14 juillet 2006

Festus dies

Hodie erat dies festus in Gallia, dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anno 1789 (MDCCLXXXIX) factae. Sed dies ille, quo expugnatum et usque ad ultimum lapidem dirutum castellum 'Bastille' (quod erat carcer ingens medio urbe Lutetia situs) a plebe, nunc celebratus est cum pompa militari (cum nullus miles particeps fuit eversionis, at contra ea efficiebatur contra eos) et dissertatio a Reipublicae praeside, in qua partes agit magis principis quam populi vicarii: 'Volo, consilium mihi est, propositum habeo, oportet..." Ubi es,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:52 - Commentaires [2] - Permalien [#]

13 juillet 2006

caro tremula ?

Minime, carissimi lectores, nihil habeo tremulum, neque pulsum, neque animum, neque carnem. Carnis mentionem facio propter illam pelliculam Petri Almodovar, quae mihi multum placuit. Ergo nihil tremulum, sed tantummodo aliquot incommoditates vitae rusticae... Etiam hodie tempestas est pessima... Sed quomodo queri possim de tempestate, cum nuntia audio de iis quae aguntur in Medio Oriente. Nudius tertius de eventis Mesopotamiae loquebar. Nunc de calamitatibus Lebani audimus. Quando finietur illa insana concursatio ad arma, in hac... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:33 - Commentaires [2] - Permalien [#]
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi lectores et lectrices, dum spero nuntium hoc non interruptum iri. Fortasse difficultatum harum causa est quod temperatura altissima est, et procella cum tonitru et fulgoribus appropinquare videtur. Nam caelum subobscurum factum est, quanquam non tam sero est. Omnibus his diebus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:27 - Commentaires [4] - Permalien [#]
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi lectores et lectrices, dum spero nuntium hoc non interruptum iri. Fortasse difficultatum harum causa est quod temperatura altissima est, et procella cum tonitru et fulgoribus appropinquare videtur. Nam caelum subobscurum factum est, quanquam non tam sero est. Omnibus his diebus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:26 - Commentaires [0] - Permalien [#]
11 juillet 2006

Ex Mesopotamia

Nuntia quae nuper in actis diurnis legi de iis quae in Mesopotamia aguntur, in illa terra ubi olim credebatur situs esse Paradisus Terrestris (mementote Euphraten unum fluminum fuisse quod hortum Eden irrigebat), haec nuntia me revera horrore perfuderunt. Quanquam, ex quo illa miserrima terra ab alienis copiis occupata est, nunquam destiterunt calamitates omnium generum eam affligere. Sed nunc res factae sunt multo atrociores, si actis diurnis credimus, in quibus haec lego: "Homines larvati (id est: facie occultata) 'Siiti' , die... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:53 - Commentaires [2] - Permalien [#]
10 juillet 2006

Acta est fabula !

Denique tandem acta est fabula ! Fabula quidem pedifollica, nam sunt adhuc aliae fabulae in actu, ut curriculum birotarium circum Galliam factum, certamina teniludica in Anglia habita, et fortasse aliae de quibus nihil cognosco. Sed earum gravissima fuit ea quae heri finita est Berolini cum victoria ab Italis lata ex Gallis. Miseros Gallos, quibus defuit potio magica, quae toties quondam effecit ut parvus Asterix solus legiones Romanos multo se validiores et corpulentiores in altum jactaret et ludibrio haberet ! Italis ego sincere... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:17 - Commentaires [2] - Permalien [#]

08 juillet 2006

Miserum Leonardum !

Heri ad theatrum cinematographicum ivi et spectavi illam pelliculam quae ex libro cui titulus est 'Da Vinci Code' (Latine : Vincii nota?) composita est. Librum ipsum non legeram, quia longior mihi videbatur, et timebam ne non operae pretium esset tantum laborem suscipere. Pelliculam autem spectare non amplius exigebat quam duas horas et aliquot minutas. Et curiosus eram cognoscendi hoc opus quod tot argumentis 'pro' et 'contra' materiam praebuerat. Alii enim clamabant religionis christianae radices ipsas in eo prorsus evelli, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:20 - Commentaires [5] - Permalien [#]
07 juillet 2006

Umbrae somnium

Vehementer congratulor novo nostro lectori SKIAS ONAR de sermone latino quo utitur, quo nihil luculentius, nihil emendatius esse potest. Valde suspicor eum linguae Latinae doctorem esse, cum plerique nostrum non simus nisi illius linguae amatores et studiosi . Itaque gaudio cum magno in nostrum circulum epistolarem eum accipimus. Cognomen vero quod sibi elegit, 'SKIAS ONAR', Latine versum significat Umbrae somnium. Est quasi definitio generis humani, ex Pindaro sumpta, qui nescio in quo poëmate hanc sententiam protulit: "Skias onar... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:03 - Commentaires [4] - Permalien [#]
06 juillet 2006

Ad quem pertinet victoria ?

Grex Gallicus certe gregem Lusitanum vicit in certamine pedifollico. Congratulor quidem victoribus et victis condoleo. Sed num tota natio Gallica imperio suo subjecit populum totum Lusitaniae ? Cum audiamus clamores laetos hinc et intueamur illinc vultus maestos et tristes, quis ex planeta quodam alio in Terram veniens non credat hujus certaminis causam fuisse dominationem nationis unius super alteram, ut olim evenit inter Romam et Albam, cum Horatii et Curiatii pugnaverunt, quisque pro patria sua. Quantum tamen differt inter hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:39 - Commentaires [3] - Permalien [#]
05 juillet 2006

Tempestas pessima

Post nonnullos dies nimis calidos, similes iis quos passi sumus aestate anni MMIII, cum tot senes et anus ex calore nimio, quem vocaverunt 'canicularium', mortem obierunt, ut Rei Publicae principes ipsi ab adversariis suis et a populo fere universo, crimine imprudentiae et imperitiae, non plane merito, accusarentur, post hos dies, ergo, venit tempestas pessima, cum tonitru, fulminibus, grandinibus, imbribus violentis, ventis vehementibus, quae temperaturam ne imminuit quidem, sed aëris humiditatem multum auxit. Complura loca et pauci... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:17 - Commentaires [6] - Permalien [#]