21 août 2006

Gratias

Gratias tibi, optime THERSITES, quod ad memoriam meam revocasti nomen hujus coloniae Hispanicae ubi murum illum pudendum vel turpissimum aedificaverunt ad prohibendos Afros vicinos ab accessione ad id quod putant esse paradisum terrestrem, si cum patria sua misera comparatur. Nomen enim est Melilla. Gratias quoque NEMINI, qui nos commonefecit Americanos murum ejusdem generis et eadem de causa aedificare inter terram suam et vicinum Mexicum. Equidem conicio mox multos alios muros aedificatum iri in omnibus regionibus in quas timebitur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:27 - Commentaires [0] - Permalien [#]

20 août 2006

Spes ?

Spes adhuc tenuissima est, fore ut arma omnino taceant in Libano. Nam cottidie aliquid accidit quod indutiis minatur. An adventus aliquot "galearum caerularum" (ut vocantur milites qui a Coadunatis Nationibus mittuntur) satis poterit ad restituendam pacem, et ad suadendum utrisque partibus ut arma ad summum deponant ? Usque adhuc neutri parati videntur ad repudiandum propositum suum, alteri vindicandi in libertatem non solum terram suam sed cives suos in carceribus hostium jam diu sine judicio inclusos, alteri recuperandi duos milites... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:48 - Commentaires [4] - Permalien [#]
19 août 2006

Muri (bis)

Iis quae NEMO memorat de muro quem Americani, Frutice duce, aedificare coeperunt inter se et Mexico, plane assentior, dum fateor me ejus oblitum esse, cum mentionem faciebam de ea nefasta consuetudine muros aedificandi quam nuper assumpserunt aliquot civitatum rectores. Est quoque murus alius quem Hispani aedificarunt circum coloniam suam in Africa, cujus nomen hac hora non memini. Propositum semper est idem: prohibere ne homines, qui in patria sua vivere non possunt, in terram vicinam multo ditiorem obrepant. Idem evenit Imperio... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:00 - Commentaires [0] - Permalien [#]
17 août 2006

Muri...muri...

Quondam non sine laetitia immensa omnium gentium, et imprimis Germanorum, dirutus est murus qui urbem Berolinum in duas partes dividebat, et vocatus erat Murus Turpissimus. Omnes homines illo tempore clamabant : Jam nolumus ullum murum qui dividat urbes, civitates, terras. Vivat mundus sine finibus ! Omnes homines fratres sint ! Nunc vero cottidie legimus in actis diurnis et spectamus in televisione muros in diversis regionibus aedificari, ad segregandos homines alios ab aliis. In Palaestina novus 'murus turpis' , inter regiones ab... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:19 - Commentaires [1] - Permalien [#]
16 août 2006

Uter vicit ?

Denique tandem in Libano arma tacuerunt ! Armistitium est, an indutiae ? nescitur. Post plus quam mensem proeliorum cruentorum, post plus quam quindecim milia domuum dirutarum, post plus quam mille Libanenses cives pyrobolis oppressos, post tot pontes, vias, officinas, fabricas, non exceptis scholis, nosocomis, aedibus publicis civilibus, eversos, post plus quam decies centena milia incolarum lares suos relinquere coactorum, bellum non indictum inter duas partes omnino impares (inter exercitum omnibus letalibus armis munitum et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:13 - Commentaires [1] - Permalien [#]
14 août 2006

Colores (bis)

Permulta certe didicimus a lectoribus de significatione colorum, si assimilantur astris et metallis ut NEMO profert : nigrum = Saturnus et plumbum = maestitia; album = Luna et argentum ; rubrum = Mars et sanguis ; caeruleum = Jupiter et laetitia (jovialitas); viride = Venus et amor. In mentibus autem vulgi, persaepe colores significant simul rem quamdam bonam et alteram malam, ut solet fieri in ominibus interpretandis : ita apud Gallos dies Veneris tertius decimus mensis aliis affert bonam fortunam, aliis calamitatem. Eodem modo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [3] - Permalien [#]

12 août 2006

Colores

Commentarius REGINAE NOCTIS de coloribus mihi renovavit memoriam poëmatis Arthuri Rimbaud, poëtae Galli saeculi praeteriti, cui titulus est 'Vocales', in quo auctor unicuique litteralium vocalium AEIOU (rationem non habuit litterae Y !) colorem suum proprium tribuit. Ita enim scribit in primo versu: "A nigra, E alba, I rubra, U viridis, O caerulea.". Curiositas me cepit vertendi aliquot nomina, ut ita dicam, in colores... Nonne sunt qui ea vertant in numeros, hac pseudoscientia utentes quam serio vocant 'numerologiam' ? Ego certe... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:08 - Commentaires [6] - Permalien [#]
10 août 2006

Humanitas adversus Immanitatem

Recte dicis, o THERSITES, tam dissimilis tuo cognomini, nam multo sagacior et eloquentior quam inimicus tuus Ulixes nobis videris. Spectamus nunc certamen inexpiabile inter humanitatem et immanitatem factum, sed infortunate non est tam simplex quam optaremus. Nam omnia sunt permixta et confusa. Re vera persaepe immanitas in utraque parte ostenditur, et humanitas fere evanescit. Sed pessimum omnium est quod victimae internecionis et barbariae fiunt, post aliquod tempus, ipsae similes carnificibus suis prioribus vel etiam pejores iis.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]
09 août 2006

Solatium

Magno mihi quidem fuerunt commentarii vestri, carissimi LUDOVICE et REGINA NOCTIS, pro quibus vobis gratias ago infinitas. Nam mihi visi estis assentiri in querela mea. Ego enim maxime sollicitus sum de rerum statu in Libano, in qua terra, ut jam antea dixi, haud paucos annos vixi. Sunt Libanienses homines hospitalissimi, comissimi, et plerique satis docti. Tres linguas eorum multi callent, Arabicam, Gallicam, Anglicam. Peregrinos amant et colunt. Non merentur profecto calamitates quae tam saepe his proximis annis eos oppresserunt.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]
08 août 2006

Quattuor hebdomadae

Jam quattuor hebdomadae, duodetriginta dies, praeterierunt, ex quo Israëlitae, bello non indicto, invaderunt Libanum, civitatem pacificam, et omnia in ea coeperunt diruere, pyrobolis innumeris in omnes scopos conjectis de aëroplanis, omni discrimine inter domus civium et aedificia publica civilia aut militaria remoto, contra omnia bellorum jura, quanquam gubernatores eorum non desinunt profiteri, cum cynismo incredibili, exercitum suum humanissimum esse omnium exercituum mundi. Fortasse, credo, excepto exercitu Americano ! Qualis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:47 - Commentaires [2] - Permalien [#]