso loquar. Jam ante aliquot menses semel fassus sum me maxime delectari studio linguarum, sed imprimis linguarum mortuarum, quod vocavi 'necroglossophiliam', id est 'amorem linguarum mortuarum'. Cur ? Fortasse quia et mihi aures non sunt satis subtiles, et perdifficile est satis accurate pronuntiare sonos linguarum vivarum, ut et bene intellegam quae mihi dicuntur, et bene exprimam quae dicere cupio. Itaque malo linguas quibus nemo jam loquitur, aut si quis iis mecum loquitur (ut Latina... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:39 - Commentaires [1] - Permalien [#]

10 mai 2006

Commemoremus !

In Gallia est consuetudo et civibus et principibus maxime grata : consuetudo commemorationum. Per totum annum quaeruntur (et inveniuntur) occasiones commemorandi aliquid, sed inter anni tempora nullus mensis locupletior commemorationum quam hic, mensis Maius. Attendite, quaeso. Post primum mensis, diem operariorum (quo operarii ipsi non laborant), venit octavus dies quo celebrabatur anniversarius armistitii quod bello mondano secundo (feliciter nobis quidem!) finem fecit. Oblitus sum septimi diei, qui erat non commemoratio, sed tamen... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:38 - Commentaires [3] - Permalien [#]
09 mai 2006

Dies Europae

Hodie in tota Europa celebratur dies festus, dies Europae ipsius. Hac occasione Lutetiae saltem pleraeque aedes publicae coloratae sunt colore caeruleo, quem nemo ignorat esse colorem Europae. Color est vexilli Unionis Europaeae, duodecim stellis aureis ornati. Itaque Turris Eiffeliana, Arcus Triumphalis (a Napoleone Primo media Platea Stellata erectus), et alia monumenta publica sunt decorata luminibus caeruleis, quod plane insolitum est. Utinam hae illuminationes revocent ad memoriam civium in diversis regionibus Europae eos eamdem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [2] - Permalien [#]
08 mai 2006

Nunc est ridendum

Hoc est nuntium quod heri mittere volebam, nisi nescio quod incommodum (vel, ut ex Anglico vertam: nescio quis 'cimex') me impediisset, ne situm cupitum impetrarem. De qua re ipse scripsi in commentario hesterni diarii . Heri enim erat dies risui dedicatus, nescio utrum in toto orbe terrarum, an in Europa, an in Gallia sola. Nam medici serio et graviter affirmant risum esse optimum remedium multorum morborum, ita ut nunc in plurimis terris instituantur valetudinaria in quibus aegri curantur ridendo. Sunt quoque quasi scholae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [2] - Permalien [#]
06 mai 2006

Finis hebdomadis

Hic finis hebdomadis (vel hujus hebdomadis finis, si mavultis), sicut praeteritus, erit longior solito. Etenim ille (id est: praeteritus) includebat Lunae diem, qui congruebat cum prima die mensis Maii, celebrata in plerisque orbis terrarum regionibus, et praesertim in Gallia, ut dies festus operariorum, qui ea die non laborant, quod memini me vobis explanasse in diario tunc scripto. Hac hebdomade vero idem occurrit, nam Lunae dies, octava mensis Maii, est dies anniversarius pacis qua conclusum est bellum mondanum secundum anno MCMXLV... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [3] - Permalien [#]