Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

6 août 2006

Vae... Vae... Vae...

Dum ego de rebus in Libano gestis sollicitissimo animo audio, forte offendi locum excerptum ex libro quodam ab auctore Libano conscripto, nomine Jibran Khalil Jibran, saeculo praeterito. Huic loco titulus est "Maledictiones". Ibi scriptum est: VAE nationi...
Publicité
Publicité
4 août 2006

Lingua Ona

Gratiae agantur REGINAE NOCTIS, quod nos docere coepit linguam novam, non certe novam per se, nam conicio eam jam pridem exsistere, multo antequam Hispani in Americam pervenerunt, sed novam nobis quidem. Domini Google beneficio (cui nunquam satis gratiarum...
2 août 2006

Tempestas

Subito tempestas in nostra regione mutata est. Post dies haud paucos vere caniculares, vix tolerabiles (quales sunt nunc, si nuntiis ex America allata credimus, in California et mox Novi Eboraci), temperatura, post aliquot dies procellis et tonitru et...
1 août 2006

NEMO respondit !

Heri (vel hodie bene bene mane, nam hora praeterierat mediam noctem) querebar et dolebam quod nemo nuntiis meis respondisset. Hodie summo cum gaudio inveni NEMINEM respondisse. Gratiae NEMINI igitur mihi agendae sunt. Ex eo quod scripsit, intellexi eum...
1 août 2006

Nullus commentarius

Nullus commentarius proximis meis nuntiis adjunctus est. 'No Comment', ut aiunt amici nostri Anglo-Saxones. Cur ? Fortasse quae dixi 'de horrore et damnatione' quibusdam lectoribus displicuit. Spero tamen hanc non esse causam silentii eorum. Utique studiosissimus...
Publicité
Publicité
30 juillet 2006

Horror et damnatio !

Nonne horrenda sunt et damnanda quae in Libano geruntur ab exercitu omnibus generibus armorum ad internecionem innocentium instructo ? At tamen de sceleribus bellicis nondum agitur, si illi famosae communitati internationali, et imprimis ejus capiti potentissimo,...
29 juillet 2006

De democratia et ochlocratia

NEMO recte dicere mihi videtur. Inter democratiam et ochlocratiam paulum differt. Differentia inter eas enim pendet ex populo ipso magis quam ex gubernatoribus, mea quidem sententia. Si populus satis doctus est et intellegere valet quid sui intersit facere...
28 juillet 2006

De justitia et libertate

Non possum non assentiri imo ex animo REGINAE NOCTIS, in commentariis ejus, sive sententiam suam exprimit suis propriis verbis, sive varios auctores citando. Non dubium est, quin immo plane manifestum, id quod vocamus democratiam attulisse pauperioribus...
26 juillet 2006

Non possum...

Hac vespera, nescio qua de causa, visitare diarium meum non potui, ut scirem utrum missi essent commentarii de nuntio meo proximo necne. Quoties conor me connectere, idem responsum in 'albo' (gall. 'écran') ordinatri scribitur : connexio non fit (gall....
26 juillet 2006

De Democratia

Summatim non possum non assentiri tibi, MAXIME HISPANE, de democratia. Quae mihi quidem videtur et pessimus rei publicae status (ut ait Winstonius Churchill, in illa sententia saepissime citata, ceteris omnibus exceptis), et quo non possit inveniri melior....
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité