Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

8 juin 2006

Aenigma

Habemus aenigma. Ubi est Sphinx, quae id solvat ? Legite enim commentarium ab amico nostro Maximo Hispano missum : Luculentissime disserit de aenigmate Reginae Noctis, quae nos honorat commentariis suis, non tamen cottidie, nam interdum tacet aliquot...
Publicité
Publicité
7 juin 2006

Numerus maleficus

Heri quidam homines totum diem tremuisse dicuntur, calamitates terribiles exspectantes. Cur ? Quia numerus diei erat ille qui, in Apocalypsi, numerus bestiae vocatur. Mementote : "Numerus ejus sexcenti sexaginta sex", id est 666 (notis arabicis, ut aiunt,...
6 juin 2006

Lunae dies

Est Gallicum proverbium quod dicit " Triste ut Lunae dies ", quia hoc die homines, post requiem duorum dierum optime meritam, iterum ad laborem redire coguntur. Sed hic Lunae dies, quem hodie habuimus, est maxime singularis, nam media pars operariorum...
4 juin 2006

Kantius an Mephistus ?

Novus lector, cognomine Caputsaxiens, mihi (et nobis omnibus simul) favit longiusculo et jucundo commentario, toto Latine scripto, quem spero vos omnes, optimi lectores et lectrices, diligenter legisse, cui nunc responsurus sum. Primum, de cognomine meo...
3 juin 2006

linguae igneae

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies Pentecostes, quo dicuntur linguae igneae descendisse super capita apostolorum, qui tum coeperunt loqui variis linguis, et " convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua...
Publicité
Publicité
2 juin 2006

De Leonardo...

Miserum Leonardum ! De Leonardo illo loquor qui Monam Lisam pinxit , et illustrissimam Ultimam Cenam. Cur "miserum Leonardum' ? Quia tam multi sunt qui conentur conjecturas facere, unamquamque mirabiliorem quam altera, de eo, de opinionibus et inventis...
1 juin 2006

Lingua feminina ?

Regina Noctis nostra nobis narrat historiolam vere mirabilem. Puto vos omnes legisse ejus commentarium de lingua vocata Nushu, quae erat lingua propria feminis in regione quadam Sinensi. Ultima vero mulier quae ea loqui sciebat nuper mortua est, fere...
31 mai 2006

Nunc scio...

Heri in hoc diario me ipsum rogabam quid prodesset scribere si nemo me legeret neque ullum commentarium mitteret, exclamabam:"Ubi sunt?" Nunc denique tandem scio... Quid prodest ? Videtur esse hoc diarium quasi locus hospitalis quo conveniunt viri et...
30 mai 2006

Ubi sunt ?

Ubi sunt, quaeso, omnes qui olim nobis commentarios suos mittebant ? Ubi jacent ? Cur tacent ? Hoc ad memoriam meam revocat hoc epitaphium jocosum quod dicitur scripsisse maritus garrulitate uxoris suae fatigatus, quod erat : " HIC JACET, TACET, PLACET...
29 mai 2006

Ex imo corde...

Quae eloquentia, carissima Regina Noctis ! Cum commentarium legimus, re vera sentimus verba quae scribis ex imo corde tuo oriri. Spero multos lectores, multas lectrices ea lecturos vel lecturas. Non dubito quin plerique tibi assentiantur. Praecipue ii...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité