20 juin 2006

Solstitium...

Haec et proxima nox sunt brevissimae anni, nam congruunt cum solstitio aestivali, quando sol, ut aiunt, stare aut consistere videtur. In nostris regionibus scilicet, nam in altera parte orbis terrarum hodie incipiet hiems. Ergo Regina nostra, si vult augere regnum suum, debebit migrare in hemispherium meridionale. Hic enim, sed praesertim in terris magis septentrionalibus, ut in urbe Petropoli in Russia, sed etiam Lubecae, ubi vivit noster Caputsaxiens, tempus ejus regni omnino deminutum est. Ne anxii tamen simus de ejus sorte, Regina... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [8] - Permalien [#]

19 juin 2006

Gallorum cristae depressae...

Post novissimum certamen pedifollicum Lipsiae factum, ex quo pedilusores Galli (illi Caerulei qui vocantur) et Grex Coreensis evaserunt ex aequo, nostri Galli cristas suas demisisse videntur. Superbia eorum fracta est. Ego ipse amo patriam meam, gloria ejus praeterita mihi cordi est. Sed in manipulo undecim lusorum bracis brevibus et caeruleis camisiis vestitorum nego positam esse gloriam patriae meae. Quid undecim pueri adulti ad pulsandum pedibus follem apti, sine usu bracchiorum suorum, faciunt adeo admirabile, ut aestimentur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]
18 juin 2006

Adulescentes repellendi...

Nuper legi in actis diurnis quibusdam inventum esse instrumentum ad repellendos adulescentes proprie paratum. Hoc instrumentum repulsorium, ad instar eorum quae usurpantur ad repellendos canes , aut alia animalia importuna, emittit sonos frequentiae adeo acutae , ut ab adultis non percipiantur, sed ab adulescentibus nondum puberibus summa cum molestia audiantur. Nam dicitur facultas percipiendorum sonorum acutiorum, in pubertatem adeptis, admodum deminui. Itaque in multis locis, quo adulescentes utriusque sexus convenire solent,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:35 - Commentaires [8] - Permalien [#]
17 juin 2006

Omnia vincit Amor

"Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori" cecinit Virgilius. Nam vivere est amare, quanquam saepe amarum est amare si non amaris. Sed quid est Amor ? Si Platoni credimus, sunt duo genera Amoris, vel potius duae Aphroditae aut Veneres: Aphrodite antiquior, Caeli filia, sine matre, quae caelestis (Urania) nuncupatur, et Aphrodite junior e Jove et Dione progenita, quae vulgaris (Pandêmos) vocatur. Itaque sunt quoque duo Amores, filii earum : Amor caelestis et Amor vulgaris. Haec Plato explicat in Convivio suo. Et addit: "Laudare quidem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [4] - Permalien [#]
16 juin 2006

Nox erat...

"Nox erat, et toto fulgebant sidera mundo" Ecce versus quem elegi hodie ex Iliada Latina illa, de qua egregius amicus noster Caputsaxiens heri locutus est. Eam enim facillime inveni, adjuvante excellenti benefactore nostro nomine Google. Gratiae ei agantur debitae, necnon Caputsaxienti, sine quo ego quidem nunquam hoc opus egregium cognossem. Subito textum ejus transtuli ad ordinatrum meum, et summo cum studio legi. Dicitur illa Iliada Latina conscripta esse Nerone vivo, id est circa annum 65 p.C.n ab auctore ignoto. Sed fateor hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [4] - Permalien [#]
15 juin 2006

Cupidonis alae

Valde miror hoc colloquium quod institutum esse videtur inter lectores et lectrices hujus diarii. Eloquentia, urbanitas, varietas linguarum, poëtica opera se sequuntur sine intermissione, in commentariis eorum. Regina Noctis praecipue persaepe movet nostram admirationem, et — si veritatem fateri licet — amorem nostrum. Alae Cupidonis circumvolare videntur hoc diarium et hos commentarios. Ostendere quisque cupit suam eloquentiam et suum desiderium plura cognoscendi de illa dea, e caelo missa ad nos miseros mortales, quasi solatium... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:01 - Commentaires [5] - Permalien [#]

14 juin 2006

Calor, calor

His diebus, post hiemem quae longior solito visa est, postque ver quod modo frigidius modo calidius aequo videbatur, intravimus, (Lutetiae quidem, in aliis regionibus ubi lectores nostri habitant, nescio), in tempestatem plus quam aestivam, quae movet anxietudinem multorum, qui infortunatae aetatis anni MMIII meminerunt. Illa enim aestate, temperatura altissima per tempus non modicum adeo debilitavit et oppressit multos senes et anus, ut quindecim milia eorum e vita decesserent, maturius, ut tum affirmatum est, quam natura et aetas... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:17 - Commentaires [5] - Permalien [#]
12 juin 2006

Augurium accipimus...

Vaticinationes Caputsaxientis (aut: Capitissaxientis) perlibenter accipio. Nos quoque omnes speramus nullum nebulonem, nullum pacis turbatorem, nullum rixarum tumultuumque fautorem consequi posse, ut inter certaminum pedifollicorum spectatores se furtim inserant et calamitose se immisceant. Si recte praedixit ille lector optimista (ut aiunt), et si omnia optime et placide successerint, hoc significabit nationes occidentales denique tandem illam serenitatem et benevolentiam erga alios assecutos, quam nostra Regina Noctis tam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:31 - Commentaires [7] - Permalien [#]
11 juin 2006

Gratissimum ...

Gratissimum re vera mihi fuit legere commentarios vestros, qui nunquam fuerunt numeriores et digniores qui mitterentur. Caputsaxiens certe rectissime me correxit et monuit certamina pedifollica incepta esse non Berolini, ut temere scripseram, sed Monachii in Bavaria, sed tamen in Germania, ut Maximus Hispanus recte notat. Sed propositum meum praecipuum erat quod mirarer cur civitates totae ardescerent propter haec certamina, ita ut genere fanatismi, ut ita dicam, cives sui concitarentur et excitarentur, si grex suus vicit, ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:35 - Commentaires [9] - Permalien [#]
09 juin 2006

De pedifollio

Hodie inceperunt certamina follis pedumque edita de hujus artis in mundo principatu. Berolini, in urbe capite Germaniae. Quis evadet victor principatus ? Plurimi miliones, fortasse miliardum vel plus quam miliardum spectatorum avidissime exspectant dum intueantur certamina, et quisque pro sua manu (vel potius manu civitatis suae) vota facient, et si victrix est, quantos clamores ad caelum edent. Certo non deerunt qui, si victus est suus grex, vias urbium percurrentes alta voce reclamabunt (Vae arbitro ! Pereat arbiter !)et, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [7] - Permalien [#]