Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

24 juillet 2006

De Pico

Consilium LUDOVICI nostri secutus sum et Pici Mirandulensis orationem "de hominis dignitate" legi, in loco quem ille indicabat. In qua oratione inveni multa cognitu digna, sed duo loci praesertim attentionem meam attraxerunt. In priore philosophus ille...
Publicité
Publicité
24 juillet 2006

Cur ?

Cur, o THERSITES, te pudet aut piget menda tua corrigere ? Cur temet ipsum asinum bipedem vocas ? Nonne saepe (eheu!) nobis accidit ut erremus? Nonne sumus homines et semper proni ad cadendum in aliquam pedicam ? Nonne satius est se ipsum corrigere quam...
22 juillet 2006

Pergite...

Certe me valde pudet quod confessus sum me de poëta Georgio Trakl nunquam audisse. Etenim, ut saepenumero fieri solet, ut primum hoc nomen in commentariis lectorum et lectricum legi, nec mora et ubique id inveni. Dominus Google ipse me certiorem fecit...
21 juillet 2006

In memoriam Georgii Trakl

Gratiae mihi agendae sunt maximae REGINAE NOCTIS, quae hoc poëma, cui titulus Grodeck, nobis attulit. Quantum judicare possum, utraque versio, Germanica et Hispanica, mihi pariter egregia videtur, et admiranda. Ejus auctor, Georgius Trakl, si commentario...
20 juillet 2006

Imber aureus

Imber aureus pluit super hoc diarium. Imber commentariorum pretiosorum, vere dignorum qui a quam plurimis legantur ! Ita est, optimi amici et amicae. Sicut olim Danae ex Jove in aureum imbrem converso praegnans facta est, ita hoc blogum commentariorum...
Publicité
Publicité
19 juillet 2006

Homo homini lupus ?

Estne homo homini lupus ? certe, sed ne obliviscamur lupos ipsos inter se nunquam necare. Accidit profecto ut ad feminam adipiscendam, tempore copulandi, duo mares inter se aliquando acriter pugnant, sed nunquam usque ad alterius necem. Utinam homines...
18 juillet 2006

Nuntia pessima

Ex variis regionibus orbis afferuntur pessima nuntia: bella omnium contra omnes in Mesopotamia; aedificia, pontes, petrolei receptacula, portus maritimi, aëriportus, electricae officinae, aquae ductus, fabricae, viae, domus, ab aëroplanis militaribus...
17 juillet 2006

Me paenitet culpae meae

Hoc est exemplum grammaticale notissimum, sed ad me ipsum mire hodie pertinet. Nescio enim quid mihi heri vesperi acciderit, estne propter caniculam, an ob aliam causam ? Bis graviter erravi in meo nuntio. Primum haud recte scripsi nomen auctoris a quo...
16 juillet 2006

Inclementia canicularis

Non melius quam hac locutione a Sidonario Apollinari in una Epistularum usurpata describi potest tempestas qua his diebus afficimur. Vix tolerabilis calor, in tota Gallia, sed sine dubio in aliis partibus Europae (in Hispania suspicor res haud melius...
15 juillet 2006

Quis novit Hastivibracem ?

Ut ex eventis atrocibus quae in variis terrarum orbis regionibus indignatione et commiseratione nos afficiunt paulisper evadamus, vos rogabo, optimi lectores et lectrices, numquis vestrum noverit quis sit HASTIVIBRAX ? Hoc nomen hoc ipso die inveni in...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité