20 août 2010

FABVLOSISSIMA FABVLARVM

Ditissimae quidem sunt fabulae, quas divulgarunt homines antiqui, et imprimis poëtae ut Homerus , Hesiodus, Ovidius et alii, ditissimae  miraculis creditu difficillimis, metamorphosibus variis, coitibus incredibilibus inter bestias et homines effectis, quibus miraculis num crediderint re vera homines illius aetatis  necnon in dubio ponere licet. Nemo certe aliqua doctrina excultus iis nugis fidem habere poterat, quibus soli poëtae utebantur ut carmina sua exornarent, quod quoque quidam poëtae aetatis nostrae. etiam nunc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:31 - Commentaires [6] - Permalien [#]

02 août 2010

MIMVLA IN PELLICVLA

Scitisne Primam Gallarum Dominam, praesidis nostri histrionis uxorem, his diebus, Lutetiae,  mimulae partes in pellicula agere, quam commentus est et regit clarissimus cinematographicus auctor Americanus Woody (Lat. Silvius ?) Allen ? Ita variis superioribus suis artificiis Carola nostra novam artem addidit: postquam enim fuit figura nuda ad usum photographorum, et multorum virorum femina, deinde vestium ostentatrix, et cantiuncularum cantatrix, ecce illa facta est mima, non invito, ut videtur, marito. Primum,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:14 - Commentaires [11] - Permalien [#]
15 juillet 2010

FESTVS DIES REIPVBLICAE GALLICAE

 Heri XIV die m. Julii (pridie Idus Julias) commemorabatur initium Magnae Rerum Mutationis quae facta est in Gallia anno MDCCLXXXIX (1789) hoc ipso die, cum plebs Lutetiana impetum sponte sua fecit in castellum quoddam, Gallice vocatum Bastille, quod carcer erat ingens, ubi inclusi erant homines (scilicet nobiles tantum), a nullo judice vel tribunali rite condemnati, sed solum ex epistula sigillo regali impressa ; itaque hoc castello regis imperium absolutum jurisque contemptus vulgo significabatur, quanquam illis ipsis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:45 - Commentaires [8] - Permalien [#]
28 juin 2010

ODERVNT, NEC METVVNT !

Post tres annos regni, Caudex noster, qui a majore parte civium (eheu !) electus erat, nunc  jam non approbatur nisi a tribus ex decem Gallis, quorum plerique non dissimulant quatenus non solum hunc histrionem, sed etiam fere totum ejus ministrorum      ( quorum alius alio improbiorem in dies se praebet !) gregem   oderint et contemnant. Immo non desunt qui eum cottidie hortantur ut sponte munus suum vel  ante tempus deponat.  Quod fatendum est minime exspectandum esse, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:41 - Commentaires [6] - Permalien [#]
23 juin 2010

HONOR GALLICVS

Caudis inter crura, ut ajunt, pendentibus, lusores Galli de pedifollis certamine mundano decesserunt. Post tot jactationes et ostentationes ad humilitatem tandem  redire coacti sunt. Qui non solum nullam obtinuerunt victoriam, sed etiam in tot certaminibus cum tot aliis cohortibus factis vix per unam portam follem jacere iis contigit !  Miseri galli, quibus  in stercus suum miserabiliter revertendum est ! Sed cur nos eorum pudere, pigere, paenitere debeat ? An nos eos elegimus,  qui vicarii vel... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:03 - Commentaires [6] - Permalien [#]
07 juin 2010

PIRATICA IN MEDIO MARI

Haud semel usque adhuc Israëliani adeo audaces et petulantes se praebuerunt, ut omnes leges et jura a cunctis gentibus agnota et probata publice violarent. Nonne meminimus quomodo paucos ante annos Libanum aggressi sint eumque omni genere pyrobolorum, prohibitis non exceptis,  oppresserint, et quomodo paulo post eadem scelera immania commiserint in Zona Gazatica, caede atque incendiis terram illam vastantes ? Itaque non tam mirum esse nobis videatur, eos nuper non dubitasse piraticam exercere in medio mari Mediterraneo, in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:52 - Commentaires [41] - Permalien [#]

31 mai 2010

EPIGRAMMA DE NEMINIS REDITV

Cum NEMO socius discessit ab orbe Latino, -- Nulla dies abiit, quin peterem blogium Illius, at frustra: lectu jam non erat aptum... -- Nunc rediit NEMO: nemine jam careo ! Pastrix
Posté par Pastrix à 10:53 - Commentaires [8] - Permalien [#]
17 mai 2010

EPIGRAMMA

In montem ignivomum in Islandia situm,         qui fumo suo  Europae toti minatur:  Dic mihi ,  sodes ,  quid tibi  fecimus,  ultima Thule ? --Cur mons ignivomus nos sepelire tuus Vult fumo, ut nemini liceat  se tollere  sursum ? -- Ignivomus sit mons, ne quoque  fumificus !   Pastrix
Posté par Pastrix à 17:45 - Commentaires [7] - Permalien [#]
13 mai 2010

DE SANCTIS GLACIANTIBVS

Hodie ultimum celebramus Sanctum ex tribus qui Sancti Glaciantes vocantur. Etenim hominum memoria(in Gallia saltem, in aliis terris nescio) animadverterunt agricolae, in mense Majo tres dies esse, quibus temperatura, quae antea fere aestiva videbatur, subito decidit et quasi hiemalis iterum fit. Hos tres Sanctos maleficos valde timent hortulani ne plantas, quas paucis diebus ante severunt, subita refrigeratione gelent et enecent (unde eorum cognomina). Qui timor adhuc manet, etiamsi perpauci homines adhuc illos Sanctos viros... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:11 - Commentaires [8] - Permalien [#]
07 mai 2010

NVNC INTELLEXIMVS...

Nunc omnes qui commentarios diarii mei proxima hebdomade dati legerunt, quid evenerit blogo sodalis nostri NEMINIS intellexerunt, cujus interruptio in nobis omnibus ingens  desiderium commoverat. Ergo nihil nunc nobis superest, nisi ut speremus amicum nostrum, cunctis impedimentis sublatis,  mox nuntios suos pretiosos rursus nobis daturum legendos. Ego vero in urbem redii, ubi multo facilius possum conexum interetialem adipisci, quam rure. Hodie addam hoc epigrammation  in Caudicem nostrum, qui ferri legem vult ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:46 - Commentaires [6] - Permalien [#]