Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

27 mai 2006

Ad Reginam Noctis

Salve, maxime honorabilis Regina Noctis. His proximis diebus commentarii tui multiplicati sunt, et in diversis linguis. Illum qui scriptus erat Graece, legere et intellegere non potui. Nam multae litterae erant mutatae, ut fieri solet cum ordinatrum non...
Publicité
Publicité
26 mai 2006

Rediit hiems

Lutetiae, et, ut conjicio, in reliqua Gallia, his proximis diebus, temperatura subito descendit (quod insolitum est praecipue die Ascensionis) . Vestes hiemales, quae jam inclusae erant in arcas vel in riscos, ubi mansurae erant usque ad hiemem proximam,...
25 mai 2006

Nihil nisi bene...

Nemo mihi respondisse videtur ad ea quae de Ascensione Christi, quae hodie celebrabatur, heri scripsi. Spero me neminem offendisse, cum dicerem me mirari quo Jesus ascendisset... Si ita res se haberet, me paeniteret de hac re opinionem meam protulisse....
24 mai 2006

Ascensio

Cras celebrabunt Christiani ascensionem Christi. Res vere admirabilis. Tempore quo narratum est hoc eventum, credebatur caelum esse quod vocabatur 'firmamentum', id est quasi tectum quoddam supra terram positum, quod dividebat, ut scriptum est in Genesi,...
23 mai 2006

"Reverti"

Hodie ivi ad theatrum cinematographicum, ubi novissimam pelliculam Petri Almodovar vidi. Quae inscribitur "Reverti" vel "Redire", Hispanice "Volver". Ut ceterae pelliculae ejusdem auctoris, haec mihi valde placuit. Felices Hispani, qui tam ingeniosum...
Publicité
Publicité
23 mai 2006

Brevissime

Brevissime, carissimi amici, vobiscum hac nocte colloquar. Nimis tarde est. Jam media nox praeteriit. Sed propositum tenaciter servare volo, ut cottidie aliquid scribam: nulla die sine linea. Quanquam fere nihil habeo quod scribam. Tantummodo cupio salutare...
21 mai 2006

S.I.D.A.

Hodie interfui decursui vel deambulationi quae facta est per vias Lutetiae, a sodalitatibus praeparatae vocantibus ad pugnandum cum morbo illo maxime mortifero cujus nomen Gallice quidem breviatur litteris S.I.D.A, Anglice vero A.I.D.S. Omnes certe (infortunate!)...
20 mai 2006

Eiffel an Babel ?

Usque adhuc, optimi amici, putabam me Lutetiae habitare. Cottidie aspiciebam turrim Eiffelianam, noctu splendide illuminatam, et singulis horis, per decem minuta, scintillis candidis micantem, spectaculum semper gratissimumoculis non solum Parisiensium,...
19 mai 2006

S.O.S.

Succurrite, o sodales ! Lingua Romana circumdatur linguis barbaricis. Ut Ovidius in terra Getarum, vix possum meminisse aliquot verborum Latinorum, adeo cingor sonis insolitis. Una scribit Germanice primum, deinde Batavice. Alter Anglice. Tertius Sarmatice....
18 mai 2006

Mysteria

Quot mysteria subito nos circumstant ! Usque adhuc hoc diarium iter suum quiete faciebat. Loquebamur de hac re, de illa re, plane, clare, facile. Interdum lector quidam vel lectrix quaedam granum salis suum (ut aiunt) addebat in commentario aliquo quod...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité